Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Omnis dei sermo, qui scripturis diuinis continetur. m spem bonorum caelestium uocat. atque ob id propheta in omnibus se dei praeceptis mansisse confidens constanter ait: memorare uerbum tuum seruo tuo. numquid promissi sui deus inmemor est? absit istud, ut aliqua subrepere in aeternam atque indefessam uirtutem humanarum infirmitatum genera credantur. sed propheta, qui promissis dei credidit, qui desiderio caelestium detentus est, qui contemptu praesentium futura sperauit, non ad memoriam uerbi sui deum admonet; sed, ut uerbi sui in se seruo suo memor sit, deprecatur, id est, ut ita dignus habeatur, in quo iam deus uerbi sui memor esse dignetur, quo in uerbo spem dederit. et spem non inanem esse oportet neque uerbis tantummodo praedicari, sed rebus [*]( 1 ea quae CE direxit V 2 sed mandatas humilitati C 4 officia semper ex officin m. 2 R officio C esse oportet p semper oportet esse E 5 ostii 7 exercitatio (om. et) CpE 8 frequentem CpE haec semper R et semper pE semper C 11 et ea futuris C amen add. C Explicit littera sexta incipit littera VII. V Finit R Finit Vau lit. VI. Lit. VII C Finit Vau lit. VI. incip. Zain lita VII. p 12 Zai VR 18 memor esto uerbi tui pE 15 in spem nos bonorum VR'b 18 uerborum tuorum R 19 istut V aliqua (a in ras. 3) R subripere V 21 dl promissis V 22 desiderium R 24 inter seruo et suo eras. 3 liit. R 25 in quo da d3 uerbi sui C in quo deus uerbi sui pb in quo uerbi sui t )

419
ipsis doceri, ut, si quando incidant infirmitates, persecutiones, damna, orbitates, contumeliae, has praesentis minas ac potestates spe aeternorum promissorum consolemur.

Et ad quidem omnia nos docemur; sed iam ipsis propheta perfunctus est dicens: est in humilitate mea: quoniam eloquium tuum uiuificauit me. h ae c ad spem refertur, quam sperare eum deus fecit. consolata est eum uero in humilitate, id est. cum contemnitur, cum , cum iniuriis uexatur, cum contumeliis inhonestatur sciens hanc sibi temptationum prae!sentium esse militiam. sed se inter haec suae bella spes a domino consolatur: uiuificatur autem per eloquia dei. scit in his excellentem esse in humilitatis gloriam ; scit animam eloquiis dei refectam tamquam pabulum aliquod in se aeternae continere. non mouetur in eloquiis dei uiuens inani superbientium gloria. nouit enim indigentiam suam eorum esse opulentia ditiorem. scit ieiunia sua caelesti atque euangelica benedictione saturari. scit humilitatem suam glorioso esse honoris praemio munerandam. atque ita subiecit: superbi inique agebant usquequaque: alegeautem tua non declinaui. inter nimias et consummatas superborum iniquitates — ualde enim inique agebant - nullo propheta deflexu a dei lege declinat.

Sed non declinantem a dei lege oportet esse memorem iudiciorum dei. in omni enim nostrae genere memoria nobis diuini iudicii inserenda et continenda est, ut, cum aliquid agimus, residente in nobis iudicii memoria uel numquam potius [*](1 incidant ex incident m. 2 V infirmitatea ex infirmitatis (et sic in uoeabulis seq.) R 2 praesentes V 8 potestatis R consulemur V 4 et ad — docemur om. Cpe 6 qffl R quo (cf. Wattenbach p. 66 et iñ Sabatier II, 236) C q = p quia E 7 uiuificabit RC referetur C q; eperare C q sperare p quae sperare e eum quam dfii r eum dill C eum in dffl pe 8 collata V uero est eum E 9 inriditur R1 fort. recte qf. p. 409,12 10 temptationem R 13 in his scientem R 14 di tx d! m. 2 V tamquam paulultl C 15 aliquod ex aliquam m. 2 V aq4 C aliqft p 18 satiari (sati in ras. 7-8 litt. m. 3) R 19 atque ideo E 22 nullo ex nullu R 23 a lege dei E 24 sed non — dei lege om. Cpe oportet esse eum memorem Cpe. ) [*]( 27* )

420
abeunte praeceptis dei opera nostra famulentur. beatus erit, quisquis non sine memoria diuini iudicii omnia gesserit. quod de se propheta profitetur dicens: memoratus sum iudiciorum tuorum a et exhortatus sum. haec nunc a saeculo tantum, non etiam a saeculo saeculi, quia omnia in nos iudicia dei ex saeculi huius ac mundi temporibus instituta sunt. in his autem se cohortatus est, inter hos scilicet mundi turbines et inter haec passionum corporalium praelia, ad tolerantiam ac infestantium malorum humilitatem suam iudiciorum dei memoria adhortatus.

Deinde sequitur: defectio animae tenuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. uirtutes propriae prophetae huic ad spem uitae non sufficiunt, neque. quod spem in dei - uerbo habuit, neque quod in spe eadem se consolatus est, neque quod dei uiuificatur eloquio, neque quod non declinat a lege, neque quod se per memoriam iudiciorum adhortatur: quin etiam dolore humanae impietatis fatigatur et ob inreligiosas hominum impietates est sanctus enim quisque cum , non humilitatis suae, qui est, sed eius, qui , miseretur: ut a uesano filio pater, ut ab amente aegroto medicus contumeliam passus dolorem non ex eo, quod perpessus erit, sentit, sed ob id, quod ille, quem sanum esse cuperet, iniuriam sibi uesanus intulerit. membro autem uno aliquid patiente secundum apostolum [*]( 24 I Cor. 12, 26. ) [*]( 2 quisque V cf. praef. 3 profitetur propheta E sum post memoratas om. V 4 exortatus sum VR hino nunc V hic nunc Cpe 6 non etiam saeculum saeculi R 7 in supr. scr. R coartatuB (UB ex is) R hortatue Cpe 9 instantium (postea eras. eat) R 11 animi Rb 13 suae in R eras. 14 in dei uerbu R in uerbo dei VCpE neq. quod V nec quod Cp 16 ee conlocatus est R se collocatus est V conlocatns est Ce consolatus est p neque quod — eloquio in marg. sup. add. ee m. 2 V 16 qdp memoriS p quod semper memoriam (memoril R) VR quod Bp3 per memoriS C quod semper memoria b sed cf. aupr. lin. In 17 iudioiorum dei pE quin etiam add. m. 2 V dolorem R hortatur (add. m. 2) dolore V 18 inreligiosos V hominum iniquitatea VCp 90 huius VCp misereretur R uaeBano V 21 medicus ex medicis R 22 sentit om. V 23 illii RC illum V cupierit (eri in ras. m. 3) R .24 ali = quit R. )

421
conpatiuntur et cetera membra. defectio itaque secundum haec tenet prophetam super peccatores relinquentes dei legem: miserantis scilicet et dolentis et tamquam membris suis pro parte iniquorum et inreligiosorum fatigatur.

Manet autem ipse, quantum ad se, iustificationibus dei semper intentus; et omni in quacumque sede, in qua habitat, nequaquam ex ore eius confessionis hymnus abscedit. ait enim: cantabiles mihi erant iustificationes in loco incolatus mei. exemplo suo docet, suscepta semel in aures psalmorum cantica in corde esse retinenda et semper ea officio oris iteranda. non neglegenter, ut ipse praedicat, legit atque audiuit, neque inreligiositatis nostrae modo diuina eloquia aut occupatis in aliud aut incuriosis oculis legit, aut mox obliuiosis auribus excepit: sed cantabiles ei sunt, id est sine intermissione . in omni autem cuiusque generis loco nequaquam a se abesse psallendi consuetudinem docet, cum ait: in loco mei. non enim ait: in incolatu meo, sed ita ait: in loco incolatus mei, in quacumque scilicet sede mansisset: intellegens se mundi huius esse peregrinum, dei tamen sibi semper iustificationes esse cantabiles.

Sed quam cantabiles sint iustificationes dei, ostendit, cum nullum omittat tempus, quo non in illo caelestium opere uersetur. ait enim: memor fui in nocte nominis tui, domine, et custodiui legem tuam. scit praecipue nocturno tempore diuini esse a nobis nominis recordandum. scit tum maxime custodiam dei legis a nobis esse [*](1 cetera om. VR fort. excidit omnia if. Sabatier III, 704 2 derelinquentea E 3 adfectum V 4 periculo patiatur V 6 a se R 6 omni In quacumque corr. m. 1 R in omni i quacumque V in omni quacumque CpE qua habitat V habitat CpE 8 mi V 9 susceptse V 10 continenda CpE 13 audit pE diuina eloquia — aliud om. p diuina eloquia — legit otn. C 13 ut ocoupatis V aliut V ineuriosisaut om. VR 14 excaepit R excipit pE 16 loco ex locfl R a om. C 17 non enim — incolatus mei in marg. sup. add. m. 2 V in ante incolatn supr. scr. R Ofll. r 18 meo ex meum R 19 se om. C 90 tibi (ibi in ras.) R om. C iustificationes ex iustificatione R ex iastificationibus r 21 post sint 2 litt. eras. R fort. ei, cf. supr. lin. 14 23 in om. RpE cf. Sabatier II, 237. )

422
retinendam, cum subrepunt animo cupiditates. cum uitiorum stimuli per recens adsumptum cibum corpus exagitant, tum dei nomen recordandum est, tum custodienda lex eius est pudicitiam, continentiam, timorem dei statuens. nouit hoc praecipue tempore deum orandum, deprecandum, dicens in loco alio: lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo. non est periculoso nocturnarum uigiliarum otio animus relaxandus. sed in orationibus, in deprecationibus, in confessionibus peccatorum occupandus est, ut, cum maxime corporis uitiis oportunitas datur, tum praecipue eadem uitia legis recordatione frangantur.

Sequitur deinde: mihi facta est: quia iustificationes tuas exquisiui. haec ad memoriam refertur, per quam memor fuit noctibus nominis dei. quod autem ait: mihi facta est, id est non subito recurrens neque temporaria adsumpta, sed semper inmanens et intra se quodam fidei opere instituta, et ob id ei facta, quia iustificationes exquisierit; utile est igitur iustificationes dei sine aliqua temporis intermissione scrutari, quia per exquisitionem earum memoriam dei nobis perpetim continemus in Christo Iesu, cui est gloria in saecula saeculorum. amen. [*]( 6 Ps. VI, 7.. ) [*]( 1 retinenda V animo supr. scr. R 2 assuptfl p sumptam b 4 n5 in hoc V 5 praecipuo R dum Cp depraecandum add. m. 2 r 7 lacrimis meis RCpE cf. Sabatier 77, 17 8 nocturnarum ex nocturnoram rn.1 V relezandus V relaxatus R 9 confusionibua R 10 occupand; est ut cum in ras. S R opportunitas CpE cf. Acad. p. 28 11 uitia a diuinae V 15 post ait 2 litt. eraJI. R 16 id est om. Rp non subieote R temporarie (temporariae s) CpE 17 sSper inmanens V secum manens R semper in se manens CpE 18 quaeainerit R 19 igitur est VCp sine add. m. 2 V intermisaione temporis C 20 exquisationem ex excusationem m. 2 V earum ed. Basil. 1550 eius VRC earum eiuspai dei om, pE 21 nobis scripsi qf. Stud. 1889, 317 nos cod. perpetem VCp christo ex christi R gloria est C gloria V amen om. V Explioit littera VII incipit littera VIII felioiter V Finit R Finit Zabith lit. VII incipit VU3 C Finit litt. VII incip. Eth lit. VIII P. )

423