Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Numquam autem otiosus est, numquam non infestantes insectantesque proximi sunt: uita eius omnis secundum scripturse fidem in insidiis fuit. sed et quisque nunc placere deo uult. displiceat impiis necesse est. et ideo ait: adpropiauerunt persequentes me iniqui; a lege autem tua longe facti sunt. haec quidem de se, cuius infestata fuit undique uita, dixisse creditur. sed qui in psalmo hoc humanae doctrina; ordinem tenet, ad eruditionem nostram omnia temperauit, ut cognosceremus eos, qui proximi iniuriae fidelium fierent, a dei lege longe abesse. quanta enim fit in sanctos iniuriae accessio, tanta fit ex dei lege decessio. cauendum autem est, ne quando nos aduersum fratres ira commoueat, ne quando inuidia stimulet, ne quando semulatio inritet, ut aliquid in eos inreligiosum ac fastidiosum agamus, quorum iniuriae cum adsistimus, tum a dei lege desistimus.

Dehinc sequitur: prope es, domine, et omnia mandata tua ueritas est. alio in loco legimus: deus adpropians ego sum et non deus a longe, dicit dominus. non corporalibus locis deus continetur, neque finibus aut spatiis diuinae uirtutis inmensitas coartatur. adest ubique, et totus [*](23 Hierem. XXIII, 28. ) [*]( 1 bonitate famis V otiosa fama sectamur V 4 totue p 7 non om. C 8 insectantes C et insectantes p sunt. — fidem in om. V 9 et om. p quisque V quisq; Cpa quisq R quisquis a cf. Acad. p. 29 10 et idcirco pb adpropiauerunt - iniqui om. R ap,-ppinquauerant C 11 iniqui V cf. Sabatier 11, 247 adn. iniquitate C iniquitati pE 13 credetur V fort. recte in om. V 15 a dl longe longe V 16 in sanctis Re 18 aduersus Cp 19 aut fastidiosum Cpb 23 est om. E sed ej. p. 628, 1.5 in om. V 24 de longe CE longe Rp 26 quoartatar C. )

527
ubicumque est: non pro parte usquam est, sed in omnibus omnis est. beatus apostolus Atheniensibus philosophiae inanitate ridiculis pro contione respondens ait: non longe a nobis manentem quaerimus deum: in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus. et spiritus dei, secundum prophetam, repleuit orbem terrarum. et rursum: nonne' caelum et terram ego inpleo? dicit dominus. nihila deo uacat, nihil indiget. ubique est modo animae corporalis, quae in membris omnibus diffusa a singulis quibusque partibus non abest. etiamsi priuata quaedam ei et regia in toto corpore sedis est, tamen in medullis, digitis, artubus infunditur. iam si corruptis aliquibus corporis membris recisione erit necesse, cum usum suum eadem membra uitiis emortua non habebunt, id, quod putre caducumque carnis est, sine detrimento animae recidetur. ipsa enim corporis nostri anima sanis et integris admixta membris est; et cum eadem fuerint putria et recidenda, non sequitur.

Haec quidem superflue diuinse naturae ad conparationem similitudinis conferuntur: quia inconparabile est. quidquid seternum est, nec recipit configuratae ueritatis speciem ininitiabilis diuinitatis exceptio. sed intellegentiae nostrae istius modi coaptatur exemplar, ut per id secundum caelestium dictorum auctoritates incorporalem et inmensum deum circumscripto huic et corporali mundo intellegeremus admixtum, uitiosis uero et per opera sua emortuis non inesse. quin etiam adhuc diuinarum atque inuisibilium rerum intellectus ex contemplatione corporalium rerum naturisque sectamur. solem uidemus in [*]( 3 Act. ap. XVII, 28. 5 Sap. I, 7. 6 Hierem. XXIII, 24. ) [*]( cu 1 ubiq; p non pro parte — omnis est om. C omnibus omnis ex omnia m. 2 V 2 athiniensibus V 3 c5tione V 5tione p contentione C a nobis ex a nobis est m. 2 V 5 et sumus et mouemur V 6 et replenit C orbem terram R 7 et terra V inplebo r 8 ubi est V 9 singulis (om. a) pb 11 sedes RIpE artubus ex artibus m. 1 V artibus RC 12 recisione ex praecisione m. 2 V 14 caducae pb demento V1 15 reciditur R integris ex integra m. 1 R 16 etputria Cpb putrida e 19 conferentur C quidquid in aeternum est V 22 dootorum Cp 28 auctoritatis VC auctoritatem E 25 per opere sua V non add. m. 2 V adhuc ad diuinarum V 27 sectatur pb. )

528
quadam caeli parte, prout ei cursus est, demorantem: et certe ubique protenditur, ubique adest et, quantus per omnia est. ita ubicumque tantus infunditur. sed si clausas domorum fenestras incidet, lumen quidem illius praesto est, sed ipsa sibi lucem eius, quse obserata sunt, denegabunt.

In omnibus igitur uitse nostrae operibus circumspecti et ad deum patentes esse debemus; primum, ut liberis et per innocentiam patulis cordibus nostris lumen suum dignetur infundere; deinde, ut nos in diuinitatis suae sinu agere credamus neque eum abesse, cum irascimur, cum csedimus, cum contemnimus, cum maledicimus, cum inebriamur, cum libidinamur, cum diuina et humana neglegimus, maiore contumelia eius, intra quem haec agimus, peccantes.

Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua ueritas est. nihil illic anceps, nihil dubium, totum ueritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negleguntur, quo magis ueritatis praecepto sunt constituta.

Quatenus autem id propheta cognouerit, subdidit dicens: initiis cognoui de testimoniis tuis, quia in seternum fundasti ea. haec licet propheta de se dicat legem dei ab exordio ipse cognoscens, uniuersse aetati tamen congruunt, qu?e ab institutione mundi doctrinis dei sit erudita. qui enim statutam Adae uoluntatis legem meminit, qui ipsam illam Euae creationem didicerit, qui maledictionem serpentis audierit, qui clausum uitse lignum Cherubim flammeo gladio conuertibili legerit, qui occisi Abel clamantem sanguinem sciet, [*](3 ita ubique Vpl ita ubicumque este si in clausas E 4 fenestrae F1 incedet V 5 obseruata R obscurata Cp 6 uestrae V 7 patientes R 8 cordisb. V 9 uti VCp 11 contempnimus RC eõtendimus YCr) maledicemus V maledimus C 18 eius om. VRC quam R 14 accidit C 15 illic ex lic m. 2 V 17 praecepta E 18 subiecit Cpb 19 in i initiis (ihitiis R') RE qua V 21 uniuersa tamen C uniuersae tamen eccte p(A) 23 statutam madae R statuta adae V 84 euuae VRl quia maledictionem C 26 audierit om. Cp cherubin in V cherubin Cpt 26 et conuertibili VE et čuentibili p scierit E. )

529
qui p“nse et in Cain et in Lamech numerum reputet, qui translatum Enoch, qui reseruatum Noe, qui benedictionem Sem et Iaphet et maledictionem Cham scrutatus sit, qui Melchisedech sacerdotem, qui Abraham electum, Isaac promissum, Iacob prselatum, Ioseph uenditum, sanctificatum ludam, Moysen nutritum, eruditum et post ingentia latae legis sacramenta in uerbo dei mortuum, et Iesum diuisorem promissae terrae et auctorem iteratae circumcisionis intelleget, profecto uti prophetae uoce poterit: in principio cognoui de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. in omnium enim superius memoratorum uirorum uita atque gestis aeternorum bonorum spes continetur, et per eos ad doctrinam euangelicae prsedicationis inbuimur. sed quae fundata sunt, in sedificationem futurae domus praeparantur. sedificamur enim secundum beatum Paulum super fundamentum prophetarum et apostolorum, in quibus testimonia dei fundata sunt in aeternum, ubi exstruetur caelestis illa et regia ciuitas sancta Hierusalem, quae domus angelorum frequentantium et electorum primitiuorum est, cuius fundamenta sunt uiui lapides pretiosaeque gemmae in Christo uiuentes, resurgentes, regnantes, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Vide humilitatem meam et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus et reliqua.

Multa quidem nobis atque magna sanctus propheta fidei confessionisque suae toto in psalmo proposuit exempla, per quae [*]( 14 of. Ephes. II, 20. ) [*]( 1 et in Cain — reputet in marg. add. C chain p cham e lamec V et qui Y 2 enoc C qui ex a qui m. 2 Y 3 iafet VRp melchisedec V 4 habraham V ilectum V1 isac V promissam V1 6 iosef V moyse V 6 post om. V sacramento F1 7 et in iesum C proinissae om. Cp(A) 8 intellegit Cp 11 commemoratorum V iestis C actu p 13 inhibuimur V sed cQ p sed in C 16 extruitur RC 17 ille V domos V 18 elictorum V 19 diuini lapides V 30 exsurgentes C Explicit littera nona decima incipit littera XX feliciter V Finit R Finit litt. XVIIII incip. Khes (Res p) litt. XX Cp 23 humilitatS ex utilitatS m. 2 V 26 toto proposuit (posuit p) in psalmo Cp. ) [*]( XXII. Bitar. Plet. part I. ) [*]( 34 )

530
formam se ipsum ceteris credendi, agendi, intellegendi, ignorandi, sperandi, precandique constituit, euangelicum uirum perfecta legis obseruatione consumans. et quamquam omnia, quae uel diuinse uoluntati placita uel humanae spei proposita sunt. aut agat aut testetur aut speret, meminit tamen, in quo obseruantiae genere mandatorum omnium caput ac summa consistat, ■ scitque, quid a domino suo etiam ipsis, quibus committendse claues caelorum erant, apostolis quaereretur. namque cum inter se opinionibus ac studiis dissiderent sibique singuli principatum humana contentione prsesumerent, dum praestantiorem se ceteris unusquisque esse aut optat aut poscit, dominus, meriti huius ac nominis praemium unde petendum esset, ostendens ait: qui uult esse ex uobis maior, fiat omnium minimus: omnis enim, qui se humiliauerit, exaltabitur, et qui se exaltauerit. humiliabitur. in humilitate scilicet docuit omnia fidei nomina et praemia contineri. utilissimum itaque est oboedientes diuinis prseceptis omnem intra se ipsos humanse insolentiae ac petulantise inanitatem fractam protritamque cohibere, seseque dei et magnificentia et miseratione reputata intra humilitatis modestiam continere.

Ob quod hic nunc sanctus et rex et propheta et deo ac domino suo secundum carnem in seminis sui originem deputatus inter has saeculi infestationes ac spiritalium nequitiarum pugnas [*]( 12 Luc. XXII, 26. 14 Matth. XXIII, 12. ) [*]( 1 in se ipsū C in se ipso pb agendi supr. scr. C om. V intellegendi om. Cp 2 praecandique V predicandique C euangelium uerum m perfecte C 8 consumans R 5 aut seruet p 6 capud VRp suma V 7 ipsis ex ipsisque m. 2 V ab ipsis Cpb 11 unumquisque V esse aut om. Cp 12 esset ex est m. 2 V esse C ostendens om. C 13 omnibns C 14 enim om. V 16 fide V cf. Biicheler — IVindekilde Decl. p. 67 sed h. l. cum solus cod. V, qui totiens litteram Jinal. omittit, huius genetiui formae testis sit, eam in fextum recipere dubitaui nomina ex omnia m. 2 V et add. m. 2 V 17 obaedientes R obrepentes C a obrepentis (s eras.) p ipsii p humane V 18 rphibere Cp 19 magnifioentiam et miserationem V magnificentie et miserationi p(A) repotatfl Cp( A) 20 contineri C 21 propheta (om. et) Cb a domino C 22 secundum — seminia sui in marg. add. C origine VC deputatus om. R. )

531
sola ac tali ad dominum precationis suae ambitione proclamat: uide humilitatem meam et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. non regni opes, non spiritum prophetise, non alia aliqua humanae iactantise nomina conspici in se, sed humilitatem precatur. non enim aduersum insectantes se armis belli resistit, nec humanae indignationis inpatiens rapit ad ultionem suam et potentiae tempus et regni. sed sciens hanc diuinae uoluntatis esse sententiam: mihi uindictam, ego retribuam, dicit dominus, non obliuiscitur legis dei in humilitate retinenda, sed eripi se ob id, quia sit humilis, deprecatur, memoriam legis dei in humilitatis conseruatione esse declarans.