Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Tractatus in Psalmum LXIII. ex codice Veronensi.

In finem psalmus Dauid.

Exaudi, deus, orationem meam, dum deprecor ad te: a timore inimici erue animam meam. scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. spiritus enim prophetalis, qui per Dauid loquebatur, audiens omnia et sciens uniuersa hoc in loco non solum Iudseorum malignam conspirationem, uerum etiam philosophorum inanem scientiam et haereticorum peruersam contumaciam pronuntiat aliquando deficere; in hoc capitulo ostenditur, cum dicit: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. omnium ergo malorum hominum ingenia deficiunt, ut ostendit propheta. philosophus enim mundi dominatum inpugnat nunc aquis, nunc terrae, nunc caelo dei nomen indulgens; hsereticus autem doctrinam fidei mentitur. contra quos omnes peruigili cura et adsidua ad dominum oratione pugnauit. [*]( 13 depraecor 16profetalis 18 filosoforum 19 hereticorum 23profeta et sic semper filoeofus 24 aquiB ex quisq corr. m. 2 26 pugnauit ex pugrauit m. 2. )

873
ob hoc igitur propheta dixit: exaudi, deus, orationem meam, dum deprecor ad te. uigilandum ergo in oratione dei est, ut, cum fatigari anima in pressuris c“perit, deus semper oratus exaudiat nosque ab his, quae timemus, eripiat; insequenti enim psalmo ait: a timore inimici eripe animam meam. deus enim non tunc tantum orandus est, cum quae timentur euenerint. semper itaque indefessis precibus orandus est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. propheta ergo non ignarus, quae euentura sint, inminentibus semper tribulationibus anxius et ad omnem timorem inimici sollicitus deum orat ob ea, quse timet, ut, cum in tribulatione fuerit, exaudiatur; neque enim dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur. et adiecit: protexisti me a conuentu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem, qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro inmaculatum. sed arcus homicidse linguae semper intentus est et acumen gladii linguse eius praesto est; uolant enim letales eius sagittae et non dubium est, quid efficiant: hoc enim quserunt, ut sagittent in obscuro inmaculatum; hunc enim quaerit malignus interficere inmaculatum, cui per baptismum facta remissio est ueterum criminum, nondum tamen doctrinis spiritalibus eruditum; sed simplicem et ex nouae natiuitatis infantia tenerum quaerit intento arcu per rerum ignorantiam uulnerare. ait enim: subito sagittabunt eum et non timebunt naturam simplicem et inmaculatam. hanc enim fallere quaerunt, huic occultos laqueos prsetendunt, ut per latentes insidias interficiant innocentem. sequitur enim: firmauerunt sibi uerbum malum; disputauerunt, ut absconderent laqueos; dixerunt: quis uidebit eos? semper enim ex se aduersus fidem praesto sunt. et ideo dictum est: absconderunt laqueos et dixerunt: quis uidebit eos? [*]( 2 depraecor 4 quae add. m. 2 7 euenerit itaquae corr. m. 2 9 euenturam corr. m. 2 11 inimicis orat supr. scr. m. 2 14 malignatium (sic) a multitudine operantium add. m. 2 17 homioaidae corr. m. 1 lingua 18 ex acumS 27 <I. runt occultos e.z occultas m. 2 31 dictum es. )
874
si hsereticus peruertere fidem temptet, incredibile est quantis eam ingeniis subuertere contendat; si spem aeternitatis nostrae philosophia inpugnet, mirum in modum omne bonum prsesentis uitse ponit in corpore, ita ut ingenii sui uirtute caelestis institutio subrui possit. uterque ergo scrutantes deficiunt pro eodem propheta: defecerunt scrutantes scrutinio. sed quid ad deum humana peruersitas? quid aduersus opificem operis ingenium? licet omnibus argumentis ad euertendam ueritatem ingenium suum ostendat, deficiet tamen aduersus ueritatem adsertio falsitatis; atque ideo subsequitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. exquirant licet omnia naturalium causarum secreta, in ipsa tamen operis sui intentione deficiunt doctrinis spiritalibus refutati. qui enim sub tantis omnia docent, audient a nobis aeternae uirtutis deum. iam si fidem hsereticus destruere temptet, dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a patre interuallo temporis separatum; cognoscet ipsum esse uirtutem, sapientiam dei, hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluuio abluisse, hunc Moyseo legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, hunc per carnis infirmitatem carnis gloriam renouasse. deficient igitur aduersum ista scrutantes. post hsec ait: accedet homo et cor altum, et exaltabitur deus. per uirtutem enim doctrina dei eruditur; et cui in altum cor sit, ad deum haec diuinse operationis praeconia proferentur, ita ut eorum ipsorum, qui haec audiant, confessione laudetur. hoc est ergo: accedet homo et cor altum, et exaltabitur deus. cognita enim scrutantium defectione et accedente homine cordis alti magnificentia dei agnoscitur; nam quis non magnificabit deum, quem mundi huius cognouerit conditorem? quis non metuet, quem [*]( 1 hereticus 9 subuertere ex suertere m. 2 postea uerha repeiila fidem temptet — ingeniis subuertere del. m.2 8 filosofia 6 scrutinio ex scrutino m. 1 7 humana ex huma m. 2 qui aduersus 9 ingenium auum ostendat in marg. infer. add. m. 2 10 adque .14 sub tantis h. I. = sub tam uilibus cf. Georges Lex. II, 2713 20 deficiet 21 ecrot tantis ar (i add. m. 7, r in ras. m. 2) 25 audiant ex audiunt corr. m. 2. )
875
iudicem sciet? quis non renasci in innocentiam cupiat, cum peccati remissionem per nouam natiuitatem accipiat? quis iam renatus peccare non desinat et in innocentia paruoli [uelit] permanere, cum talium sciat regnum esse caelorum ? haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat, haec doctrinae spicula, quae paruolorum sagittse sunt, stultas disputationes uulnerant. adnuntiatis enim operibus dei IOBC incipient facta eius intellegi, tunc in his lsetabitur iustus, tunc eum omnes recti corde laudabunt. in his est laetitia sanctorum, in his spes firmissima. ob haec deum, qui recto sunt corde, laudabunt scientes esse remissionem peccatorum, mortis peremptorem, zaboli debellatorem, deum et dominum nostrum legum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum.

Tractatus in psalmum CXXXII. ex cod. Verenensi et Vaticano 521.

Ecce, quam bonum est et iucundum habitare fratres in unum. bonum et iucundum est in unum fratres habitare, quia, cum in uno habitant, conuentu ecclesiae congregantur; cum fratres nuncupantur, unicae uoluntatis caritate concordes sunt. ad primam enim apostolorum prsedicationem hoc magnum praeceptum fuisse legimus, quod dicitur: erat enim omnium credentium cor et anima una. hoc itaque populo dei congruit. sub uno patre fratres esse, sub uno spiritu unum esse, sub una domo unianimes incedere, sub uno corpore unius corporis membra esse. iucundum et bonum est habitare fratres in unum. conparationem uero huius boni iucundique propheta constituit dicens: [*]( m 1 in innoceentiam corr. m. 2 cupiat — et in innocentia (sic) in marg. infer. add. m. 2 3 uelit addidi cf. p. 232, 9 5 specula 8 corda stipr. scr. m. 2 12 et add. m. 2 fl add. m. 2 xpm add. m. 2 Explicit psalmua LXIII incipit psalmus LXIIII postea dõ gra? a man. rec. 19 eclesiae congraegantur V 26 iucundum V iocundum r et sic infr. 27 conparatione V comparationem r. )

876
sicut unguentum de capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius. Aaron unguentum conpositum fuit ex odoribus, unde unguitur in sacerdotem. hanc consecrationem primum sacerdoti suo deo esse conplacuit; dominum quoque nostrum inuisibiliter unctum esse a consortibus suis. unctio ista terrena non est; non cornu, ut reges ungebantur, sed oleo laetitiae unctus est. denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus. ut igitur hoc unguentum immundos cordium spiritus, quocumque infusum fuerit, extinguit, ita et per unctionem caritatis, concordiam, deo iam quod est suaue spiramus apostolo dicente: Christi bonus odor sumus. ut ergo placitum hoc in primo deo est Aaron sacerdote unguentum, ita bonum et iucundum est habitare fratres in unum. descendit autem unctio a capite in barbam. barba autem uirilis aetatis ornatus est. neque enim nos paruulos esse in Christo oportet, nisi ad id tantum, quod dictum est, ut simus paruuli malitia, non sensu. infideles autem omnes apostolus paruulos esse dicit, quod infirmi sint ad cibum firmum, adhuc lacte egeant apostolo dicente: lacte uos potaui, non cibo; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis. de se autem ita dicit: cum factus sum uir, dereliqui quse sunt paruuli. unguentum ergo hoc descendit a capite in barbam Aaron, in consummatae fidei uirum. caput autem uiri secundum apostolum Christus. Moyses unguentum hoc composuit et confudit, sed conponendum et confundendum deus docuit. de capite ergo, id est de Christo [*]( 1 de V in r in barbam aaron r in barba aron V 2 in orS V in ora r 3 conpositil V compositum r odorib. V hodoribus ez odoribus m. 2 r 4 unde r unde unde V ungueitur corr. m. 1 r ungitur r in sacerdotS ex in aacerdo m. 2 V in sacerdotem ex sacerdotem m. 1 r hao consecratione r 5 suo d5 esse conplacuit V suo complacnit r d5n quoque V quoque dominum r 6 consortiumbus corr. m. 1 V ista terrena ista non V 7 ungebantur V unguebantur r 8 poet V m per r unctione aro* hic desin. V 9 ohristus est nuncupatua est 10 sordium cf. p. 687,12 11 founctionem exunctionem m. f 13 saoerdotis 14 iocundum. )
877
descendit in barbam. descendit autem etiam in ora uestimenti. ora autem uestimenti ea sunt, quae ad pedes defluunt, per quod corpus hoc unguenti a capite in barbam et deinde ad uestimenti ora descendit. nam dum ora uestimenti et barba memoratur, omne in his corpus ostenditur. additur etiam et alterius comparationis similitudo, cum dicitur: et sicut ros Hermon descendit in montem Sion. ros ab Hermon descendit, in montem Sion ascendit. multo enim interuallo a se hi duo montes diuisi sunt. neque sane natura hoc fert, ut ros a loco in locum descendere posse uideatur. Sion enim secundum doctrinam caelestem ecclesiam accipimus, uel quae nunc est, uel quae erit sanctorum coetu secundum resurrectionem frequentata. Hermon autem mons est in Ph“nice, cuius interpretatio hebraice anathema dicitur propterea, quod angeli, ut . fertur, concupiscentes filias hominum, cum de caelo descenderent, in hunc montem excelsum conuenerunt et illic de concupiscentise suse desideriis disposuerunt. sic etiam nescio cuius liber extat; sed hoc nec nosse debemus eo, quod in libro legis non continetur; commemorata autem ob id tantum sunt, propterquam hodie gentes montem hunc profana religione uenerantur. ros uero de caelis est et inter benedictionum munera optari eum meminimus. ergo quia munera et benedictiones dei, cum primum consecrata essent — omnia enim benedixit deus —, postea uero peccata constiterunt, gratum deo est, ea munera rursum in sedem redire. benedictus enim homo fuit; sed post benedictionem istam peccauit. et qui mauult peccatoris psenitentiam quam mortem, uult benedictionis suse rorem ab Hermon monte in Sion descendere, id est ex impietatis sede in sanctificationis locum transire. in rore enim omnia reuirescunt, aluntur, augentur, spirant, excrescunt. est ergo bonum atque iucundum, ut a gentili errore, id est a profana Hermon ueneratione, descendens ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum, transeat: quoniam illic mandauit dominus benedictionem et uitam usque in sseculum sseculorum. [*]( 8 corpus hoc hoc unguenti 7 syon et sic semper 9 hii 11 celestem aecclesiam 13 phenice 14 hebraicae propterea ut angeli 20 prophana uox uero 21 benedictionem optare 24 constituerunt 26 penitentiam 81 iocundum prophana Explicit ps. CXXXII. )
878

Initium tractatus in psalmum LXVII. ex cod. Parisino 1692.

In finem Dauid psalmus cantici.

Exsurgat deus, et dissipentur inimici eius. et specialiter intellegitur iste psalmus et generaliter. specialiter ipsum dominum [hortatur], ut resurgat a mortuis et disperdat inimicos suos, hoc est diabolum et exercitum eius aut ludseos. generaliter autem, quando in tribulatione sumus et angustia et dicimus: exsurge, utquid dormitas, domine? adiuua nos! quomodo et apostoli in nauicula [ad] excitum dominum dormientem dicentes: magister, salua nos, perimus.

Et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. non dixit pereant, sed fugiant, quia peccatores in conspectu dei non possunt stare. prseuidens propheta orat, ut eo exsurgente diabolicse dominationes effugiant, quia et nunc indubitanter credendum est, quod ad inuocationem eius nominis stare non possint. sicut deficit fumus, deficiant: non ut in nihilum reducantur, sed ut quiescant a peccatis suis. sicut fluit cera a facie ignis. sicut cera soluitur et non perdit naturam suam, sed mollescit, sic et isti non pereant, sed deponant malitiam suam; et sic conuertantur ad psenitentiam et saluentur. sic pereant peccatores a facie dei, quia peccatores non sunt digni uidere deum. et iusti epulentur: qui permanent in sua iustitia, qui uitia non habent, delectentur in domino etc.