Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed nos ex desideriis humanis prophetae desideria metiamur. ad egressus regum quanta expectationis sollicitudine . curritur et quod uidentibus gaudium est, cum se praebuerint contuendos! quid illum caelestis spiritus capacem uirum existimabimus uelle? quanto desiderii ardore cupere, ut deum cernat, qui ipsam illam inuisibilem maiestatem per has angelorum claritates et per hanc Moysi gloriam metiatur et sciat etiam eos, qui digni sunt conspectu dei, gloriam ex conspectu gloriae esse sumpturos, quod eos uisio tantum et dignatio contemplatae maiestatis inluminet? quod sanctus apostolus ita intellegens loquitur: nos, inquit, omnes reuelata facie gloriam dei expectantes in eandem ipsam transferemur a gloria in gloriam, sicut a domini spiritu. et nunc quia id inpossibile istis corporis oculis sciat esse, toto istud corde desiderat. et est portio deus, confidenter faciem eius deprecatur: quia, quamuis nemo hominum uideat faciem dei et uiuet, tamen deum omnes mundo corde uisuri sunt. ergo misericordiam hanc a deo postulat, ut sibi uidendi faciem eius beatitudo contingat, et postulat non sine ratione modoque praestandi.

Ait enim: miserere mei secundum eloquium tuum. fidei modestae uox est, misericordiam dei non secundum peccatorum suorum conscientiam, sed secundum eiusdem [*](16 II Cor. 3, 18. ) [*]( 1 auris audiuit nec add. m. 2 V 4 hebetari ex habitari m. 3 R hebetare VC in 13 sunt conspectu R 14 sumpturos ex sumpturus R 16 nos ex nil R inquit in ras. m. 3 R inquid V 17 in ex & in R eadem RC transferemur imaginem a t 19 corporis ex corporeis R esea = = (eras. ee uel si) R totS C' totum VR istum V 21 nemo add. m. 2 V 22 & aupr. m xcr. R uiuet ex uiuit R uiuat pE 23 uidendae VCpb faoie corr. m. 2 V faciei ex faciem m. 3 R faciei Cpb 24 eius = beatitudo R a non add. m. 2 V 27 misaerioordia R 28 eiudem corr. m. 1 R eiidem V. )

428
dei eloquia deprecari. scit deum etiam peccatoribus esse ignem consumentem. Moyses enim ait: deus uester ignis consumens est. nouit eundem esse fidelibus lucem, de quo et alibi propheta ipse dicit: inluminans tu mirabiliter de montibus sanctis. discernit et hanc apostolus bonitatis et seueritatis dei consuetudinem, cum ait: uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem; et rursum: et nisi permaneas in bonitate, excideris: illi uero si non permaneant in infidelitate, inserentur. bonitatem dei propheta expectat, : miserere mei. scit enim neminem sine peccato esse, qui uiuat, et omnes in carne sitos misericordia dei egere. officii autem sui deuotionisque non inmemor est, cum ait: secundum eloquium tuum; eius scilicet eloquii, quo et peccatoribus poenam denuntiat et in se credentibus uitae aeternae beatitudinem pollicetur.

Dehinc sequitur: quia cogitaui uias meas et auerti pedes meos in testimonia tua. ex his, quae propheta se gerere uel gessisse commemorat, quid nos quoque facere oporteat, docet. uias enim suas cogitat et cogitatis his pedem in testimonia dei refert. nihil egit, quod non antea cogitatione peruoluerit. non linguam in officium suum mouit, non pedem in aliquod, quod acturus esset, opus protulit, non manum ad agendum aliquid exeruit, nisi antea super his omnibus cogitasset, et tum operationem atque effectum cogitatis rebus attulerit. uidit igitur ante omnia suae uias et cum placentem sibi ac probabilem repperit, tunc in eam pedem [*]( 51 Deut. IV, 24. 4 Ps. LXXV, 5. 6 Rom. XI, 22; 28. ) [*]( 1 eloquia dei C 2 Ox Rp ñr a noster e 6 seueritas ds V 7 qui add. m. 2 V 8 in te uero RCpE cf. Sabatier III, 636 9 tu nisi pb excidaris (sic) — in infidelitate in marg. infer. add. C 10 si om. V inseruntur C 18 in carne pecca positos corr. m. 2 V misaericor- .....a dia R misericordiam V officium C 15 tuum om. V 18 & nerti C et conuerti E 22 ante cogitationem V 23 mouit ex nouit m. 2 r 26 et cum Cpab cogitatio rebus pb fort. recte 27 antea Tx1pb omnea pb et conplacentem RC 28 reperit Rt. )

429
contulit: scilicet perspectis omnibus humanae operationis uiis, postquam quid esset sibi utile cogitauit, fidei pedem in testimonia diuina detorsit. cogitatio enim nihil potest subitum, nihil nouum, nihil inopinatum pertimescere, cum de consilii sententia omnia, quae accidere solent, sperantur, praefiniuntur, adeuntur. et id consequenti uersu docetur.

Postea enim quam uias suas propheta cogitauerat et pedem ad testimonia dei conuerterat, libere loquitur: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. qui ad aliquid praeparatur, longo usu ad id, in quo ei est meditatio. praeparatur, ne eum de propositi sui sententia neglegentem et incautum uis aliqua repentinae turbationis excutiat. propheta itaque nouit esse plurima saeculi scandala. nouit insidiantes esse humanae naturae aduersantesque uirtutes. scit periculose dulcem esse ambitionem gloriae . nouit occursus lasciuientium feminarum esse continentium oculis captiosos. scit turpes corporum cupiditates adfectu blandae uoluptatis inrepere. scit cetera uitiorum genera inlecebrosis aditibus ingruere. nouit etiam plurimis se inreligiosorum odiis subiacere et ob dei pietatisque doctrinam uariis persequentium contumeliis esse uexandum. ne igitur turbari tot et tantis insidiis ingruentibus posset, contra omnia se fidei excidia praeparauit dicens: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

Habet parem beatus apostolus huius praeparationis suae dicens: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia aut passio aut fames aut nuditas aut periculum aut gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oues occisionis. sed in his omnibus superamus et uincimus propter eum, qui [*](26 Rom. VIII, 35 sq. ) [*]( 5 recidere V finiuntur C 11 neo eum V 14 que uirtutes om. p 15 esse opinionem ambitionemque E 17 captiosos ex captiosus m. 2 V 18 uoluntatis C ceterum V genera om. V 20 praecationem VC 22 excidiis VRe possit RCp 27 angustiae ex angustia m. 3 R angustiae pE famis R 28 sicut add. m. 2 V sicut — nos dilexit om. P(A) quia propter — nos dilexit om. C 80 tamquam oues RE. )

430
nos dilexit. et quia aduersum horum tolerantiam, ne per haec a caritate separari posset, sese praeparasset, adiecit: confido enim, quia neque mors neque uita neque angeli neque potestates neque praesentia neque futura neque uirtus neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. nulla apostolum rerum earum, quse accidere possunt, genera tali spe praeparatum firmatumque perturbant.

Sit ergo in nobis haec et uox, ut, cum subrepant cupiditates, cum passiones ingruant, cum pericula fatigent, cum supplicia crucient, dicere audeamus: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. dominus noster unigenitus dei filius inter cetera praecepta discipulis suis mandat dicens: non turbetur cor uestrum neque trepidet. aduersum turbationem, quaecumque ex accidentibus erit, longae praeparationis opus est firmitate. ut robusta fide atque firmata dei mandata custodiat.

In quem autem se profectum quamue in causam propheta , neque turbatus sit, quousque custodiret mandata dei, continuo subiecit dicens: funes peccatorum circumplexi sunt mihi; et legem tuam non sum oblitus. esse peccatorum funes per Esaiam docemur dicentem: , qui ligant peccata tamquam funem longum, modo funis ex plurimis minimis crescentis in multum peccata semper tamquam longo fune tendentibus. sunt etiam [*]( 9 Rom. VIII, 38 sq. 15 Ioh. XIV, 1. 24 Esai. V, 18. ) [*]( 1 dilexit nos RE tollerantiam C tolerantium V 2 posset ,.z possit R sise C utse R praeparasse r 4 neque praesentia — futura. om. V 5 uirtutes CE 7 a caritate xrT R 9 tali sper 1' talis p perturbat p 10 et fiducia VCp subrepent C subrepunt pb 11 ingruunt Cpb fatigant RCpb 12 cruciant pab 16 aduersos p 17 erint V longe VR fides pb 18 firm = =aa C 20 quousq. V .1 quousq; C quousq R (cf. Acad. p. 29) quo minus pE 88 sunt m p sunt me RE cf. Sabatier 11, 237 28 eseiS V isaiam p 24 ligant ex legant m. 2 V 26 crescentes R 26 longum funem Cpb pendentib. V tendentur uel tenduntur e. )

431
delictorum uincula, quibus humanae mentes inligantur, de quibus in prouerbiis scriptum est: u in cui i S suorum peccatorum unusquisque constringitur. stringit enim nos atque alligat et his funibus inplicat diabolus in omni uitae laqueos . quod autem liget, in euangeliis cognouimus, : hanc autem filiam ligauit satanas annis decem et octo. ligat igitur omni uitiorum genere, ebrietatis consuetudine, uoluptatum desideriis, infidelitatis piaculo. sed* inter hos funium laqueos non est admittenda legis obliuio. praeparatos enim esse nos , ut ab his laqueis, si quando circumligent. exuamur, ut legis dei omni tempore recordemur.