Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Mandatum autem domini est, in quo obseruatio et custodia continetur, ut illud: non occides, non moechaberis, et cetera horum similia. et quia haec simplicia et splendida sunt nosque in uerum lumen per obseruantiam suorum dirigentia, idcirco ita dictum est: domini lucidum, inluminans oculos. de lege autem non conuenerat ista dixisse, quia per umbram futurorum sancta est et animas per futurorum cognitionem conuertens; mandatum autem per obseruantiam sui inluminans.

Ergo quia beati sunt scrutantes testimonia dei, et aliud legem, aliud mandatum, aliud testimonia esse sicut cetera diximus, quae haec dei sint testimonia, noscendum est. legis etenim totius liber sub testimoniis datus est. caelum namque et terram Moyses librum testamenti traditurus in testimonium aduocauit. sunt et plurima in causam testimoniorum constituta, [*](4 Gal. IV, 24. 7 Rom. VII, 14. 10 Exod. XX, 18. 13 Ps. XVIII, 9. 1 habuit duos filios R (iVou. Testam. Vat. 460 viovs ltJX.) 2 sed qui — ex libera in mQrg. add. m. 1 p 8 rempromiseionem V 4 umbra esset p 5 allegoramina p allegorica (e et ca in ras. m. 3) R allegoriarum C haec enim sunt ex haec enim est sunt m. 1 V 6 ergo h quaecum (h del. m. 1) V umbra C conplexabont (u m. 3 t) R conplexabant ex conplexabunt m. 2 V conplexa sunt Cp 8 et umbra t futurorum Rp cf. Stud. 1889 p. 316 9 dm (i add. m. 2) V 10 illut V non moecharis V 13 suorum R VC sui pE adiectum est V 15 quae per umbram E sancta — futurorum om. V 17 per obseruantiam (ob add. m. 2) V 19 legem — haec dei sint in marg. inf. add. m. 2 Y testimonium Cp 21 enim CpE 22 traditurus in testimoniorum ex tradituris in plurima in causam testimoniorum m. 2 V 23 rant et r et sunt p in causam testimoniorum h. I. add. m. 2 V in causa testimonioram Cp. )

363
cum Iacob ait: testimonium erit uobis collis iste, et testimonium erit lapis iste. et in scriptum est: duodecim lapides ecferte, ut sint hi in testimonium filiis uestris. curato etiam leproso dominus ait: offer munus tuum in testimonium, quod constituit Moyses illis. apostolus plura ad Timotheum per epistulam loquens denuntiat sub testibus dicens: in conspectu multorum testium denuntio tibi et in conspectu dei uiuificantis omnia et Iesu et electorum angelorum, ut custodias. plura igitur et innumerabilia sunt dei testimonia; quae si quis scrutari per cognitionem legis, prophetarum, euangeliorum, apostolorum uellet, in beatitudine permaneret, neque uelut uacuo et solitario orbe uiuens sciret se nisi sub teste peccare. plena sunt enim omnia diuinis testimoniis; et omne hoc, uacuum quod putatur, repletum angelis dei nihilque est, quod non ministeriorum frequentia incolat.

Horum itaque cognitionem per doctrinam quis adeptus scit se sub testibus uiuere. et cum natura humanae infirmitatis ad uitia est, refugit tamen uel sub teste peccare: quod ipsum docet nos communis consuetudinis ratio. quis enim sub teste non metuit? quis ad scelus nisi secretum elegit? quis ad adulterium non aut solitudinem aut noctem optauit? et si quando incalescentibus iam ad crimen animis promptum est, tamen furor insanientis uoluptatis occursu testis coercetur, et in sese abruptam humanae naturam [*]( 1 Gen. XXXI, 52. 3 Ioa. IV, 6. 5 Matth. VIII, 4. 7 I Tim. 5, 21. ) [*](2 IHestt R 3 efferte RCp hii in testimonium p hii in tesmonium V hi testimonium C' 4 curato (o in ras.) R cnr V 6 offers VR in testimoniu ex in testimonio R in testimonio V 9 et ils xps V 12 apostolorum add. m. 2 V in beatitudine om. C 13 permanet V neque add. m. 2 litteris te deletis V 14 nsim sub testem V diuinis m omnia C 15 repletu --=0: V 18 itaqu - e V 19 soit se sub testibus se uiuere V naturam V 22 furari ex iura m. 2 V metua Rp ad ex odm. 2 V 23 eligit VC eliget p 24 optabit Vp incalescentibus uitiis iam (tam p) CpE animus promptus est CpE 25 uoluntatis E 26 cohercetur RCp coercetur ex coerceretur m. 2 V abruta p natura p. )

364
nonnumquam intercessio repentina reuocauit. si ergo intercessionis iam animo facinus demoratur, quid Christianum hominem agere conueniet, scientem se tot undique spiritalium uirtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum uoluntatis obsessum? nonne cum in aliquam turbidae adfectionis uoluntatem infirmitatis nostrae aculeis commouemur, metuimus adsistentes undique nobis choros angelorum et plenum ministeriis caelestibus mundum? si enim angeli paruulorum patrem nostrum cotidie uident, qui in caelis est, possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere et deo cotidie scimus adsistere. quin etiam ipsum illum diabolum, per quem ipsa illa uitiorum nostrorum incentiua praebentur, suosque omnes testes metuere debemus, puncto temporis omnem amplitudinem mundi huius obeuntem: cui dulce est peccare nos, ut peccatorum nostrorum testimonio glorietur. est enim eius haec propria calliditas, instigare ad peccandum et arguere peccantes. dictum est enim: aut , ?

Et quia essent hae nobis uirtutes in testimonio cum ceteris permanentes, de sanctis tantum prophetam meminisse dignum fuit dicentem: beati scrutantes testimonia eius, non aliena scilicet, sed illa, quae dei sunt. non neglegentem autem testimoniorum dei oportet esse scrutationem: ob quod dictum est: in toto corde exquirent eum. non pro parte studium caelesti doctrinae adhibendum est, sed toto [*]( 8 Matth. XVIII, 10. 17 Apoc. XII, 10. ) [*]( 1 intercessio — metus om. V interceasio ista p repentina — iam om. p 2 iam add. m. 2 V 8 xpiann ex xpianus m. 2 V 4 operum — ipsius om. V 5 uoluntatis ex uoluptatis C ne cum in ttlan., in nyarg. nonne cu m. saec. Xl. (in, ut uidetur, deerat) R 6 infirmitatis ex infirmitatem m. 2 V 7 metuimus ex metuimur metua m corr. m. 2 V adsistens V 9 paruolorum V 10 etuere V metu euan., in marg. mauere m. s. XI. R 18 debem R 16 eteni eius V propria ex pria m. 2 V 18 quid est Rp quia est C quia adeat E 19 hae orn. Cp haeo R 20 profetam V, om. R 21 testimonia tua Re 22 neglegens VCe 23 oportet (p ex corr.) R oportere C oporteret e scrutatio VCe 24 exquirunt RCpe 25 caeleBtiu V. )

365
corde dei testimonia inquirenda sunt, ut, quia sunt et alia, quae dei non sunt, ea, quae dei discimus esse, non auocato in alia negotia corde scrutemur.

: non enim, qui operantur iniquitatem, in uiis eius ambulauerunt. in primo uersu singulariter uia commemoratur, in hoc tertio plures. ex quo intellegendum est, per multas uias ad unam perueniri; in qua quisque inmaculatus si sit, beatus est. de plurimis autem uiis atque una Ieremias paria testatus est dicens: state in uiis et interrogate uias domini et quaerite, quse sit uia bona. in plurimis ergo uiis standum est, et plurimae interrogandae sunt: et quidem plures et domini sunt et , et in his cernendum est, quae sit uia optima. plures sunt et plurima domini mandata, plures prophetae, per quos omnes in unam uiam pergitur: sed in his operarii iniquitatis non ambulauerunt nam si in lege mansissent, usque ad optimam illam noui testamenti uiam . est uia per Moysen, est per Iesum, est per Dauid, est per Esaiam, est per Ieremiam, est per apostolos; et per has omnes necesse est ad eum , qui dixit: ego sum uia et nemo uadit ad patrem . simile quiddam sub margaritae nomine dictum esse intellegendum est. multarum enim margaritarum negotiatorem esse oportet, ut unam margaritam multi pretii consequatur. de margaritis cum fit sermo, sufficit ad honorem earum, quod margaritae [*]( 10 Hierem. VI, 16. 20' Ioh. XIV, 6. ) [*]( a 1 corde ex corda m. 2 V inquirenda ex inquirendam V ali V 2 & quae C 8 aorutemur (s in ras.) R 6 uia add. ne. 2 V uia? (sic) post commemoratur repet. m. 1 R 7 multa ex multis m. 2 V uias a: Matn m. 2 V peruenire (,' 8 quiq. V. hic om. C uerba de plurimis — est om. V 9 hieremias Cp pariter attestatus est (* 11 uiis om. C 12 ei plurimae C et hee p et Haeo RC quidem — sunt et add. m. 2 V 18 in is R 14 obtima C' et plura Cp dei E 16 operari V 17 usque ex usquae V optimum illud V uia C 14 eseilUD. V isaiam p hieremia Cp 20 ad eum necesse est peruenire OpB ad necesse est perueniri ad eu (prius ad s. scr. m. 7, ad eu m Uers- ineunt. add. m. 1) R 21 et om. R 24 unu V praetii V conlequatur ex consequantur R 25 sermo add. m. 2 V. )

366
sunt ; una autem illa margarita, quae reperta est, magni esse pretii dicitur; ita et cum de uiis plurimis prophetatur, quod et domini et aeternales sint, dictum est; cum autem in his uiis quaeritur, quae sit utilis uia, ea, quae reperta est, optima praedicatur. ergo, quamuis uel illae sunt uel margaritae ipso suo nomine honorabiles sunt, in multis uiis standum est, ut bona uia reperiatur, et uendendae omnes margaritae sunt, ut quae multi pretii est reperta, coematur.