Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Utile hoc nobis ac necessarium prophetae opus est, quod ad perfectam dei cognitionem atque oboeditionem edocemur. duabus rebus maxime nostrae congruis instituit: ut et deum, qui ignoratus sit, nouerimus et mandatis eius secundum decreti sui obtemperemus. perfectum enim legis, prophetarum et euangeliorum uirum in omni psalmi istius corpore propheta conformat uel ex sua uel ex alterius, quem instituat, persona, cui in fiducia sit, haec de se, quae sunt, praedicare. est autem dignum contueri, qua uerborum diligentia, qua intellegentise absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus propheta confirmet.

Dicit enim in tertiae decimae litterae uersu: quomodo dilexi legem tuam, domine! tota die meditatio est mihi. promptum utique fuerat dixisse: quomodo feci legem tuam! sed quia maius meritum est, amantem aliquid potius agere quam timentem, idcirco ait: . differt enim longe obsequium amoris a timoris officio; nec habet gratiam uoluntatis necessitatis operatio. non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt. quae, quamuis opus suum inpleant, tamen, quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent. uult igitur propheta opus suum dilectionis potius quam terroris esse, et ex caritate obsequium suum, non ex metu suscipi. multi ieiunant, dum a nobis obiurgari timent. multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari inreligiosam suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et neglegentiam erubescunt. sed non omnes id, quod , et [*](1 Men (?) V 9 ut dilexi h. I. VC 8 mea 5 C 4 quo ad pE 5 perfectum V 6 duabus nos rebus pb maximis V instituti Ve 7 eius ex ius m. 2 V 8 optemperemua VC 9 et prophetarum VCp psalmi supr. scr. m. 1 R 10 confirmat Cpe 11 oui fiducia C 19 prae- dicere C 18 obsolutione V U confirm at p 18 meritatfl 5 C aliquod V ... 27 multi enim aliquid corr. m. 2 V 29 eclesiam V ecclaesiam R aecclesiam p 30 non om. V. ) [*]( 80* )

468
amant. in amore ergo non potest incidere necessitas , quia nemo id, quod diligit, non uult. in facto uero potest et non subesse dilectio, dum id efficitur, quod non fecisse aut terror aut pudor sit. sed propheta in nullo infirmus est. quod amat, facit et, quod facit, indeficienter exercet. legem enim, quia diligit, omni die et sine intermissione meditatur. non subrepunt alia occupationum studia, non interueniunt diuersi curarum aestus, nec in eum incidit interiectu nouae alicuius cognitionis obliuio: semper idem est et in eodem est. tantus ipse in dilectae sibi legis meditatione est, quantus dies uniuersus in tempore sit.

Et quia, ut superius commemorauimus, legis et prophetarum atque euangeliorum hominem in se propheta demonstrat, ait in consequenti uersu: super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quoniam in mihi est. mandata dei prudentius propheta quam inimici eius intellegit. sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est dei, qui non solum ne mediocriter quidem conperta habent, uerum ne initium saltim cognoscendi consectantur? et quid magnum, si inimicis suis in mandatis dei propheta prudentior sit? quando enim inanimantia saxa et aut metalla aut ligna uenerantes consequi aliquid de uiuentis atque aeterni dei cognitione potuissent, ut his conparatis fieret propheta prudentior? sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen cum lege et prophetis et apostolis respuit, retractat, horrescit.

Sed ueros habet alios propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis dei est eruditus. mandatum [*]( 1 in amorem pE incedere C obsequelae CpE 2 nimo V a potest non subesse Cpb potest et subesse (et add. m. 2) V 5 exercuit V 6 enim ex fuit m. 2 V quam diligit VCpE diei V et om. Cp 7 diuersa V ,8 nec in eum — tantus om. Cp 9 cogitationis e fort. recte 12 et om. C 14 in consequenti uersu b in consequenter VR in consequenti Cpe 16 in saeculo V 18 qui ea non pb. ne om. C 19 saltim VR saltem CpE 20 et quidem magnum V si inimicis — sit in marg. infer. add. C 21 saxa (xa in ras. m. 1) R 22 etaut RY* et Cp aut VlE 23 com paratus pb 25 illQ V retractat VRCcf. Gellius XIV, ■i, 4 detrectat pE 27 sed uiros VC sed inimicos p alios habet V profeta ex profetis et apostolis m. 2 V scos C inimicos om. Cpcf. Acad. p. sl. )

469
dei in prophetis et in lege habent, sed nullo eorum per inperitiam uoluntatis utuntur. mandatum legis tamquam proprium et hereditarium sibi uindicant, sed spiritalis auctorem non habentibus quid in signo tantum constituta iam proderit? quid sabbati religio deum sabbati nescientibus opis adferet? quid paschae agnus et liminum sanguis et azymorum festiuitas agnum dei et azyma sinceritatis et sanguinem salutis ignorantibus auxilii praestabit? mandata exercent, sed efficientiam mandatorum et tempus ignorant. legem legunt, sed eam legente et nesciente Christianus intellegit. inimicus plane prophetae est, parricidales manus unigenito dei filio inferens et saluatorem generis humani et aeternae largitorem morte, quantum in ipso est, condemnans. prae his ergo omnibus in dei mandato prudentior est.

Atque ut hos inimicos significasse intellegeretur, id, quod consequitur, adiecit: super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est. didicisti, o Dauid, a Moyse legem, et Aaron tibi omnium doctor est, Iesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud, quod loqui ausus es, quod super omnes te docentes intellexeris ? sed superior uersus, super quos omnes docentes se intellegat, ostendit, id est super inimicos. et rursum hic, qui nunc est uersus inferior, qui inimici sint, declarat, id est omnes docentes. claues enim se caelorum habere profitentur et doctores esse se legis gloriantur. et cum omnia legis testimonia aduentum domini nostri Iesu Christi testentur, super doctores suos propheta [*]( 1 dei om. Cp et ante in lege om. C heretici VR 2 mandatatum ex mandatum m. 2 V -4 auctorem — circumciBio om. V 5 -pcederit C 6 dfa R dnS V dominum Cpb opes V opus C 7 liminum (om. et) VCpb 8 azima R 10 legente nesciente R 11 xfrnnus V intelleget R 13 salutarg Cjps salutS p1 mortem V .17 super docentes intellexi C 19 moese V 20 diotor V1 91 samuhel RC unguendi RC ungenti p laoramento C profetae et ex profeta est m. 2 V 28 docentes te Cpb super uersus r 24 se om. Cp id est om. V 27 seculorum habere C oaelorum habere V caelorum se habere E 99 ihm xpi V.. )

470
intellegit, qui unigenitum dei filium in carne uenturum, testimonia. eius meditans, semper expectet. o felix discipuli intellegentia! o doctorum miserabilis inperitia! docentes nesciunt, et intellegunt qui docentur. caret autem propheta uitio : intellegentiae enim unde adeptus esset, ostendit. nam superius ait, quod super inimicos suos prudentior a deo in mandatis eius esset effectus. intellegentia enim omnis ex eo est, qui prudentiorem eum esse constituit. super docentes se ergo intellegit.

Et quia interdum ex diuersitate soleat accidere, ut discipulus prudentior sit magistro, tamen hoc ipsum diligentiae et studii esse demonstrat. ait enim: super seniores intellexi: quia mandata tua exquisiui. intellegit et super seniores intellegit, doctrinae atque suae officium cum ipsa temporis antiquitate demonstrans, id est populi ante se anterioris significans . in quo utrumque conuenit, ut et antiquior sit et se putet esse doctorem. sed super eum ille intellegit, qui et docetur et iunior est; intellegit uero, quia mandata dei exquisierit, quae doctor, dum se docere credit, ignorat.

Consequens autem est, ut, qui super seniores et doctores intellegit, fructum reddat, scilicet, ut ea, quae cognita et perfecta habere , exerceat. et uideamus, an hoc ipsum in consequentibus sit. ait enim: ab omni uia mala prohibui pedes meos, ut custodiam uerbum tuum. perfecta haec et euangelici uiri uox est, ab omni se uia abstinere et, tot ubique occurrentibus erroris semitis, nulla earum, per quam nequitia adeatur, incedere.

Sed altius nescio quid in eo propheta significat, cum dicit: prohibui pedes meos. natura corporis nostri [*](1 quia Cpb testimonio V 8 mirabilis Rb 4 profeta V om. R 8 esse eum pb se om. R 10 et quia et interdum V accedere C 12 suae istud esse ex suae essestud esse m. 2 V 18 quia ex qua 1n. 2 V 14 intellexit V et super seniores intellegit om. V intollegensuiae officium V 16 antiquioris V 18 quia et V 19 mandata ea di VCp doctor om. V 21 qui se super C 28 in hoc V 26 euuangeli V 27 mala uia C 28 nequitiam V 29 significat om. V 80 naturae Y. )

471
fert nos in omnem criminum cursum, et humanarum cupiditatum inpetus in hanc nos uiam cogit. sed qui super seniores et docentes intellegit, per doctrinam se prohibuit et exeuntem procurrentemque reuocauit. resistendum ergo est et obnitendum, ut nosmetipsos ab omni uia mala primum arceamus, tum deinde, si qui nos instinctus eo ferre, retrahamus: et prius nostramet ipsi potestate sumus inhibendi, ut deinceps dei uerbum. antea autem propria inhibitione opus est, ut possit dei uerbi esse custodia. neque enim quisquam uerbum ante custodiet, et tum prohibere se poterit. prohibitio enim ea demum est, ut id, quod fiebat, fieri arceatur; custodia uero tum firma est, cum se quis a malis inhibens bona obseruet sine intermissione .

Qualis autem custodia uerbi dei esse debeat, sequens uersus docet. sequitur enim: a iudiciis tuis non declinaui: quia tu legem posuisti mihi. haec est igitur uera custodia, nullam in partem a dei se iudiciis deflectere neque leui saltim declinare decessu, sed intentum semper et semper inmobilem in eo, in quo institit, permanere.

Non declinat autem, quia legem sibi deus statuerit. legem quidem Moyses statuerat; sed hic idem propheta in psalmo altero orauerat dicens: domine, constitue legislatorem : sciant gentes, quoniam homines sunt. ea enim lex, quam Moyses scripserat, nobis in Christo fuit: et idcirco super docentes se et seniores intellegit, quia legem euangelicam, Moysi lege continetur, intellegit. haec ergo per dominum nostrum lata est, haec omnem hominem in scientiam dei erudiuit. et idcirco ad id, [*]( 22 Ps. IX, 21. ) [*]( 1 ferimus in C ferimL in p ferimur in b 2 hac V1 4 prouooauit V et optinendtl C et obtinendO p 6 si quia VC ai que p instinotu eo V instinctu suo Cp trahamuss V 7 nosraa R 9 ut post sit V di nerbum Y neque enim — custodiet in marg. infer. add. m. 2 V 10 prohiberi se V 12 obseruat E 14 autem om. C uerbfl C 15 aequitur sup. lin. a m. 1 V 18 saltem CpE et semper om. V 20 aibi dominus pb 21 idem ex eadem m. 2 V 24 pedagoga VR 25 intellexit quia VCpE 27 nostrum om. V 28 in om. V ad supr. scr. m. 1 R. )

472
: constitue legislatorem super eos, adiecit: sciant gentes, quoniam homines sunt: id est ex terra genitae et in cognitionem dei ex limo . quod enim antea per ignorationem legis Moysi nesciebant, nunc per domini nostri Iesu Christi sciunt; et ut originem suam, id est corporis naturam in latore legis agnoscunt, ita et gloriam noui huius latoris legis expectant, in exordio sui iam ad imaginem et similitudinem dei constitutae.

Et huius euangelicae dulcedinem in consequentibus propheta testatur. ait enim: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super in ore meo! in ore, non etiam in faucibus dulce est. extra regionem enim oris corporalium saporum nullus est sensus. sed dei eloquia in faucibus dulcia sunt, in animam scilicet defluentia et interna penetrantia: - non in ore modo cibi placentia, sed illic dulcia. ubi cognitionis et prudentiae et sensus est. et ideo eloquia in faucibus et in ore dulce est. sed ut per aegritudinem aestumque febrium ea, quae acciderint oris amara, mitificat, ita animae nostrae amaritudines et tristes cupiditatum insalutarium febres infusa dei eloquia mitificant, si modo non ore contineantur, sed faucibus deuorentur.

Sequitur deinde: a mandatis tuis intellexi; propterea odiui omnem uiam iniquitatis. intellegentes nos faciunt praecepta, sed praecepta. re atque opere expleta: id est, ut ea, his continentur, in quantum possumus, . ergo efficienda praecepta sunt, ut simus intellegentes. et licet a deo intellegentia perfecta sit, tamen a nobis incipiendum est, ut possimus perfectam intellegentiam promereri. his [*]( 1 dixerit V1 constitue ex constitutae m. 2 V 8 in om. V di add. m. 2 V 4 per post nuno add. m. 2 V 6 lhm xpi 8 constituti YC 0 9 et om. V 11 eloquia tua ex eloquitur m. 2 V aeloquia tua R inre coir. m. 2 V ori E 14 et in interna VC et intima e 15 penetrantia ex penitentia m. 2 V penitrantia p 17 et in ore melle dulciora eant Cp(A)b 18 acciderit V 90 uiuificant VRC 22 propterea ex propter m. 2 V 24 uos faciunt V n faciunt p(A) praecepta sola sed praecepta p(A) re om. V copleta ('p(A) id add. m. 2 V 25 possimus p 26 sumus V. )

473
enim, qui non hoc per se inchoant, clausa a deo omnia sunt. et idipsum propheticus sermo per Esaiam docet dicentem: ne dicas de mandatis meis, quod ea: neque cognouisti, neque credidisti ea, neque ab initio aperui tibi aures. cognoui enim, quod spernens sperneres, et quod inicus adhuc ex uentre uocandus esses. ergo non indulgetur scientia non adpetentibus eam. et quia deus cordium scrutator est, his, qui spreturi eam essent, obtusae aures sunt et hebes sensus est. sed propheta a praeceptis dei intellegit, praecepta scilicet agens intellegentiam consecutus: intellegens uero omnem uiam iniquitatis odit.

Humanae enim naturae omnes diuersarum adfectionum adiacent motus, ut sunt odii et amoris. sed amor inpendendus est in dilectionem bonorum. odium autem adsumendum est ex offensa malorum. nostrum ergo est, modo utilis organi corpora nostra in coaptatos et concinentes modos temperare, ut non uitia diligamus, ut non uirtutes bonas oderimus, ut unicuique nos generi decenter atque utiliter coaptemus. propheta mandata dei diligit: et qui mandata dei diligit, iniquitatis uias odit. ut enim perfectae fidei obsequellse est, diligere et id, quod quia agit, adfectu caritatis explere et necessitatem agendi amantis uoluntate , ita et magnae est, iniquitates non modo non agere, sed odisse, quia interdum nos ab his metus et terror auertat. odium autem nobis earum [*]( S Esai. XLVm, 7 sq.' ) [*]( 1 hoc om. VC 2 et ipsa V isaiam Cp eseiam V dicens T 3 dicat V 6 sperneris VC inicua V iniqua R cf. Brambacli p. 230 iniquus CpE adhuc exeunde C 8 et qua V et qui R 9 spraeturi V e obtunsae Rp habens V hebens Cp cf. Acad. p. 41 11 omnem iniquitatis uiam odit Ve omnem odit iniquitatis uiam pb 13 humanae aute R bottles C 14 odio C odia pb amores pb 16 bonu ergo est p utillis V 17 concinnaentes V consentientes Cp modo C temperare ex tempore m. 2 V 18 generi ex genera m. 2 V 19 decenter ex decentem m. 2 V adque VR dei om. V 20 et qui — diligit in marg. sup. add. 771. 2 V, om. Cp 21 obsequellae VC obsequaellae R 22 ait C i ex affectu b 24 nos modo V modo C 25 auertat R eorum FRO. )

474
iudicium et perfectae de his opinionis insinuat. diligamus ergo iustitiam, modestiam, frugalitatem, misericordiam; et oderimus rixas et ebrietates, caedes, superbias, stupra, cum quibus necesse est et diabolum oderimus. diligentes uero pacem, ueritatem, iustitiam diligemus eum, qui est pax, iustitia et ueritas, dominum nostrum Iesum , qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.