Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Initium explanationis de ps. VI. et VII. ex cod. olim Aquiscinctensi, nunc Duaceno 228.

Singulis rebus imponuntur nomina, ut ex nominibus et res cognoscantur; sic et psalmi titulis praenotati sunt, ut ex titulis intelligantur et psalmi. quintus psalmus hoc titulo praenotatus est: in finem pro ea, quse hereditatem consequitur: sextus psalmus hoc titulo praenotatur: in finem in hymnis pro octaua, psalmus Dauid, qui et ipse sub alleluia [*]( 5 dum hortatur addidi, cf. p. 277, 11 9 ad addidi 14 diabolice 15 qd 16 possit ñ ut 18 5 perdit 19 molliscit 81 in ymnis. )

879
cantatus est; sed quia in alia dominica die lectus est sextus psalmus et nos pro segrotatione interpretari non potuimus, nunc autem lectus est septimus psalmus — habet autem titulum istius modi: psalmus Dauid, quem cantauit domino pro uerbis Chusi filii Iemini. uidete mysteria. non ergo ista sine causa scripta sunt. in quinto dicitur: pro ea, quae hereditatem consequitur; in sexto dicitur: pro octaua; in septimo dicitur: pro uerbis Chusi filii Iemini. uidetis ergo, quanta sint contexta mysteria. pro ea, quae hereditatem consequitur: quse in quinto psalmo disputauimus interpretantes, ex persona ecclesiae psalmum fuisse cantatum. quae hereditatem Christi consecuta est. sextus uero proprie ad resurrectionem pertinet, quae die octaua est. nos enim et diem primum habemus et diem octauam. octaua dies est post sabbatum, prima in principio. longum est, si nunc uoluerimus dicere de octonario numero, quomodo octo beatitudines sint in Matthseo, quomodo in centesimo octauo decimo psalmo singulae litterae octonos uersus habeant, quomodo quindecim psalmi sint graduum, quomodo septem et octo sint et quomodo Ecclesiastes dicat: date partem septem, date partem octo, quomodo orientalis porta in Ezechiel habeat septem gradus et octo gradus; longum est dicere, quomodo et octauus est de filiis Iesse Dauid, qui accepit regnum. hinc est, quod nunc dicitur de octaua; in octaua enim nos accepimus regna caelorum, unde dicit: domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. sed quoniam de duobus psalmis pariter interpretari non possumus, sufficit nobis de sexti psalmi titulo disputasse. nunc ueniamus ad septimi exordium, quod ita incipit: psalmus Dauid, quem cantauit domino pro uerbis Chusi filii Iemini. multos scio et certe eruditissimos uiros hunc titulum ita interpretatos fuisse: eo, inquiunt, tempore, quo insurrexit Abessalon contra Dauid patrem suum - quaeso uos, ut patientius audiatis: scripturas enim [*]( 0 1 dmca 2 egrotatione .6 non g 11 eccte 13 prima 14 octauS o1. 16 quom matheo 19 ecctastes 28 hic (?) est 83 queso, in marg. m. 1 add.: Parentesis. )
880
interpretari uolumus, non declamare — eo igitur tempore, quo insurrexit Abessalon contra Dauid, unus de amicis Dauid, nomine Chusi, uoluit ire cum Dauid etc.

Explanatio de psalmo XV. ex codice olim Aquiscinctensi, nunc Duaceno 220.

1. Tituli inscriptione praenotatur iste psalmus; sed quae fuerit Dauid tituli inscriptio, in historia non inuenimus. uerumtamen tituli inscriptionem in passione domini factam recognoscimus; et negari non potest secundum interpretationem, quia iste psalmus de passione et resurrectione Christi prophetasse uideatur, quod in illo loco manifestum est, ubi ait: quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Dauid enim mortuus est et sepultus: Christi autem caro sola non uidit corruptionem, nec detineri potuit anima eius in inferno. quam ob rem psalmus, qui et de passione eius et resurrectione et hereditate dicturus esset, merito notatus est tituli inscriptione. quid enim in se habuit scriptura tituli, quam cruci eius Pilatus affixit? Iesus, inquit, rex Iudseorum. quod in se nomen et ipse confessus est interogante eum Pilato: tu es rex Iudseorum? in hoc, inquit, ueni et in hoc natus sum.

2. Sed numquid carnalium Iudseorum rex Christus, quoniam et alibi scriptum est : ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius? non utique arbitror in monte hoc terreno, qui est in Iudsea, regnum a patre datum domino, cuius caeleste regnum apostolus docet, sicut et ipsam ciuitatem Hierusalem non hanc Christi esse ostendit, quae nunc seruit cum filiis suis, sed illam, quse sursum est, matrem nostram liberam, caelestem Hierusalem. ita nec horum Iudseorum, qui circumcisi sunt circumcisione manu facta, sed sicut apostolus docuit dicens: quia non est hic Iudseus, qui palam uidetur, neque illa circumcisio, quse in carne sit-, sed circumcisio cordis, cuius laus non ex hominibus, sed ex deo est; et non horum Iudseorum rex Iesus, [*](7 hystoria 19 iudeorum et sic semper. )

881
qui ex operibus apud homines gloriantur, sed quorum gloria apud deum propter spem gratiae eius est. uide enim apostolum dicentem, quorum sit gloria apud deum. si enim, inquit, Abraham ex operibus iustificatus est, apud homines habens gloriam, ad quid credit in eum, qui iustificare impium potest, et gratuitam misericordiam dei sperat? habet gloriam, sed non apud deum.

3. Iudseorum itaque rex Christus, quorum gloria non ex hominibus, sed ex deo. denique et hic psalmus significanter ait: dominus est portio hereditatis meae. funes ceciderunt mihi in ipsis potentissimis; etenim hereditas mea perquam maxima est. quae est ergo hereditas domini, nisi haec, de qua scriptum est: posce a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam? peccatores autem ex gentibus credunt in eum, qui iustificare impium potest. et si gloria eorum non ex hominibus, sed ex deo est, et istorum Iudaeorum rex Christus. non enim hic ludseus, qui palam uidetur, neque illa, quae in aperto in carne fit, circumcisio. sed quid ait? numquid ex illa circumcisione non . plurimi crediderunt? uerum est, quia crediderunt, sed et ipsi ad exemplum gentium reducti, ut prius se confiterentur peccatores et sic misericordiam mererentur, sicut Paulus ad Galatas scribens docet: si tu, inquit, cum ludseus sis, gentiliter uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores; scientes, quod non iustificatur omnis caro ex lege. itaque uolens lucrifieri in Christo inuentus est peccator, quia Christus uenit non iustificatos uocare, sed peccatores. itaque et qui ex circumcisione manu facta crediderunt, ad confessionem peccatricum gentium humiliati crediderunt, ut essent omnes hereditas Christi: non in his, qui ex operibus suis iustificabuntur, sed in his, qui per gratuitam gratiam dei iustificantur. et hsec est tituli inscriptio, quod sit Christus rex Iudseorum. itaque narrat hic psalmus, quorum Iudseorum rex Christus esse uideatur et quam habeat rationem tituli inscriptione; qui non eorum Iudseorum. qui palam uiderentur et quorum esset aperta in [*]( 22 galatbas 83 xpc. ) [*]( XXII. Hllar. Piet. pars I. ) [*]( 56 )

882
carne circumcisio, sed potius illorum Iudaeorum, qui in secreto Iudsei, quibus circumcisio cordis, quorum gloria non ex hominibus, sed ex deo est. uideamus denique psalmi textum, si ad hsec, quae diximus, attinet.

4. Custodi me, inquit, domine, quoniam in te speraui. qui debitum petit, non sperat; nam si debetur mihi aliquid, iure id reposco. quod si quis mihi ex uoluntate tribuat. non ex oblatione, de hac consuetudine eius beniuolentiam eius sperabo. itaque hic. qui non ex operibus iustitiam magnificabat, sed gratuitam dei gratiam introducebat: custodi me, dixit, domine, quia in te speraui. dicam domino: deus meus es tu. potestas enim domini in eo est, ut faciat in seruum, quod uult, non quod necesse habet. si autem operibus merces debetur, id mihi retribuet, quod necesse habuerit, non quod uoluerit. si enim operatus fuero, uelit nolit, debetur mihi merces et euacuabitur per hsec gratia dei, sicut apostolus ait: nam qui operatur, merces illi accepta fit per debitum, non per gratiam; sed qui se non ex operibus suis. sed ex gratia dei saluum fieri uult, sicut oportet nos omnes credere, hic sperans in deum constituet sibi bonum. quod uoluerit deus, non quod necesse habuerit; ac per hoc significanter ait: dixi domino: deus meus es tu. neque enim umquam dominus gratias agit seruo, si fecerit, quod iusserit: sed per haec omnia expectari uolet beniuolentiam suam et gratiam, sicut et dominus docet dicens: quis ex uobis habet seruum arantem aut pascentem? numquid, cum uenerit domum, dicit ei: transi et recumbe? sed dicit: transi et ministra mihi, et tunc manducabis. numquid agit dominus illi gratias seruo, quia sic fecerit? amen dico uobis, quia non agit. sic et uos cum omnia feceritis, quae iussero uobis, dicite: serui inutiles sumus: quod necesse habuimus, fecimus. igitur qui agnoscit se deum habere, talem exhibere debet seruitutis humilitatem. sed hsec confessio non est operum, sed fidei. itaque noui testamenti bene annuntiator ait: dixi domino: deus meus es tu. - et quid post haec dicit? [*]( 29 agit es ait corr. m. 1 et sic i,ifr. 35 annunciator. )

883

5. Quoniam bonorum meorum non indiges; sanctis, qui sunt in terra. quid tam consequens erat quam quod ait bona sua necessaria non esse sanctis terrae, neque ea bona domini ad usum esse sanctorum terrae habitatorum ? quse autem sunt bona Christi, quse bona noui testamenti nisi gratia gratuita, nisi peccatorum remissio? haec bona sanctis terrae necessaria non sunt. non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. et proprie illos, qui se in operibus suis iustificant, sanctos non cseli, sed terrae appellauit; ex hominibus enim laus eorum, non ex deo est: quales fuisse eos dominus notat iustificantes se in conspectu hominum, quibus reprehendentibus, quod cum publicanis conuiuaret: non ueni inquit, iustos saluos facere, sed peccatores. igitur gratia gratuita et remissio peccatorum iustis necessaria non est, sed utique iustis, qui se iustos putant; nam uere iustus ex fide uiuit. isti itaque sancti non indigent bonorum filii sui. itaque infra ait: non congregabo synagogas eorum de sanguine meo. non est enim talibus redemptio per sanguinem meum necessaria, qui se iustos esse arbitrantur..

6. Sed quare ait: ipsi miras fecerunt uoluntates tuas in se; multiplicatse sunt infirmitates eorum: post hsec accelera uerunt? tractat hunc locum apostolus plenissime ad Romanos, quod lex introiuit, ut amplificaretur peccatum. ubi amplificatum est peccatum, ibi gratia abundauit. postquam enim repudiantes gratiam dei inuenti sunt in operibus legis, infirmis mira facta est uoluntas dei, qua ad gratiam suam prouocabat eos. quicumque ergo uult saluus esse, oportet ut gratia dei liberari uelit. itaque bene psalmus ait: ipsi miras fecerunt uoluntates tuas in se; multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec accelerauerunt. cum enim multiplicatae sunt infirmitates eorum, qui se in operibus iustificari uolebant, mirae factae sunt uoluntates dei, quae ad fidem gratiae uocabant. horum igitur synagogas, ait, non aggregabo de sanguine meo, id est non redimam eos, qui redemptionem meae gratiae non requirunt. nec memorabor, inquit, no m in a [*](5 gra gratuita 11 quib; 22 accerauerllnt. ) [*]( 66* )

884
eorum per labia mea. qui enim in operibus suis uult saluus esse, hic beneficium meum non confitetur; et qui non confessus me fuerit coram hominibus, nec ego confitebor illum coram patre meo, qui est in cselis. quod si hos tales non fuerat congregaturus, supererat, ut ostenderet, quos in hereditate accepturus esset. itaque ordine subiungit:

7. Dominus portio hereditatis meae et calicis mei: tu es, qui custodisti mihi hereditatem meam. si enim eos, qui ex operibus iustificantur, repudiabat, eos utique, quos deus per gratiam saluos faciebat, habere malebat. itaque significanter ait: dominus portio hereditatis m e se. cam enim dominus gratia sua saluos fecerit illos, quos ille in hereditatem dedit, uere dominus est portio hereditatis eius. seruauit autem obsequium filius, ut hereditatem suam non in sanguine suo qusesitam praedicaret, sed per deum donatam sibi diceret a deo, ut et calicis sui, id est passionis dominum portionem esse confiteatur. etenim si passione domini redemptae sunt gentes de peccato, ipsa tamen passio domini uoluntas patris fuit, sicut testatur in euangelio dicens — ut homo loquitur, quem suscepit -: pater, transeat calix iste a me: uerumtamen, non quod ego uolo, sed quod tu. igitur si uoluntatem domini consideres, ipse confessus est dicens: si fieri potest, transeat iste calix a me. unde etiam redemptio gentium non in uoluntate filii, sed in uoluntate patris recipienda est. non enim quod ego uolo, inquit, sed quod tu. igitur hanc ipsam gratiam, qua per mortem eius redemptae sunt gentes, non sibi filius, sed patri assignat. itaque et hereditatis sua* et calicis portionem dominum esse asserit.

8. Funiculi, inquit, ceciderunt mihi in ipsis potentissimis: etenim hereditas mea maxima est mihi. fuit enim consuetudo uetus, ut et fines possessionum in funiculo mensurarentur; ideoque hic, cum de hereditatis suse portione loqueretur, funiculi, inquit, ceciderunt mihi in ipsis [*](10 iustificatur 14 fort. illi 16 quesitam 20 in marg. m. 1 add.: parenthesis. )

885
potentissimis. accipimus autem rei huius testimonium ex cantico Moysi, ubi scriptum est: cum dispersit deus filios Adse et statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei, et facta estportiodomini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. et merito hic, qui portionem hereditatis suae deum esse dixerat funiculos possessionis suse in ipsis potentissimis cecidisse dicebat. quid enim nisi potentissimi sunt, quos dominus iustificat, quos dominus honorificat? quis accusabit electos dei? deus, qui iustificat. quis damnauit? igitur qui in talibus hereditatem suam futuram esse dicebat, merito ait: funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis. quod autem ceciderunt ait, nemo sic accipiat., quasi deteriorem factam hereditatem suam dicat, quia omne, quod cadit, deterius fiat, sed usus est proprio uerbo et necessario. ubi enim quis non propter meritum eligitur, ibi quasi quaedam sors cadit gratiae; sicut et in assumptione apostoli, qui subrogatus est in locum Iudse, scriptum est, quia sors cecidit super Matthiam. itaque quia non nisi ex gratia domini talis sibi hereditas sorte contigerit, significanter ait: funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis: etenim hereditas mea maxima mihi est. hic nouus Adam loquitur.

9. Benedicam dominum, qui intelligere me fecit: nihil enim scit filius, nisi quae uidit et audiuit a patre. itaque benedicit eum. qui intelligere se fecit. et uere hic intellectus non ex homine, sed ex deo est. nam quis hominum duabus positis hereditatibus, quarum altera sit in operibus magnifica et diues, altera pauper et egens, eligat eam, quae aliena egeat misericordia ? uerum filius edoctus a patre mauult in his hereditatem, qui in deum sperent, quam qui in operibus suis iustificantur. itaque pulchre ait: benedicam dominum, qui intelligere f.ecit me: adhuc autem et sicut in nocte erudierunt me renes mei. quid eum erudierunt renes sui? scilicet, ait, intelligere eum fecerunt, melius esse sperare in domino, quam in suo opere iustificari. nam et ipsum dominum nonne renes sui quasi in nocte erudierunt sperare in deum ? [*]( . 10 dapnanit ' 31 itaq; )

886
nam et contristata est anima eius usque ad mortem. didicit sperare in deum; et hoc est, quod ait in hunc se intellectum eruditum esse a renibus quasi in nocte. et sequentia enim ostendunt de passione eum sua dicere, cum subiungit:

10. Prouidebam dominum in conspectu meo semper. quiaadextris est mihi, ut non com mouear. propter hoc iucundatum est cor meum, et exultauit lingua mea, insuper et caro mea habitabit in spe: quia non derelinques animam meam in infernum neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem. et textus quidem hic et ordo manifestus est; sed quod renes nominauit, et quasi in nocte, ait, erudierunt me, ne obscuriora uideantur, interrogemus. deus scrutator dicitur renum et cordis, in quibus quasi duobus locis hominis secreta teneantur. sed in corde quidem secretum animae, in renibus uero secretum carnis est: quas subinde inter se diuersitates interioris et exterioris hominis etiam apostolus docet, cum ait: consentio legi secundum interiorem hominem; sed uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. et alio loco: igitur ego ipse quidem mente seruio legi dei; carne autem legi peccati. talem ergo quandam et dominus noster Iesus sentire se refert dissensionem, ubi ait: spiritus promptus, caro autem infirma: secundum interiorem enim hominem consentiebat legi patris, ut pateretur; secundum exteriorem autem, ut ipSł' testatur, in carne trepidabat. itaque quia renes secreta continent carnis, quae infirmabatur in tempore passionis, eruditum se renibus suis ait, ut intelligeret ipse, licet esset filius, sperare in deum. quod similiter de eo et epistola, quse scribitur ad Hebrseos, sentit. quamquam enim, ait, esset filius dei. didicit ex his, quae passus est, obaudientiam: et perfectus factus est omnibus obaudientibus causa saluti s seternse. sic enim renes erudierunt eum, ut prouideret deum a dextris suis semper, ut non moueatur. scilicet de uoluntate spiritus promptus est, sed caro infirma. et proprie [*]( 6 qui a sed cf. p. 887, 13 7 iooundatum 80 hebreos. )

887
sic eruditum se esse dixit renibus suis quasi in nocte; non dixit in nocte, sed quasi in nocte. non enim penitus contenebrati sunt sensus eius de timore mortis, qui dicebat: uerum non quod ego uolo, sed quod tu. sed tamen non erat sine quadam perturbatione, qui infirmitatem et tristitiam fatebatur. nam si alibi Dauid ait: m e tu s mortis cecidit super me, timor et tremor occupauerunt me et operuit me tenebra ra, recte hsec tenebra ex timore mortis ueniens, quam minimam fuisse in filio dei conuenit, non nox, sed quasi nox appellatur. itaque significanter dicitur: adhuc autem quasi in nocte erudierunt me renes mei. quid autem erudierunt? scilicet quod sequitur infra, ut prouideret deum in conspectu suo semper, quia a dextris eius est, ut non commoueatur.

11. Pro hoc, ait, iucundatum est cor meum, et exsultauit lingua mea, adhuc autem et caro mea habitabit in spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem. notas fecisti mihi uias uitae: implebis me laetitia cum uultu tuo: delectationes in dextera tua. ergo et iucunditates in dextera dei, quibus cunctis repletus est filius. in dextris enim habebat deum. prouidebam dominum, inquit, in conspectu meo semper, quia a dextris meis est. ascendens autem in caelum ipse in dextris patris factus est. in dextris eius: quae sit istius dextra sinistra, interrogemus. nouit ergo quodam loco apostolus arma iustitiae dextra et sinistra, gloriam quidem et ignobilitatem. dextra formam iustitiae puto, ignobilitatem autem et infamiam sinistra. attamen utraque iustitise arma sunt. sed ut perueniamus ad dextra arma iustitise, in sinistris prius militandum est. suscipienda est uero in hoc mundo ignobilitas, infamia, infirmitas, stultitia et cetera his similia, ut perueniamus ad nobilitatem, ad gloriam, ad uirtutem, ad sapientiam: quae omnia accipiemus, cum peruenerimus illic, ubi Christus est in parte dextra dei sedens. seminamur autem in ignobilitate, ut resurgamus in gloriam; [*](2 in noctem sed 9 minima 15 iooundatum et sic semper 24 qui a. )

888
seminamur in mortalitate, ut resurgamus in seternitatem. itaque dominus noster passus in tempore passionis flagellorum ludibria atque sputaminum, cum accusaretur quasi blasphemus, cum intra latrones deputaretur, positus in tanta ignobilitate et infamia, quid nisi in sinistris armis iustitia. militabat? itaque tunc in sinistra dei positus prouidebat eant a dextris suis, ut non commoueretur. at uero posteaquam resurrexit et ascendit in caelum, perueniens ad dexteram, ad palmam iustitise, ad gloriam, ad nobilitatem impletur laetitiae cum uultu dei et habet delectationes in dextris eius. a quibus nos spe cohortatur apostolus dicens: quia non sunt condignse praesentis temporis passiones ad ilia uentura bona, quae adaperientur in nobis. propter quod et nos libentius in infirmitatibus nostris gloriemur, ut protegat nos uirtus dei. et nunc quidem sit nobis ipsis pater in dextris. ut non moueamur, translaturus nos postmodum in dextris suis. in diuitias domini nostri Iesu Christi, cui est gloria. amen. [*]( 9 laetitie 17 Explicit de psalmo XV-o explanatio incipit de psalmo XXXI-o. )