Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc consequitur hic uersus: tu mandasti mandata tua custodiri nimis. superius commemorauimus aliud significare mandata, aliud legem. et de lege, quantum arbitror, apostolus nobis testis fuit, quia umbra sit futurorum, in qua species ueritatis tamquam corpus in umbra describitur. mandatum uero est, quod per obseruantiam inplendum est; ut illud: non moechaberis, non occides. non enim in eo species futurae imaginis continetur, sed praesentem habet operationis effectum: tu mandasti mandata tua custodiri ualde. nihil igitur dissoluto animo, nihil incurioso agendum est, sed sollicitos atque anxios curam mandatorum dei exsequi nos oportet, ut id, quod agimus, in profectum fidei nostrae cura reuerentia eius, cui agimus, exsequamur. ceterum si aliquid remissa uoluntate et occupata in res alias cogitatione egerimus. officia quidem corporis in agendo occupabuntur, sed deuotionis meritum per neglegentiam non consequemur.

Habemus nunc post mandatorum custodiam etiam iustificationum obseruantiam. et mandata iam superius, quae esse existimaremus, ostendimus. iustificationes autem sunt plures [*]( 16 Exod. XX, 13. ) [*]( 1 unS autem illa margarita Cp 2 post dicitur 2-3 litt. eras. R 8 quod domini p 5 est obtima Cp est sunt optima (est add. m. 2) V 6 sint VCE sint CE 7 repperiatur ex reperiatur, m. 2 V repperiatur RC 8 - = ematur (co eras.) C 10 commememorauimua T' 11 aliut V 15 illut VC etnonoccides V 17 custodire C 18 disso- Iuto ex soluto m. 2 V dissoluto ex dissuto p incuriose C 19 cura V die V 20 cum reueretiam V 21 aliquit V 22 uoluntate ex uoluntatem V 24 consequaemur R consequimur C 25 uersum quintum psalmi h. I. supplendum om. omnes cod., sed cf. p. 361, 4 26 esse add. m. 2 V. )

367
atque in obseruandis singulis officiorum generibus -temperandae: ad quorum custodiam, nisi a deo dirigamur, infirmes per naturam nostram erimus. adiuuandi igitur per gratiam eius dirigendique sumus, ut praeceptarum iustificationum ordinem consequamur. est nobis iustificatio circa seruum Hebraeum distributa, est circa filium, est circa patrem, est circa fratres, est circa fideles uiros, est circa ecclesiae principes, est circa angelos, est circa deum ac dominum nostrum unigenitum dei uerbum. in singulis ergo quibusque generibus atque nominibus iustificationis ratio est; quia nisi haec omnia ex conparibus deuotae uoluntatis officiis retineantur, iustificationem dei non tenebimus. religiosus in patrem, si oderit filium, > modum iustificationis amisit. religiosus in fratrem, si oderit seruum, perdidit iustificationis dei ordinem. religiosus in. dominum, si oderit sacerdotem, quam iustificationis obseruantiam in religione dei explebit, odia in ipsa ministeria iustificationis exercens? iam uero in ipsa fidei ueritate, id est de dei patris et domini intellegentia, pł'r quam maxime iustificatio nobis erit prompta, quanta opus est nobis dei gratia, ut recta sapiamus, ut ex propheticis atque euangelicis auctoritatibus nnum idemque teneamus, in uno aut altero opinio nostra et sermo dissideat, sed uniuersas dei iustificationes aequa ac pari operum ac doctrinae obseruantia dirigamus!

Quod cum consequemur, tum dicere id. quod consequenti continetur, licebit: tunc , in omnia mandata tua. nisi enim attenti in omnibus mandatis eius erimus ac deuersabimur, eruntque alia praeterita, [*](1 diuersae ex dimerse m. 2 V 2 quorum ex quodrum corr. m. 1 V infirmi = (i in ras., postea eras. s) R infirmi Ce 3 nostram om. ('p(A) 4 eiusdem p(A) dirigendique om. p(A) praeceptarum ex praeceptorum m. 2 V 6 Hebraeum om. pE sed cf. infr. p. 377, o 7 eclesiae V 11 in iustificatione dei non tenebimur p(A) 18 si om. VR 14 iustificationis ex iustificationes C iustificationes ex iustificationis m. 3 R ordinem om. R 15 nequaquam ph 16 expleuit pb odiop 18 indulgentis C maxime iustificationibus erit V 19 rpmpta R probata pE 20 eoagelicis ex euSgeliis m. 2 V 21 aut altero ex aut in altero m. 2 V 22 dissideat ex desideat p uniuersa C ad uniuersas pb 23 obsernantiam VXC obseruantiae R1 dirigamur Cpb 24 tunc VCp 25 quod respicio C 96 omnia om. RC in add. m. 2 V 27 erintquae V. )

368
pro uoluntate obseruata, iustificationis ordinem non tenemus. ceterum si directis uiis nostris erit par in omnes aequalisque custodia, nullo obliuionis uel pudore confusi omnium mandatorum obseruatione gaudebimus.

Sequitur deinde hic septimus uersus: confitebor tibi cordis mei, in eo, quod didici iudicia iustitiae tuae. iustificationes tuas custodiam. abicienda ergo est omnis animae peruersitas et directo atque in nullam aliam partem deflexo corde est confitendum, ne decidat animus in saeculi curam, ne ex illis doctrinae dei semitis in deuia euagetur. sed directae huius confessionis ea causa est, quae consequenti uersu continetur: in eo, quod didici iudicia ius i ae tuae. primum igitur orauit, ut ad custodiendas iustificationes directae uiae ipsius fierent. secundo in nullo confundendum se esse subiecit, cum in omnia dei mandata respiceret. tertio quoque in directione cordis sui deo se confessurum spopondit ob id, quia iudicia eius didicisset, per doctrinam scilicet directi cordis cognitaeque laudem deo reddens. sed iustitiae cognitae hic fructus est, ut iustificationes dei retineantur; et idcirco subiecit: iustificationes tuas custodiam. qui enim didicisse iudicia dei fructus est, nisi cognitionem nostram iustificationum obseruantia consequatur?

Sed meminisse debemus, licet cognitio praestanda a deo sit, tamen esse semper orandum, ut his, quae in custodiendis iustificationibus suis custodire uolumus, faueat: scientes quidem frequenter nos ab eo ob temptationes derelinqui, ut per eas fides nostra probabilis fiat. uerumtamen secundum prophetam, ne nos penitus derelinquat, deprecandus est; ait enim: non [*](1 tenebimus E 2 derelictis C indeflexis p(A) nitiis p(A) erit om. R in omnes om. (' in omnibus p 3 nulla V aut neglegentiae Cp 4 confideter ex confidetes m. 2 V obseruatione (o sec. I. s. s. m. 1) R 6 mei om. RCpE in eo om. R 9 malam partem p(A) confidendum ex confitendum C confidendum VR decedat Vp 10 in deuie C 14 scdm in nullo p 15 respiceret ex respiret C' 16 quoque quae VR in derectione V sui om. RCp di V 17 iustitia V didicissed C 18 cognitaeque ex cognitaequae m. 2 V 21 quid ex qui m. 1 R quia C 22 obseruantiam (' 24 in his V quae = custodiendis R 25 foueat V 28 ne add. m. 2 V paenituB V derelinquat ex deindrelinquat m. 2 V. )

369
me derelinquas usquequaque nimis. quod et in dominicae orationis ordine continetur, cum dicitur: non nos in temptatione, quam sufferre non possumus. scit apostolus derelinqui nos ad temptandum, sed nouit et mensuram infirmitatis nostrae deum nosse dicens: fidelis est deus, qui non permittat nos temptari supra quam possumus. Iob deus temptationi permittens a iure diaboli potestatem animae eius et secundum modum humanae temptanti ius dereliquit. infirmitatis suae igitur propheta conscius orat, ne ualde derelinquatur: ut inbecillitatem eius, tamquam Petri demergendi fluctibus, dominus , ut, quamquam ad temptandum sese relicturus sit, non tamen usquequaque et ualde, scilicet ne usque animae et fidei periculum .