Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Denique id ipsum sequenti uersu docet: iustitia tua in aeternum, et lex tua ueritas. has iustitias non cogitauit populus ex Aegypto progressus, cui mare aruit, cui columna nubis de die, nocte autem columna ignis famulata est, cui mannam matutinam caelum subministrauit, cui uiginti septem regna cesserunt, cui Iordanis stetit aridus, cui muri Iericho ad sonum exercitus et arcae testamenti circuitum conciderunt. has dei iustitias scit populus, qui est iunior, aeternas. has, quia aeternas sciret, emit fide; has, quia moriturum se crederet senior, uendidit infidelitate. populo enim iuniori lex ueritas est. nam uere nunc ab eo circumcisio cordis per legum iteratur ad uitam, uere per mare huius saeculi transit in promissam sibi terram, uere caelestem mannam sumit aeternus. uere in Iordane lsetatur renatus, uere pascham agni sanguine liberandus immolat, uere in azymis sinceritatis fermento antiquae malitise . purgatur: iam non legis ei umbra, sed ueritas est.

Scit autem ob hanc ueritatis confessionem multis se persecutionibus hic iunior populus urgeri. hinc enim sunt in toto orbe terrarum beata fidelium confessorum et sancta martyria. hinc plures patrimoniis spoliati, exiliis dispersi, uincti, csesi, usti, necati; sed felici semper mandatorum meditatione omnia, quaecumque ingruerunt, confirmatae fidei uirtute uicerunt. et ideo ait: tribulatio et angustise inuenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. urgueant licet [*]( 2 senior desperauit R 8 iustitiae tuae pE 5 exom. V 6 nubis autem columna add. m. 2 V 7 manna matutinum CpE ministrauit C 8 ad solfl VC 9 cirouitu p 10 dei om. p quid est C as qui aeternas C, om. V 11 enim fide V as quia V1 18 nunc ex nun V ab eo (e ex corr.) & circumcisio R 15 caeleste manna CpE eternu pe 16 pascha CpE 17 uere add. m. 2 V sinceritatis epulatur fermentoque pE antique R om. pe 20 hic add. m. 2 V urgueri R arguit C 21 beata = R fidelium om. V martyrio V 22 patrimonii V expoliati pE exilis R disparsi V uinti C 23 necati ex negati R sed felici om. V sed fideli CpE 24 ingruunt R 25 ait ex agit m. 2 V angustia RCpE cf. Sabatier II, 246' 26 urgeant CpE. )

521
pugnae, intententur exilia, proscriptiones adhibeantur, mortes non dico inferantur, sed cum p“narum ingeniis innouentur, uox tamen ea esse semper fidelis uiri debet: tribulatio et angustise inuenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. non occupante, non obliuione temporis subrepente meditationem a nobis mandatorum dei abesse conueniet.

. 10. Dehincait: sequitas testimonia tua in seternum: intellectum da mihi eorum et uiuifica me. non contentus est dei testimonia in praesens tantum aequa et existimare et exspectare: aequitatem eorum in aeternum sperat et per superiores tribulationes et angustias obtinere ea, quse aeterna sunt, nititur. nihil aeternum esse diues ille euangelicus existimans beatitudinem praesentem suam poenali morte mutauit. aeterna autem dei testimonia Lazarus pauper exspectans et Abrahae sinu continetur et miseriam uitse laboriosae beatae quietis honore demutat. horum intellegentiam propheta orat, donum scilicet inter multa dona praecipuum spiritalium gratiarum, et per eam uiuificari se deprecatur. sicut enim nunc in prsesens testimonia dei et mandata meditatur, ita exspectat aeterna; et sicut uiuit corporis uita, ita per intellectum, quem a deo acceperit, ut aeterna gloria uiuat, expostulat.

Clamaui toto corde meo, exaudi me, domine; iustificationes tuas requiro et reliqua.

Inter multa euangelicae doctrinae praecepta silentium a nobis orandi dominus exigit, ut taciti et ex secreto cordis [*]( 1 intententur ex intendentur R intendentur C infestetur V adhibeantur adhibeantur V 4 angustia RCpE me h. l. om. V 5 non ut occupante R 6 conueniat Vpl conuenit E 8 eorum om. R uiuificer p(A)E uiuam R cf. Sabatier l. c. 9 existimare (om. et) Cpe 10 sperat « spem m. 2 V 13 eua ex auS 7? suam uitam V 14 - 1 — azarus p a eliazar V 15 laboriose corr. m. 2 V 18 se uiuificari E depraecatur T/J 19 exspectata aeterna V expectat aeterne C 20 ita et per ph Explicit littera octaua decima incipit littera XVIIII feliciter V Finit R Finit littera XVIII incip. Coph lit. XVIIII Cp 28 in toto h. 1. R sed cf. infr., V h. 1. dne habet post meo sed cf. p. 522, 4 24 requiram R n 25 euuagelicae V 26 exegit VCpE. )

522
deprecemur neque in eo uocis potius sit officium quam mentis: deo orationis nostrae secreta. quia secretorum inspector est, audiantur. ergo contrarium euangelicis institutis uidetur hoc. quod ait propheta dicens: clamaui toto corde meo, exaudi me, domine; iustificationes tuas requiro. sed scit propheta clamorem potius cordis oportere esse, non uocis, et idcirco de corde clamat. non hic elatae uocis sonus est neque corporalis auditio, sed clamor fidei, clamor mentis. usque ad dei thronum non nisu uocis, sed fidei spiritu efferendus. ille enim ad deum corde clamat, qui magna postulat. qui caelestia precatur, qui aeterna sperat, qui innocentis timoris uiuit officiis.

Sic et in huius mundi exordio iustus Abel etiam peremptus magna loquitur et clamat. scriptum est enim: uox sanguinis fratris tui clamat ad me. non humilis sanctorum querella est, nec depressa fidelium oratio est. altum est, quod postulat, excelsum est, quod exspectat, clamore personum est quod precatur. urguebat Pharao infestis dei populum agminibus, mare rubrum fugse obsistebat, conclusus undique Israhel iam ad mortem uidebatur hoste proximo, mari obuio. inter haec nullam Moysi ad deum uocem fuisse scriptura testatur, stabat msestus, stabat tacens, sed secreto cordis sui personans et orationis suse fide clamans. uox enim istud diuina testatur [*]( 14 Gen. IV, 10. ) [*]( 1 depraecemur R precemur e precaremur Cpraecaremur V) VCpb potius sit scripsi potius R potius esset VCpE 2 secreto p(A) 3 andiantur scripsi audiatur V R et auditor C auditore p(A) audiente E 4 in toto Cpb ex toto e 5 dme ex dms m. 2 V requiram RCpE 8 est om. V 9 di tronum VRlC thronum dei E non nisi V non t efferendus VpE ecferendus R* haec ferendus RlC 10 ad eū V a d5 C toto corde E 11 trena spnit p(A) qui innocentis — officiu uoce om. C 14 magna ex magni m. 2 V loquitur et C 16 q.rella P quaerella V2 R querela pE depraessa VR 17 postulant VCp quod eispectat — personum est om. Cp exspectant V 18 precantur Cp farao rR 19 istrahel r 20 ad om. p nerebatur Cp urgebatur e mare Vp 21 nullam iã C 22 mestus V 23 fidem V. )

523
dicens: dixit autem dominus ad Moysen: quid proclamas ad me? silebat uir ille; sed oratio fidei eius clamor ad deum est. nouit et apostolus hunc in uiris fidelibus spiritus esse clamorem, cum dicit: spiritus enim i m in cordibus nostris clamat: abba pater. penetrat hic silentii clamor usque ad aures dei, sed aures non clamorem, sed fidem audientes: fidem, quae non terrenas opes poscat, non gloriam inanem caducamque desideret, non quae moritura corporis gaudia precetur. exiguis quidem epistulas suas apostolus litteris scribit et communis haec ei elementorum atque apicum forma est, sed nouit ingentes has esse litteras suas dicens: ecce qualibus uobis litteris scripsimeamanu, magnitudinem sensuum et praeceptorum utilitatem litteris talibus conprehendens. clamat igitur propheta ex toto corde. et quia ex corde clamat, ut audiatur, orat: et auditus haec postulat, ut iustificationes dei exquirat. scit has esse occultas et latentes et umbra legis obductas. has optat inquirere, ad quas multis opus sit magnisque rebus, clamore cordis, exauditionis merito, inquisitionis officio.

Sed qui clamauit, ut audiretur et inquireret iustificationes dei, nunc clamat, ut saluus fiat et custodiat testimonia dei. quantae autem modestiae ordinem tenuit! non statim clamorem suum sperare ausus est proficere iniustitise salutem. prius fuit, ut auditione dignus esset; prius fuit, ut iustificationes inquireret. merenda fuit auditio, adhibenda inquisitio: et salus post [*]( 1 Exod. XIV, 15. 4 Gal. IV, 6. 11 Gal. VI, 11. ) [*]( 2 silebat ur (corr. m. 2) ille V silebat uir ille (at uir in ras.) R silebat ille Cpb 3 erat (pb, orn. e 4 enim om. (' 6 isq. V1 7 et n5 gloriam V 8 moriatura V moritur <' daudia C praecetur VR 9 epistulas V epistolas RCpE in litteris V 10 cummunis (' ei supr. scr. m. 1 R aelementorum R 11 has ingentes pb 12 uobis ex nobis 1 m. 2 V 13 conpraehendens VR 14 ex toto de corde V qua V h & audiatur C 16 exitaditus haec C 16 as V occultas - et R occulte et C' 17 obtat Cp 18 inquisitionos V 22 tenuitur C in olamorem C 28 proficere in salutem prius nisi iustificationes di inquireret merenda cet. Cp 25 8 salus C. )

524
ista speranda. nos uero salutem tamquam debitum postulamus et, ueluti deo sit hanc eandem praestare necesse. primis ab eo precibus oramus. atque utinam cordis clamore loqueremur! labia tantum nostra sensu peregrinante, quod nesciunt, murmurant, et corporis officium mens in res alias occupata non sequitur. propheta uero, cum post tot praecedentes antea preces, ut saluus esset, orasset, salutis ipsius stipendium docet dicens: et custodiam mandata tua. haec fidei nostrae militia est, custodire mandata et ueluti secreto fidelissimo hunc thensaurum depositi et commendati nobis praecepti reseruare.

Qui uero clamauit et testimonia dei, id est sub testibus caelo ac terra et angelis scripta, custoditurum se professus est. addidit adhuc et meritum salutis obtinendae dicens: prseueni inmaturitate et clamaui, in uerba tua speraui. non exspectauit infirmam a uitiis senectutem, neque deferuescentibus longo usu luxuque aestibus frigidae aetatis tempus elegit; sed maturitatem omnem fide et religione praeuenit. uincens per continentiam iuuentutem et conprimens lasciuientes annos et senectutis maturitatem modestae et castse adulescentise tranquillitate prseueniens. et prophetae clamor est sperantis in dei uerba, non aliquando, sed semper. finis enim nullus est spei nostrse sed in cselestes res semper extenditur et in aeterna dei promissa procedit. nullum tempus uacuum habet, nullum otiosum.

Denique id sequitur: et prseuenerunt oculi mei [*](2 uelud Cp necesse om. C 3 habeo C praecibus VR 5 corporis officium scripsi corporis 111*** R corporis V officium corporis (pE 6 pcentes C 10 thSsaurum V thesaurum R teBauru p tesauro C 11 praeceptis V 12 uere C' 18 hac terre C se om. C, 14 ad meri- tum p (A) obtinendae salutis VCpE 15 inmaturitate h. I. scripsi, cf quae secuntur et Sabatier II, 246 adn. (Iv άωρια LXX, cf. AmbrQa. ad h. l. 16: "Graecua tv Awpia dixit, quod est ante horam, ante tempus") in maturitate codd. in inmaturitate Bened. in adn. et in uerba Cpb tua semper speraui E fort. recte, cf: [in. 22 16 uitiis C ad uitia. p(A)b 17 usu luxuriae pK aetatibus frigidae aetatis R sed inmaturitatem Cp(A) 18 fidem F1 19 et ante senectutis om. b 21 sperantes V 26 et om. Cp. )

525
diluculo, ut meditarer eloquia tua. qui inmaturitate clamorem prseuenerat, nunc ipsos dies meditationibus prseuenit. uigilat ille diluculo, non expectat, ut grauatos somno oculos lux infusa proturbet. uigilat ille et ipsum redeuntem lucis ortum orationibus obperitur: nunc prophetarum dictis occupatus, nunc psalmorum hymnis intentus, nunc patriarcharum et sanctorum gestis negotiosus, omne eloquium dei in omni tempore et adsiduitate meditatus.

Dehinc sequitur: uocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, domine: secundum iudicium tuum uiuifica me. discamus modestiam ex dictis prophetse, ut superiore clamore cordis, iustificationum inquisitionem, custodiam testimoniorum dei et continentiam iuuentutis et antelucanae meditationis uigilias: et per haec omnem in misericordia dei spem reponens postremo audiri uocem suam secundum misericordiam rogat, et misericordiam secundum iudicium dei postulans. nos si semel ieiunamus, satis fecisse nos arbitramur; si aliquid ex copia domesticarum facultatum inopi damus, inpleuisse nos iustitiam credimus: ieiunantes, ut aut placeamus hominibus aut corpora cibis fessa releuemus, et inter ipsa ieiunia stupra, caedes, iniurias, odia cogitantes; donantes autem exiguum nescio quid, dum pulsantem fores nostras inopem non sustinemus aut [*]( 1 deluculo V ut add. m. 2 V inmaturitate clamorem scripsi (similem eloquendi uarieiatem Hilario familiarem saepius inuenimus) in maturitate clamorS Re in maturitate clamore Vh in maturitate clamare Cp 2 inter praeuenerat et nunc C inser. ille diluculo 3 deluculo V 5 obperitur V opperitur R3 operitur RlpE operiretur C occupatur V 6 hymnis ex ignis m. 1 V ymnis p 7 omni Rpb in omni om. pb 11 modestiam tuam ex V 12 ut superiore C. Schenkl interpunctione mutata tot superiorem R ut superiorum V tot superioribus (pE clamorem VR inquisitionepii 13 custodiu. pE continentia pE 14 uigiliis pE uigilasset C et om. p et ed. post Lipsium usque ad Bened. in misericordiam corr. m. 2 V 15 reponentes ed. post Lips. usque ad Bened. 16 post et misericordiam repetitum rogat del. m. 2 V 17 postulat E ieiunamis R ieiunia C' satis satis fecisse corr. m. 2 V 18 inplesse V 19 aut impleamus hominibus C 80 releuemus ex reuelemua V ipsa om. V 21 caedes om. RCpe cf. Acad. p. 36 et odia cogitantes V odii cogitationes R autem om. C 22 pulsStem V pulsantes RC pulsantis p(A) inopes C moras p(A). )

526
dum bonitatis famam inani et otiosa hominum opinione sectamur — et deberi nobis, ut audiamur, existimamus. sed totum a deo propheta sperat, totum ex misericordia eius expectat. in operibus quidem bonitatis totius ipse perfectus est, sed satis esse hoc sibi non putat ad salutem, nisi secundum miserationes dei et iudicia misericordiam consequatur.