Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

psalmorum codices legentes et nos ita opinabamur, uersum. qui octause litterae primus est, id est hunc: portio mea dominus, in superioribus septimae litterae octo uersibus contineri, quia ita in latinis codicibus atque etiam in nonnullis graecis scriptum continebatur; et sane absolutior ita sensus uidebatur; sed secundum emendatum apud Graecos psalmorum librum legentes inuenimus hunc uersum non nouissimum esse sed primum. itaque secundum hanc cognitionem nos quoque tractare de eo adgressi sumus.

enim ita: portio . dixi: custodiam legem tuam. rarus quisque est. cui ista fiducia est, ut portionem suam esse deum audeat dicere. renuntiandum est omnibusque rebus eius, ut nobis deus portio sit. si nos ambitio detineat, si cura pecuniae occupet, si libidinum capiant, si negotia rerum familiarium demorentur. portio nobis deus non erit curarum atque uitiorum possessione detentis.

Moysi cum iussum esset portiones incolatus distribuere gentibus filiorum [, ita ei de tribu Leuitica est: filiis Leui non erit portio neque sors in medio fratrum suorum. quia dominus deus est [*](24 Deut. X, 9. ) [*]( 1 het V eth R 4 et nos ex et non m. 2 V & nos supr. scr. R opinabamur ex opinabor corr. m. 2 V 5 id est add. m. 2 V 7 quia ita in (uia ita in ras.) R quidum ita V 8 et esne — uidebatur om. V et sane absolntior ita (ane, abe, ita in ras.) m. 3 R et eane (sono C) absolutior (om. ita) Cp 9 hebreos V aput V grecos R 19 sedm in uerg. exeunte add. m. 3 R 14 dixi ut custodiam CpE 15 fiducia re sit Cp 16 ut om. V esse dfim Cp nuntiandum R 17 rebus ex c rerum m. 2 V 18 ceterum (ce in rat. 3) R eterum V 19 familiarum VR 20 curarum add. m. 2 V 91 possessionem V 22 moyses p inaeus p esse V 24 leuui V. )

424
pars eorum. et rursum scriptum meminimus:. ego dominus pars eorum. nullam ergo deo seruientibus lex lata terrenam esse uoluit portionem, quia pars eorum deus esset.

Meminit et euangelii praedicator ille Petrus. nullam sibi esse portionem possessionis humanae. cum oranti alimoniam respondit: aurum et argentum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do. quid est istud, Petre, quod possides? renuntiaueras omnibus domino tuo dicens: ecce nos omnia dereliquimus et secuti sumus te, quid erit nobis? et tibi ille responderat: amen dico uobis. quod uos, qui secuti me estis, in regeneratione sedebitis super duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. et exemplo uestro ceteris relinquentibus cuncta spoponderat, quod et centuplum acciperent et dehinc uitam possessuri essent. quid est igitur istud, Petre, quod habes? habes plane, et non audeo dicere plus te centuplo obtinere; dico tamen te sine multiplicatione calculi possidere. dicis enim: quod habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi surge et ambula. o felix possessio, o perfecta dei portio! non terrena largiris, sed naturae opus rependis et uitiosi partus damna restauras.. claudum natum ingredi iubes et multae aetatis uirum incessu rudi incitas. has opes tribuit, cuius deus portio est. nouit et Paulus diuitiae suae glorias dicens: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi [*]( 1 Num. XVIII, 20. 6 Act. ap. III, 6. 8 Matth. XIX, 27 sq. 24 Gal. VI, 14. ) [*]( 1 scribtum V soriptum supr. scr. m. 3 R 2 nulla V do supr. scr. R di V data E 8 deus est Cpb 4 et om. R 7 do tibi R eat ett istut V istud supr. scr. m. 3 R 8 possidens VRCpossis cogitare de posaideas sed cf. infr. lin. 16; est error uolgaris ex lineola falso inposiia (posaii dSs) ortus 9 omnia derelinquimus C relinqxn' omnia p te sumus RCp 10 erit de nobis R 11 estis me pE 18 et om. p 14 acciperet V 15 istut V 16 petrae R 17 centuplum Rp 18 in nomine domini nostri Iesu Christi pb 20 opes Cpb 21 ed rl 22 multa etate C 28 diuitiarum suarum gloriam p(A)b diuitias suae gloriae possis ex vsu llilar., sed cf. Georges Wortf. p. 224 de forma sing. diuitia 94 in crucem V 25 ihvs (corr. m. 2) alii (add. m. 2) v: )

425
mundus crucifixus est. et ego mundo. talis apostolo gloria, talis est portio.

Humanarum igitur hereditatum modo portionem, quae melior est et quse utilior, eligamus. si circa terrena patrimonia sua in coheredum diuisione quis nititur sortem commodioris portionis appetere, quanto propensiore cura partem caelestis hereditatis deligemus? centuplum dominus promittit: et non in seternum, sed in praesens. seternorum autem bonorum inmensa et infinita retributio est; ceterum sub definitione centupli praesentium mensura concluditur. ego autem ambigo, utrum hoc centuplum Petri excesserit portio. certe secundum domini praeceptum sperandum nunc in hoc saeculo relictis omnibus saeculi rebus, centuplum munus est. est enim nobis deus portio, qui ait: et inhabitabo in his. non ergo centupli praemium est, ut in hoc terreno corpusculo nostro deus habitet? sed quid dico habitet? ait et ipse: et ambulabo in his. patens deo est fidelis pectoris et ampla possessio. ut inhabitet, ut ambulet. sed qui inhabitat, qui inambulat, quid tertium addidit? et ego ero illorum deus. ecce promissam nobis ab eo portionem, ut simus deo habitatio, et, dum in nobis ambulat, sit nobis ipse possessio, si saeculum relinquamus, si possessionis terrenae labi renuntiemus, si hereditatem [*]( 14 n Cor. 6, 16.' ) [*]( 2 gloria ex gloria R frloriari V 8 humanarum ex humanorum R portione R 4 eligimus C legamua p 5 choeredfl p coerendum R commodiores V1 6 patrem V 7 deligemus b deligimus Rp(A) diligimus C in diligemus e dilijferemua V 8 praesens R 10 praesentium om. p(A) ego m uers. ineunte add. R 11 ambigo (o ex u) autem *^= utrum R 12 dflu add. m. 2 V hoc add. m. 2 V 18 reiectis VCp post omnibus uerba repetita saeculo reiectis omnibus del. V in hoc del. R rebus add. m. 2 Vom. Cp alterum est om. V 14 ds portio V portio deus R portio Cp et in hoc habitabo corr. m. 2 V in eis b nunc ergo Cpb 16 et inambulabo in eiapi 18 et ambulet Cb et inambulet pe qui inhabitat ex quid inhabitat m.2 V qui inambulat add. m. 2 V post quid eras. dicit R 19 promissam ua a nobis habeo R 21 saecnlum ex saeculo m. 2 V relinquam corr. m. 2 V n 82 poasessioni = (i in ras. R) R r labi (s svpr. scr. m. 3) R labis V ef. supr. p. 379, 4. )

426
caducorum respuamus, si uiuentes de saeculo exeamus. quid enim mercis est, emortuis corporibus et exeunte anima dissolutis saeculum reliquisse? carendum est eo per contemptum eius. nesciendum est ignoratione uoluptatum suarum. moriendum nobis in eo est, dum non ei uiuimus. scit Paulus iam non se sibi uiuere dicens: quod enim uiuo, iam non ego uiuo, uiuit autem in me Christus.

Propheta itaque secundum apostolum non saeculo uiuens constanter et libere. a.it : portio mea dominus. tenuit hunc, quem in superioribus modum, cum se custoditurum legem dei spopondit. non enim de ea, quam corporaliter agebat, loqui intellegitur, cum quando custoditurum se potius, quam custodire fateatur.

Sequitur deinde: deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Moysen deprecatum esse meminimus, ut deum uideret et forte cognata preci eius prophetae huius oratio existimabitur. sed dictum meminit a deo: nemo hominum uidebit faciem meam et uiuet. ergo quod negatum Moysi meminerit, id concedi sibi postulat? sed rursum, licet dicto euangelico anterior sit, meminit tamen hanc fidei beatitudinem reseruari, quia dicitur: b e'& t i mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. itaque cum in lege sciat dictum, quod nemo faciem dei uideat et uiuat, et ex euangelica beatitudine non ambigat omnes mundo corde deum esse uisuros, perfectae modestiae temperamento cupiditatem desiderii sui elocutus est dicens: deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo. scit nunc inpossibile sibi esse, quod nec oculus [*](6 Gal. II, 20. 18 Exod. XXXIII, 20. 22 Matth. V, 8. ) [*]( 1 quae enim E 2 merces est RE mercedis 8 p cf. Acad. p. 18 5 id eo est V if. A cad. p. 22 7 uiuo post ego om. Cp 8 saeculo ex saeculil R saeculum V 9 inter dominus et tenuit ph add.: dixi ut po custodiam legem tuam 10 cum quando se b 11 spondit R 12 quando om. CpE 16 depraecatum ex depraecatus m. 2 V esse om. Cp 17 praeci VR oratio om. V 18 meminit a deo dictum Ca deo meminit dictum p 20 licet rursum pb 22 qua dicitur VCpE 26 perfecto ('. )

427
uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, ut uideat. scit inuisibilem esse carnalibus oculis gloriam dei. meminit, non dico ad angelorum claritat.es hoc humanae uisionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam uultus Moysi humani corporis oculos non tulisse.