Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Vita sensusque hominum in errore ac potius nocte inscientiae manet, dum carnali infecta contagio in profundo ignorantiae per grauitatem naturae, cui admixta est, detinetur. quando enim per semetipsum causam et rationem originis nouerit? quando sciet, qui uitae suae fructus sit, quae condicio spei, quae promerendae posteritatis uia? neque enim quisquam tam demens aut inops sensu est, ut in id, cum nullus esset, natum se esse existimet, ut rursum, postquam natus est, nullus esset; cum sine dubio meminerit ex bonitate dei profectum esse, quod natus est, nec id in bonitatem eius cadat., ut in nobis hoc suum. quo nascimur, munus interimat. sed propheta cognitione rerum caelestium dignus et in lucem scientiae munere dei et eloquio collocatus ducem ad bene et innocenter uiuendum eum sequitur, qui lux uera est et qui omnem hominem lucificat. [*]( 1 insinuet p 2 iustitiam ex iustiam corr. m. 2 V 8 rexas r cedes R stiperbas V 5 iustitiam dl C diligamus C 6 dñi r 11 ihm xpi V Littera XIII explicit incipit littera XIUI feliciter V Finit R Finit lit. XIII incip. Num littera XIHI C Fifi litta XIII incip Num XIIU p 8 Num V 9 tuum domine et RCp cf. Sabcttier II, 242 11 scientiae Vp 12 manent Cpb infecta ex infeotae m. 2 V 14 semetipsam pE 15 nouerit add. m. 2 V quando sciet ex quando enim sciet m. 2 V quando si R 16 potestatis p 17 tan V inops ex inobs corr. m. 1 V inobs Cp i id V id (' 18 natus est in marg. add. C 19 meminerit ex meminit m. 2 V ex bonitatem corr. m. 2 r d . 20 id om. V malitiae ardat C 21 quod VCe nascimur ex nascimus m. 2 V interimat V interimant p. )

475

Hane ergo suae ignorantiam quodam praelato lumine ad dirigit dicens: lucerna pedibus meis uerbum tuum. scit se, nisi uerbo dei inluminatum, has corporum tenebras et hanc saeculi noctem ferre non posse. scit ubique adesse lapides offensionum, laqueos funium, scrobes fouearum. ut enim quis nocte egressus lucernam antefert et quo pedem inferat contuetur atque ad singulos gressus lumine sollicitus est, ita unusquisque nostrum manens in se uerbum dei in omnes operum processus tamquam lucernam omnis etenim doctrina caelestis dux nobis ad iter est, quae lucernae modo in hac nocte est, cum aliquid aut agimus aut cogitamus aut loquimur, ut ea in omnem progressum cuiuscumque operationis utamur.

Iubet dominus in euangeliis hanc praeceptorum suorum lucernam non otiosam et inutilem occuli, dicens: nemo enim lucernam accendit et ponit eam sub modio. quae enim , si modio tegatur, utilitas est? usum suum tantum intra id, quo operitur, inpendit. iubet igitur eam in candelabro, id est in officii sui sede constitui. itaque hanc doctrinam atque hoc uerbum dei intra nos receptum non otiosum neque inutile tamquam modio occulamus, sed lumen istud nobis ipsis primum et rursus ex nobis omnibus gentibus praebeamus. sequenti quoque istud mandato dominus admonuit dicens: sint lumbi uestri , et ardentes. iubet ergo nihil nos agere in obscuro, [*](15 Matth. V, 15. 24 Luc. XII, 36. ) [*]( 1 ignorante C 2 intellegentiam ex intellengentiam m. 1 V diriget C 8 tnum domine RCp 4 noctem non posse enadere pb scit ex sicut corr. m. 2 V 6 et scrobes pb 6 lucernam anteferet VR antefert lacernam C ante p lncernS p 7 cõtuetur ex cotuer m. 2 V adque ad ex adque adque m. 1 V adque ad R 8 preeunte ex preeuntes m. 2 V ita ex iraur m. 2 V 10 doctrina ex doctrinae m. 2 V caelestis ex caelestes m. 2 V adq. iter V 11 lucerna C nocte ex noctae V 12 aut aliquid agimus Cp aut cogitamus om. V 18 eam ex eum m. 2 V 16 occuli ex occulis R oculis C enim ex enem m. 1 R 17 nt usum C 18 id quod VC 20 adque VR 21 in modio Cpb occultamus C 22 rnrsum V (sed in dittographia a m. 2 deleta et ipse habebat rursus) 28 isto V. )

476
quia omnis in peccatis agens odit lumen et diligit tenebras. uult has lucernas nostras esse semper accensas, ne quando in nocte huius saeculi relinquamur. in tabernaculo testimonii lucerna accenditur et haec omni festiuitatis tempore ardet. illi hoc, quod agunt, nesciunt. sed nos in his tabernaculorum nostrorum, id est corporum testimoniis ardentes lucernas semper habeamus et festiuitatem spei nostrae earum luce peragamus.

Apostolos quoque, quos sal . quos et lumen mundi dominus nuncupat, per hanc significationem hos et lucernas esse ecclesiae ostendit dicens: lucerna corporis tui est oculus tuus, corporis scilicet ecclesiae, unum corpus in Christo est, nosque inuicem eius membra sumus. primum enim unicuique nostrum dei uerbum sibi lucerna est; deinde uir apostolicus toti corpori suo, id est ecclesiae lucerna est. neque enim omne corpus aut pes aut oculus aut manus est. ergo si oculi, totius corporis pars lucidissima et ob id membris ceteris , erunt tenebrae, id est, si apostolorum non ardebunt lumine ipso in tenebris sito, quanta totius corporis nox manebit? Iohannes psenit-entiae et Iudaeis et gentibus fuit, domino dicente: ille erat lucerna ardens et lucens, et uos uoluistis ad horam exultare in lumine eius. habemus ergo doctrinae lumen: exultemus in eo, non ad horam, sed semper; neque ad tempus. sed in aeternum. beatae uirgines illae et utiles olei mercatrices solae in lampadum suarum lumine cum sponso thalamum ingressae sunt, ceteris neglegentibus et dormientibus ab ingressu thalami exclusis.

Ad omnem igitur animae nostrae pedem utamur dei uerbo ut lucerna, sed lucerna semper ardente, semper in officium [*](9 Matth. Y, 13 sq. 11 Matth. VI, 21. 21 loh. V, 35. ) [*]( 8 iudeis V 5 hoc rupt. perg. absorpt. V om. pb 11 eclesiae I ecclaesiae R et sic fere semper 18 membra eius E 14 dei uerbum oculus siue lucerna est pE 15 toto VCp corpore V 17 membris aisoeris praestans (s in ras, 3-4 litt. m. H) R 18 erant R erint r 19 sito = R sito C sit Tx 20 iohannis V 22 uultis C 25 illae ex ille m. 2 V 26 talamum Vp 27 ad ingressu V 28 thalamis P 80 sed lucerna om. T* )

477
suum per nostram prudentiam praeparata. uerbum autem, quod pedibus est, ipsum illud et semitis lumen est. sensim enim et domestice incedentibus lucerna opus est: autem et publicum iter ingredientibus lumen potius necessarium est, ne latro insidietur, ne ambiguae uise error occurrat. per incrementa enim a minori ad maius acceditur, ut ei. cui uerbum dei primum lucerna sit pedibus, id ipsum uerbum ei fiat lumen in semitis. sed lucerna pedibus et lumen in semitis utilem profectum praestare debent. et uideamus, an dignum aliquid propheta subiecerit.

Ait enim: iuraui et statui custodire iudicia . iam non in nocte errat, nec pedem metuit offendere. sacramentum enim omne firmatae scientiae res est, et iurandi religio ex ueritatis cognitione suscipitur. iurat ergo propheta; nec tantum iurat, sed et statuit, quia sacramenti uinculum firmitas sit statutorum. statuit ergo iurans custodire iudicia dei. et difficile est statuta conuelli, et optimum est statuere iurata.

Sed meminit nihil esse in dei iudiciis iniustum. si enim humana iudicia ea uere iudicia existimantur, quae ex arbitrio iudicii sanciuntur, nedum modo ambigendum sit, nihil esse in dei iudiciis iniustum. amittimus liberos; iniustum hoc iudicium existimamus. numquid iniuste deus in Iob filios dedit diabolo potestatem? damna nostra tamquam inique accidentia dolemus. numquid egere solum illum perfectum uirum deus r m [*](1 nostram ex uostram m. 2 V pudentiS C prouidentiam Vpb 2 luen corr. m. 2 V 3 sens = I V • domesticae VR ingredientibus V incedentibus — publicum iter om. Cp 6 enim om. C a minore Cpb n acce dit1 C ascenditur pb cf. Acad. p. 20 7 cui et V 8 fit F1 semitis (om. in) b lucerna pedibus et add. m. 2 V 9 semitis (om. in) VCpb 11 iudicia add. m. 2 V 12 erat RC 18 enim Sfirmate Cp 15 sed V statuit C 16 firmitas (s in ras. aliquot litt.) R quia sacramenti — statuit om. C 19 sed ex se corr. m. 2 V 20 ea uere iudicia om. R ex om. C 81 faciuntur C efficiuntur p(A) nedu modo R nedum modum ex nendum modum m. 1 V nec du modo C quomodo pE cf. quae dixi Archil). 11, 318 23 iudicium ex ium m. 2 V iniustae R Iob ex ob corr. m. 2 V 24 diabulo V dampna R. )

478
sine ratione permisit? cruciamur doloribus et contra deum inpatientiae nostrae querellis increpamus. anne incerto consilio exesus uermibus, sanie defluens, perfossus ulcere fuit? certe haec omnia ad docimentum fidei et ad praemium glorios» profecerunt. infirmitas nostra efficit, ut malum esse id, quod patimur, existimemus. ceterum dei semper uoluntas est, ut patientia passionum probemur: nos uero diuini iudicii iustitiam, dum sine docimento fidei latere uolumus, inprobamus.

Sed qui superius et iurauerat et statuerat, ut custodiret iudicia iustitiae dei, dignum aliquid sacramento et constitutione sua in obseruandis debet praestare iudiciis. non enim leue est. quod custoditurum se statuit iuratus. et quid illud sit, sequens uersus loquitur. ait enim: humiliatus sum usquequaque. domine: uiuifica me secundum uerbum tuum. unigenitus dei filius naturae nostrae ex uirgine sibi corpus adsumens, cum in se ipso ueram et perfectam humanae formam praebuisset, quid a se disci tamquam exemplo doctrinae uoluerit, noscendum est. ait enim: uenite omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde: et inuenietis requiem animabus uestris. ipse utique perfectus et sine peccato solus et unus, in cuius ore non fuit, hoc praecipuum a se doctrinae sumi exemplum, mansuetudinis scilicet et humilitatis, per quae animabus requies inueniretur.

Scit insolentem esse et incapacem rerum secundarum naturae nostrae infirmitatem. alii per opes insolescunt nescientes [*]( 18 Matth. XI, 28 sq. ) [*]( 1 lustitia et ratione C cruciamur cp cruciamus m. 2 V 9 quaerellia VR aone V 8 ezaesus ex exaesu m. 2 V 4 omnia ex omni m. 2 V doenmentum pE praemia V 5 proficerunt V 6 semper dei R 8 dooumento pE inprobamus ex erprobamus tn. 2 V 9 et statuerat om. V 10 iudicia ex iudicia tua m. 2 V sacramentu C 12 se statuit ex se statuit se m. 2 V statuit C iratus V quod illut r sit ex ut m. 2 V inter illud et sit eras. 2 litt. R 18 loquetur r 18 nonsecundfl est V ad me add. m. 1 V 20 super ex supuer m. 1 r 91 humilis ex humilibus m. 1 Y 22 uestris ex uestras m. 1 R 28 in om. V 95 per quem r requiem VI 27 sed et insolentem V 28 opera 3: )

479
de largitione opum dictum esse: eleemosyna enim abscondit peccatum; et rursum: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum ; et dominum ipsum his, qui esurientem cibassent, sitientem potassent, peregrinum domo recepissent, nudum ueste texissent, infirmum uisitassent, clausum carcere consolati essent, dixisse: uenite, , possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. alii gloriae saeculi tument nescientes hunc principalem benedictionum caelestium fuisse sermonem: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. alios nobilitas in fastidium erigit non cogitantes illis, qui in Christo renati sint, dictum esse: uos autem genus electum, regale sacerdotium, genus sanctum. sunt saeculi leges, alia dei munera. diabolus cum dominum temptare ausus est, suum esse saeculum gloriatur. dominus uero mori nos saeculo iubet, ut uiuamus ipsi. cum domino opum contemptus opulentia est, cum domino terreni honoris despectus caelorum regnum est, cum domino humilitas cordis generosae et regiae natiuitatis ornatus est. hoc igitur a se disci uoluit, quod uirtutum omnium maximum est.

Apostolus etiam ad humilitatem nos docens talibus adhortatur: hoc enimsapiteinuobis, Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam existimauit esse se deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, et habitu repertus ut homo. humiliauit se factus oboediens usque ad

[*](1 cf. Ecoles. in, 38; Dan. IV, 94. 2 Ps. CXI, 9. 7 Matth. XXV, 34. 10 Ibid. V, 3. 18 I Pet. 2, 9. 28 Phil. II, 6 sq). [*]( 1 elemosyna VR elemosina Cp abscidit peccatum p 3 manet in aeternum RCpE et deom CpE 4 cibasset V1 5 nestae texissent R nestissent V 6 caroarem V conaulati V 8 gloria pE 9 scientes V hanc Ce benedictionem CE 10 sermonum e 12 fastigium VICE fastfi p 18 sunt CpE 14 gens sancta CpE alii ex alia m. 1 V 16 reges V 16 dS uero V 18 opolStia V dispectus C 19 generosae regiae V 20 disci add. m. 2 V disci ex dici p dici C 22 etiam om. V 28 hoc eni ex hoc ipsum eni m. 1 V. )

480
mortem, mortem autem crucis. habemus exemplum ab unigenito deo humilitatis; sed uideamus et praemium. propter hoc enim eum deus exaltauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. hoc humilitatis fuit praemium, ut corpus adsumptum in gloria dei patris maneret, ut in nomine eius genu caelestis et terrestria et inferna curuarent. manens enim in dei forma non ui aliqua sibi ac rapina, id quod erat, existimauit, scilicet ut deo esset aequalis. erat enim in dei forma, nihilque ei ex eius gloria deerat, in cuius forma manebat; sed formam serui per humilitatem accepit et habitu ut homo repertus est, humilians se per usque ad mortem: nec solum usque ad mortem, sed usque ad mortem crucis. caelum ex praecepto dei ipse , mundum ex iussu paterno in hanc speciem tanti decoris ornauit, terram et, quae in his sunt, creauit. sed numquid ob illa meruit hominem adsumptum in aeterni patris gloria collocare? humilitatis hoc praemium est, humilitatis haec merces est, ut, quia manens antea in forma dei esset in forma serui deinceps effectus, et manens in forma dei et effectus in forma serui confessione caelestium et terrestrium et infernorum esse in dei patris gloria nosceretur.

quoque idem apostolus, ne quos ipsa illa diuinorum munerum gratia efficeret insolentes, ait: unicuique data est demonstratio spiritus ad utilitatem. [*]( 26 I Cor. 12, 7. ) [*]( 2 uidemus V 3 donauit illi CE 4 omnem V1 5 lJi' 8 corr. m. 2. V flectant V flectatur pE cj: Acad. p. 57 7 in gloria dei Rb 10 curuaret C in forma dei pb 11 ut add. m. 2 V 12 di r 18 aerui sui p 14 humilitatem — repertua est in marg. infer. add. m. 2 V humilians ex humilitans corr. m. 1 V 15 usque ex usquae m. 2 V 16 sed usque ad add. m. 2 V mortem om. V 17 iusso C 18 in his VRCp in ea E 20 gloriam V hoc — humilitatis om. V . 21 mercis V ante C OIU. V esset effectus in forma corr. m. 2 V ............ ee forma C 22 serui ex di serui corr. m. 2 V deinceps etrectuseffectus in forma serui in marg. infer. add. m. 2 V cf. Ps. CXXXUJI cap. 19 26 ait eni unicuique (sed R del. enl) YR. )

481
enim quod ait: ad utilitatem, docuit eo humiliter utendum, ne forte quemquam spiritalium donorum confidentia efficeret insolentem, et dei gratia per insolentiae uitium fieret otiosa. ex persona autem sua ipse demonstrat, etiam hoc esse se deo gratiae consecutum, ne per confidentiam plurium in se o gratiarum in aliquem tumorem tolleretur, dicens: et propter eminentiam reuelationum datus est mihi stimulus carnis, angelus , qui me colaphizaret. ne extollar. etiam hoc ille uas electionis et doctor gentium metuit, ne ultra humanae infirmitatis naturam per spiritalium in se munerum confidentiam superbiret. Ezechiam regem scriptura laudat, quod fecerit rectum et bonum in dei, sed non usque in finem potuit manere laudatio. scriptum enim est in secundo Praeteritorum libro: et cecidit Ezechias ab altitudine cordis sui. ubi cor in altum erexerat, ubi in superbiam se per confidentiam laudationis extulerat, praeteritorum gestorum gratiam per superbiae crimen amisit.

Propheta igitur sacramento constituens, ut iusta dei iudicia custodiret, hoc primum opus sumpsit, ut humilis fieret, neque solum humilis, sed humilis ualde: per adiectionem hanc consummatae in se humilitatis modestiam docens. et erant causae in eo plures superbiendi. praebebat causas nobilitas ex Iuda, et in eo primum potestas benedictionis regiae inchoata. mansit enim aliquandiu ex Dauid tribu regiae potestatis familia, ex qua secundum carnem rex aeternus emersit. erat etiam prudentissimus; : et occulta [*]( 6 II Cor. 12, 7. 14 II Para!. 82, 26. 27 Ps. L, 8. ) [*]( 1 utiliter utendura VRCsed cf. adn. Bened. 8 uitio V 4 esse se scripsi esse R se VCpE 7 reuelationem Vl 8 sathanae Rp colafizaret VRCp 9 extollat F1 elictionie V 10 meruit VRCp 11 munerum grSm efferret.. p(A) Ezahiam C 12 scribtura ex scribturam m. 2 V 18 haec manere ista laudatio R 14 uerbis in saecundo (sic) praeteritorum libro in marg. add. in libro pteritoru m. 1 R, in secundo paralipomenon libro pe 15 Ezehias C altitudine ex altitudinis m. 2 V 16 ubi h. l. om. V 20 primum ex primum est m. 2 V 29 modestie docens C modestiae docens p 28 praebebat ex praebat m. 2 V 25 dauit V 26 potestatis ex potestis m. 2 V 27 erat add. m. 2 V ait add. m. 1 V. ) [*]( XXII. HDar. Plct. pari I. ) [*]( 31 )

482
sapientiae manifestasti mihi. meruit etiam et propheta esse, cum dicitur: aperiam in parabolis os meum, eructabo absconsa a constitutione mundi. humanae quoque opulentiae copiis abundauit. ait enim ipse: ecce congregaui de paupertate mea auri talenta milia tot et argenti alia et seris et ferri, quorum non est. hinc nobilitas, hinc regis potestas, sapientiae fiducia, hinc prophetae meritum, hinc copiae facultatum; non erexerunt tamen in superbiam neque in aliquem fastidii tumorem extulerunt. tuto ergo postulat dicens: u i me secundum uerbum tuum, id est, ut tamquam nondum uiuens aeternae uitam secundum uerbum dei mereatur, quia eum humilitatis modestia intra disciplinam et doctrinam contineret.

Sequitur deinceps: uoluntaria oris mei fac beneplacita, domine, et iudicia tua doce me. digne propheta sacramentum constitutionis suae. primum enim humilis ualde effectus est; sequenti nunc orat, ut uoluntaria oris sui beneplaceant. non contentus est iam praescriptis legis contineri neque tantum necessitati subiacere. praeceperat malum pro malo reddendum. Dauid iste, cum Saul totis se. imperii sui uiribus persequentem frequenter captum et conclusum habuisset, non modo non peremit, sed etiam cum honore dimisit dicens: non inferam super eum manum meam, quia domini est. hunc etiam cum in bello peremptum conperisset, fleuit et uindicauit. filius quoque [*](2 Ps. LXXVII, 2. 4 I ParaI. 22, 14. 24 I Reg. 24, 7. ) [*]( 1 sapientiae tuae t 2 hos p 3 eructuabo R 4 habundauit R abundabit V 6 milia tot VC millia R tot milia e centum millia pb 6 et argenti alia VRCe et argenti mille millia pb 8 prophetiae CpE 10 fastidiammorem V fastigii tumorem Cpe 11 tamquam C (om. ut) nita qua R 12 uitae uita C uerbum tuum di V 18 maneaf- C 14 praedioationia ex praedioationem V euuangelicae V 15 deincepsaeo quitur E fac bene dne V 16 dignae R digna V(p( A) 17 sacramenta C sacramento Vp(A) 18 humilitatis V 19 oris ex uris m. 2 V est etiamjw pi 21 precerat V pciebat corr. m. 2 p reddendendum R esse reddendum VCpE dauit V 22 se om. VRC sequentem V 96 xfte dfla V in om. V 26 Sterisset C. )

483
eius Abessalon regnum occupat, exercitum contrahit, patrem bello parricidali persequitur. sed militibus. Dauid dicit: parcite puero . illi quidem ad resistendum necessitas inposita est, ut regi; sed pietas et bonitas adfuit ad parcendum, ut prophetae. mortuum quoque paterno et dolore defleuit. haec enim , nou legitima sunt: et his obtemperare libertatis potius quam necessitatis officium est.