Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed hic ea ratio seruata est, ut dormitare se, non dormire dicat; quia qui dormit, in ipso somni opere est, qui autem dormitat, antequam dormiat, dormitat. quae et in alio loco ratio seruata est, cum dicit: ecce non dormit neque dormitabit, qui custodit Israhel. sed et illic, ubi meminit: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, dormitationem palpebrarum, somnum uero esse dixit oculorum, quia palpebrarum officium est, ut somnum ex dormitatione concilient. propheta igitur, etsi dormitat, non tamen dormit; atque ob id, ne dormitans obdormiat, subiecit: confirma me in uerbis tuis: id est ut per omnium iustificationum, quas superius memorauit, intellegentiam confirmatus non modo non dormiat, sed iam sine aliqua dormitatione peruigilet.

Ait autem : uiam iniquitatis amoue a me et lege tua miserere mei. promptum fuerat dicere: iniquitatem a me; sed licet infirmitatis suae conscius, cum meminerit in corpore suo uiam inesse peccandi, tamen per timorem dei peccati omnis alienus est. uiam igitur peccati, qua ad peccatum pergere promptum est, amoueri a se deprecatur, id est omnia corporalium uoluptatum desideria auferri, nec temptationem aliquam aut ignorantiae, qua [*](6 Ps. CXX, 4. 8 Ps. CXXXI, 4. Ie ) [*](2 se corr. m. 1 R dormi — tat (eras. e) R 4 sSpni p omni V sic e et, ut uidetur, exemplar codicis R qui autem dormitat dormitat fdormitat r) antequam dormiat VCp qui autem dormitat antequam dormiat R post dormiat R postea in loco ab origine uac. rel. add.: sano Iangesč 5 et om. p 6 ee in uersu exeunte era.'., ecce in uers. ineunte adiec. R 7 istrahel V 8 palfebris et sic etiam in seq. f pro p V h 1 9 uero w = - - = esse R 10 palpebrarum (h add. m. 1) R omnum corr. m. 2 V 13 per add. m. 2 V 14 memorait ex meminit m. 2 V 14 confirmatus ex confirmans m. 2 V 15 dormi = at R sed etiam E 18 et in lege tua miserere mihi R 20 meminit Cpb uiam = = inesse In R uiam esse V 21 di peccationis alienus 5 p dei a peractione peocati omnis alienus est E cf. p. 3.5,10 22 quia ad VR 23 uoluptatem V. )

396
tamquam per uiam ad peccatum itur, ingruere. nec solum id orat deum, sed etiam, ut per legem suam misereatur eius. per legem autem hoc modo misericordiam consequitur, quia, ut superius ostendi, ita in lege est scriptum: et nunc Israhel quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua et custodias domini dei tui et iustificationes eius, quae ego tibi hodie, ut bene sit tibi! ergo cum lex doceat in uiis dei ambulandum, ut ambulanti in his bene in posterum sit, et nunc propheta oret uias iniustitiae a se amoueri sibique ut deus misereatur ex lege, id orat, quod lege conclusum est, ut in uiis dei ambulans in beatitudine collocetur.

Dehinc sequitur: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum oblitus. uiam diligunt multi, sed non omnes diligunt ueritatis. et quicumque aut uoluptatum aut diuitiarum aut honorum uiam ineunt, sed et qui doctrinis uagi et incerti et impii differuntur, in uia quidem sunt, sed non sunt in uia ueritatis. sed propheta ex spiritu eius loquitur, qui corpore dicturus postea erat: ego sum uia, ueritas, uita. et quia hoc iudicium est, secundum quod in euangeliis continetur: hoc enim iudicium est, ut, qui credit in me, habeat uitam aeternam, merito propheta ait: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum [*]( 4 Deut. X, 12 sq. 22 loh. XIV, 6. 24 Ioh. III, 15 et 19. ) [*]( 1 ad add. m. 2 V 3 consequetur V 4 ostendit R sit scriptum (scribtum V) VCpb et nunc scs I* 5 tuus om. p 7 domino om. R tui deo om. F ex toto ex toto m. 2 V 9 nn et p tui I* 10 quas t ego Rp ergo add. m. 2 V 11 ambulanti (t m ras.) R ambulandi corr.m. 2 r 12 et nunc forte propheta (profeta V) VCe 13 quod de lege V 14 ad beatitudinem V 16 et om Re 17 multi diligunt VCpE 18 diligunt uiam ueritatis E uoluptate p uoluntatum r 19 sed qui V hereticorum VR 22 dicturus sponte erat I* 23 et uita RpE est om. C quod om. C in om. Cpb 25 ultam ex uiam w. 1 R 26 et om. R. )

397
oblitus. nobis enim haec ad cognitionem posterius dicta sunt; sed propheta in his et uiuit et loquitur.

Cohaeret autem sibi doctrinae et confessionis sermo; ait enim: testimoniis tuis. domine, noli me confundere, quia ueterum et anteriorum peccatorum ueniam testimoniis domini adhaerendo sit meritus. scit enim uerbis dei dictum esse: ecce e am ut nubem iniustitias tuas et tamquam nebulam peccata tua. dominus potens est omnia ea. in nobis pudoris et confusionis sunt, amouere, si et nos dicere cum libertate possimus: testimoniis tuis. his enim adhaerentes a confusione pudendorum et anteriorum criminum liberamur.

Sed concluduntur omnia suo ordine. suis rebus. superius enim ait: uiam amoue a me, deinde subiecit: uiam ueritatis dilexi, tertium id sequitur: testimoniis tuis. nunc deinde ita finit: in uia praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. pergradus ad id uentum est. iniquitatis , uiae ueritatis dilectae testimoniorum indiuisibili societate, ut in uia mandatorum dei curreretur. sed uia, quae ducit ad uitam, et angusta et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata. quia per multas tribulationes et passiones aditur. et insolens propheta existimabitur, qui se hanc uiam currere glorietur ?

Meminit autem inter studium et humilitatis confessionem sermonum suorum moderandam esse uirtutem. [*]( 17 Esai. XLIV, 22. ) [*]( 1 enim et ad V cognitionem = = posterius R cogitationS posterius V 3 coheret VR 4 adhaesi testimoniis tuis h. I. om. VRCp std cf. quae secuntur 7 di V di ex uobis uel uerbis corr. m. 1 R ecce add. m. 2 V 8 nebula R 9 ea om. VC quae nobis Cpb pudori et confusioni pb & supr. scr. m. 1 R 10 sint V 11 a confusionS V confusione R 13 sed add. m. 2 V noncluduntur R 14 post amone a me R add. & in lege tua miserere mei 15 adhaesit C 16 tuie om. C finit ex fiet m. 2 V 17 per grado iZ1 18 id ex iniJ uiam iniquitatis C 20 sed = = uia R ad uitam ducit VCpE 21 angUBta ante quia om. R in ea om. R 28 uiam (tam a) hanc E 25 inter add. m. 2 V 26 confessione R. )

398
idcirco, posteaquam dixerat: in uia mandatorum tuorum cucurri, hoc addidit: cum dilatasti cor meum. tatum est cor, quod per fidem capax doctrinae dei panditur. et hoc de credentibus dictum est: et inhabitabo et in his. cor igitur dilatatur, in quo sacramentum patris et filii residet, in quo capaci habitatione sanctus spiritus delectatur. meminit et Salomon dicens: sapientia in exitibus canitur, in plateis cum libertate agit. uerbi utriusque huius latinitas nostra uel obscuritatem nobis adfert uel alterius intellegentiae opinionem praebet. nam quod nos in exitibus dicimus, ex transtulit. et exodum proprie est, ubi ex multis angustis uiis in unam patentem uiam coitur. quod uero nos plateas nuncupamus, eodem nomine grsecitas nuncupauit. sed plateas latitudines esse graecus sermo designat, et nos putamus has esse urbium uias. ergo sapientia, quse Christus est, in uia illa, in quam nobis ex multis egressus est, canitur; in latitudinibus autem cum libertate agit, in quibus non solum habitare, sed etiam deambulaturam se esse promisit. ergo uiam domini propheta libere currit, posteaquam dilatato corde esse coepit. non enim ante potuit uiam dei currere, quam ipse ille digna et ampla dei efficeretur habitatio. amen. [*]( 4 II Cor. 6, 16. 7 Prov. I, 20. ) [*]( 5 in eis pb in ex cuin m. 1 r 6 resedit R spiritus sanctus E 7 solomon V 9 huius om. R aufert p 11 ESOAOYC I' ESO&OYC R ezOdOYC c ES060YC P & supr. scr. m. 1R 12 exodum VC exodfl Rp exodus E (an exodium?) proprii R proprium r angusti = s R angustiis V 15 has add. m. 2 V 16 1 uiam illam r in qua E 18 deambulaturum V ambulaturam Cp 19 se esse ex sese m. 2 V 21 illi C deo VCpE 22 amen om. VCp Littera illI explicit incipit littera V feliciter Scribit Antiquarius Eutalius (cf. etiam Reifferscheid Bibl. it. J, 94 adn.) V Finit Deleth illI. incipit Y. C Fin. Deleth lit. IIII incip. He lita V p. )

399

Legem statue mihi, domine, tuarum et reliqua.

Inusitatam ac nouam deprecationem prophetae in primo quintae litterae uersu inuenimus. ita enim coepit: legem , domine, uiam iustificationum tuarum; sed rationem consequi uersus huius ex latina interpretatione difficile est. per condicionem enim communis sermonis nostri non ita absolute potuit uirtus uerbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex transtulerunt: , KVQVS, TCOV GOV. orat enim in hoc uersu, ut sibi lex statuatur iustificationum; et quod graece est , ad eiusdem sensus intellegentiam latinitas explicare non potuit. propheta ergo orat, ut uiae iustificationum suarum legem sibi dominus constituat, id est, ut qua lege uiam iustificationum dei , intellegat et sciat. non enim tantum ait, sed uiae postulat legem.