Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et recordatur plane propheta dicens: media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae. non uacat totis noctibus nec otiosus lecto continetur: ad confitendum deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit. meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt; his ergo horis non laxatur in somnum, ne Aegypti admisceatur. hoc noctis tempore introeunte sponso sapientes uirgines in cum lampadibus introibunt; uigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi. hoc tempore psallentibus Paulo et Silea apostolis catenae et resoluuntur: non dormit itaque, ne uinctus sit. nec habet eum totus nocturni temporis somnus, ne ei obliuio officii sui requie mediae noctis obrepat; surgit enim ad confitendum deo. confessio uero non [*]( 2 Prov. V, 22. 6 Luc. XIII, 16. ) [*]( 1 qtubua humanae — de om. Cp mentis VRl 2 in om. V uinculis V fasoiis RpCE peccatorum suorum E 5 quid V licet C ligat R 7 habrahae R abraae V habrae C ligat ex legat R 8 consaetadinS V uoluptatem V1 9 inpietatis V funfl V laqueos ex laqueus R 10 amittenda C nos esse E 12 leges V 16 d5 V dño R 17 esse ex esset m. 2 V 18 quo ex quod m. 2 V ante Aegyptiorum & ertm. ex R 19 ne gladii V' ne gladius V1 20 aegypti (& supr. scr. w. 3) R 98 sila ex silea C silae E cf. Lucif. ed. Hartel p. 269 24 nec a uiotas sit p totus om. Re totius coni. Bened. in adn. 25 nec ei ex ne ei m. 3 R nec ei VCpE offioiis sui V requiae Rl requia C media C 26 obrepit VCpE. )

432
semper ad peccata referenda est, uerum etiam in dei laudibus intellegenda est. nunc ergo confitetur deo super iudicia eius, laudans igitur deum, quod nihil nisi in iudiciorum iustificatione decreuerit.

Sequitur deinde: particeps sum ego omnium timentium te et custodientium mandata tua. apostolum dixisse meminimus: participes Christi facti sumus. sed et in quadragesimo quarto psalmo quosdam participes dei significatos esse meminimus, cum dicitur: unxit te deus, deus tuus oleum exultationis prae consortes tuos. sunt ergo secundum apostolum et secundum prophetam plures domini nostri Iesu Christi participes. et particeps eius, quisque in iustitia manet, quia ipse iustitia est: particeps eius erit, quisque in ueritate persistit, ipse est enim ueritas: et quisque in nouitate ambulabit, erit particeps eius, quia ipse est resurrectio. ergo cum sciat propheta plures dei esse participes, nunc per ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem, tamen omnium timentium deum potius se confessus est esse participem. est autem etiam tunc timentium deum particeps, cum patientibus conpatitur, cum plorantibus conplorat, cum tamquam eiusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. hac igitur passionum communione timentium deum particeps fit. ceterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christo et redemptum a Christo dedignatur, [*]( 7 Hebr. m, 14. 9 Ps. XLIllI, 8. ) [*]( 8 laudat Cpb 5 partioeps ex participes m. 2 V 6 te om. V sed cf. lin. 19 apostolus V1 7 meminimus ex minimus m. 1 V particeps Cpl 8 et om. V quosdam particeps C 9 significatus C 10 oleo exnitationis Cpe oleo laetitiae Rb prae consortibua tuis RCE (CUuov ἀγαλλιἀϬεως παϱἀ rovs ptxixovt Qov LXX) 12 erit ei' (erit in ras.) p eius erit E quisquam R quisquis a if. Acad. p. 29 13 in iustitia manet — eius erit quisque in marg. infer. add. V et particeps E eius om. p quisquis, Be 14 quisquis Rt 17 per supr. scr. R 20 etiam tum V tunc etiam b tunc Ce 21 copatientibus C con plorantibus C 22 in dolore R in dolorem V 23 hac ez ac m. 2 V 24 particeps sit Vb 25 oredentem in ChriBtum pb a alio V a d5 R in Christo peA). )

433
, , non est ille timentium deum particeps, quibus non sit in conpatiendis passionibus consors.

Non nudum autem hoc neque solitarium propheta posuit, cum dicit: particeps sum ego omnium timentium te. plures sunt timentes deum et tamen inoboedientes: plures sunt timentes deum et tamen infideles, quos naturae condicio timori quidem dei subdit, sed uoluntatis suae peruersitas ab obsequiis dei . atque ob id non suffecisset prophetam dixisse: particeps sum ego omnium timentium te, nisi addidisset: et custodientium mandata tua. timor enim fidei in sola oboedientia est et metus religionis in obsequella est. horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum dei custodia conprobabunt.

Dehinc sequitur: misericordia tua, domine, plena est terra, iustificationes tuas doce me. terra misericordia dei plena est, quae contaminata, quae corrupta. quae inreligiosa, quae infida, quae perdita est. et si quis forte audebit impio ore prophetam arguere, tamquam non in omnem terram dei misericordiam putet esse diffusam, dominum in euangeliis recolat dixisse: estote boni, sicut pater uester, qui est in , qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. patiens enim et miserator deus, dum mauult peccatorum quam mortem, dona sua iustis iniustisque largitur, unicuique per patientiam longae tempus inpertiens.

Et quia hanc bonitatem dei et perfectionem, quae sub illis iustificationibus legis corporaliter adumbratur, [*](20 Matth. V, 45. 28 cf. Ezech. XXXIII, 11. ) [*]( 2 non fit C in om. Cp patiendis conpassionib. V 3 non dum V 6 dJ11 et tamen h. l. add. m. 2 V 7 uoluptatis R 8 auocet pl sufficigset C sufficuisaet (in marfJ. subficuiss& add. m. 3) R prophetae CpE cf. infr. p. 441, 5 9 dixisse ita VCpE 11 oboedientia est ex oboedientium m. 2 V obsequela ex obsequella R obsequela pE 12 participes expedit, qui timorem p 14 tua supr. scr. R domini R 16 corruptat V1 17 si qui ex si quae m. 2 V audebat V1 18 mendacio V1 21 qui est in caelis om. RCpe 28 miserat C misericors Vpb d§ add. m. 2 V 25 longe cod. ) [*]( XXII. Hilar. Plct. pars I. ) [*]( 28 )

434
meminit semper sibi propheta sperandam, ait: iustificationes tuas doce me, domine. omnes in lege legerat; sed quia caelestes sperabat, quae in terrenis , non eget doctore terreno. doceri enim se ab eo orat, qui ait: petite et dabitur ; et inuenietis; pulsate et aperietur uobis. aperiri sibi et dari a doctore legis dedignatur propheta. scientiae caelestis expectans magistrum dominum nostrum Iesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

TETH.

Bonitatem fecisti cum seruo , domine, secundum uerbum tuum et reliqua.

Iam in exordio psalmi commemorauimus nihil aliud in eo quam doctrinam humanae contineri, per quam ad cognitionem dei ipsis, tamquam paruoli, litterarum elementis erudiremur. ex persona enim sua nos propheta confirmat, qualiter in omni genere diuini officii uersari nos oporteret, ut per disciplinam adeptae institutionis fidei ordinem teneremus, ut ipso illo primo nonae litterae uersu docetur. ita enim dicitur: bonitatem fecisti cum seruo tuo, domine, secundum uerbum tuum. et forte quidam existimabunt de secundis rebus prophetam locutum deoque gratiam ob ea, quae sibi prospere acciderint, rettulisse. sed nouit etiam in aduersis rebus gratiam deo esse referendam; scit in omni passione ac tribulatione eum, cuius iudicio ingruunt, gratulationibus [*]( 5 Matth. VII, 7. ) [*]( 1 sperandum V 2 domine om. Cpb 6 quaerite — aperietur uobis in marg. infer. add. m. 2 V 6 aperiBri corr. m. 1 V aperi p 9 cui ex oum m. 2 V in saeoula saecula saeculorum C' amen om. V Explicit littera VIII incipit littera VIllI feliciter V Finit R Finit lit. VIII Beth (sic 1) Lit. VHII Teth incip. C Fin. litt. VIII inč Teth t Vllil p 11 dfie dfie V 1siam dudfl in exordio p(A) 14 doctrinae r uitS r 15 paruolis V paruo R 17 oportet p ut per add. m. 2 V 19 nonae ex nono m. 3 R 21 seoundis ex secundum m. 2 V 22 deoque ex deo m. 2 V ea ex eo m. 2 V sibi proferre V 28 acciderent VC acciderant p retulisse RCpE 24 referendum C. )

435
honorandum. scit indiligentem esse medicum putribus uulnerum sinibus parcentem. meminit piam esse patrum in filios seueritatem. argui se per temptationes ac probari per patientiam a deo optat; et in his, quse aduersa existimantur, agit gratiam.

Atque hanc nostram intellegentiam, ut id prophetam orasse credamus, uersus, qui subiectus est, docet dicens: bo* nitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis parui. quidquid ergo deus in seruum facit, bonum est; secundum enim uerbum suum facit. et quidquid secundum eius est, non potest malum , quia ei, qui solus bonus est, uoluntas sit prona bonitatis.