Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed' surgit hic ad uiolati, ut putabant. sabbati grauior indignatio, quod patrem suum deum dixerit, aequalem se faciens deo. sed unde hic Iudaeis dolor est? non enim ita locutus est: deus pater meus est. sed uim adtulit ueritas, et confessionem inuitis ratio extorsit; deo enim esse aequalem opera loquebantur. illi irascuntur quae non audiunt, et pati nolunt quod ignorare non possunt: et hoc in Christo oderunt, quod eos intellegere est necesse. opus ergo patris in quo est? in eo scilicet, quod agit filius; ait enim: non potest filius facere a se quicquam. nisi quod uiderit patrem facientem. non utique sibi uirtutem ademit. sed obsequio paterno deuinxit arbitrio. non enim nudo sermone significat: non potest filius facere, sed adiecit: a se quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem. ergo omne, quod facit ille, famulatus est, quia non a se quicquam, sed id, quod uiderit, facit: ministerium ueniens de exemplo non operis, sed uoluntatis, quia opus patris in uoluntate est. id enim dominus ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed eius, qui me misit, docens non aliud uelle se quam quod uellet ille, qui eum miserat. ergo uoluntatem patris filius tamquam exemplum operationis introspicit, quia omnia intra paternarum cogitationum prouidentiam quadam futurarum rerum praedestinatione formantur. introspicit autem per mutuam caritatem atque naturam; ait enim: pater diligit filium et omnia demonstrat ei. quae ipse facit. ita et huic dei, ex quo ipse deus natus est, uoluntatem nosse peruium est : et illi, quod uoluntatis suae cognitionem filio congenuerit, est benignum.

Ergo ad sabbati diem, ex quo odium commouebatur, responsum est: pater meus usque modo operatur. et ego operor. est ergo opus dei sabbato? est plane: nam [*](9 Ioh. V, 19. 18 Ioh. VI, 38. 24 Ioh. V, 20. ) [*]() [*]( 2 dill add. m. 2 V 6 loquebantur ex loquibatur m. 2 V irascutur ex nasoQtur m. 2 V quod non audiunt rb 10 a se facere quidquam b 11 uirtutem sibi rb obsequio se paterno rb 12 mundo sermone V 13 ab se quidquam b 14 omne om. rb 19 quam om. V 20 qui miserat ex qui me miserat m. 1 V 21 omnia om. r 24 adque V 25 ita ut huic,. 26 peruium ex puerum m. 2 V 28 quo ex quominus m. 2 V. )

351
nisi esset, caelum dilaberetur, lumen solis occideret, terra non staret, fructuum omnium incrementa deficerent: uitae hominum interirent, si sabbati lege uirtutum omnium constitutio otiaretur. sed requies nulla est, et cursus idem est, et, ut sex diebus, ita et sabbato elementorum omnium continentur officia. ergo omni in tempore per haec pater operatur ; operatur autem in filio, qui ex eo est et per quem omnia haec opus eius sunt, qui ista in se operetur, operantem: et ministerii opus in opus refertur auctoris. itaque filius in paralytico, ut in ceteris, operatus in sabbato est, et per filium opus patris in sabbato est; atque ita non est in die dei requies. cum dies deo nulla sine opere sit.

Quia ergo opera dei exstant, quae sit eius requies quaerenda est. dei itaque opus, opus Christi est; uerum et requies dei deus Christus est, quia ita omnia, quae dei sunt, in eo uera sunt, ut his pater quiescat. perfectus enim a perfecto est, quia, ut apostolus ait, omnia ipsi constant, et sicut de se ipse testatus est: sicut habet pater uitam in semetipso, ita et filio dedit habere uitam in semetipso; et rursum apostolus ait: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. itaque quod in eo est uel quod ipso perfectum est, neque iam, quod subsistit ac manet, eget atque expectat aliunde, sed caritate patris atque uirtute. ita et in filio uita est, ut, licet sit natus ex patre, tamen in ea uita, in qua et pater uiuit, existat. nam et in eo uniuersorum, quae deinceps crearentur, principia constiterunt; et in eo uniuersa contemplans consummatis per eum [*]( 17 Coloss. I, 17. 18 Ioh. V, 26. 20 Coloss. II, 9. ) [*]( 4 requiee ex quies m. 2 V 5 ita ex ut ita rra. 2 V 6 alterum operatur add. m. 2 V 7 quia ex eo est b omnia haec omnia opus V 8 quia ista r operante coni, Bened. 11 adque V non est in deo requies b 18 requies om. r quaerendum est coni. Bened. in adn., fort. recte 14 uerum et — Christus est om. r 16 a add. m. 2 V 17 quia apostolus ait V 18 de se ipso b . 19 ita et filio — in semetipso in marg. super. add. m. 2 V 22 pro uel quod ipso Bened. in adn. t coni. uelut in ipso 25 uiua corr. m. 2 I' 26 uniuersarum V constituerunt V. )

352
omnibus delectatus est, cum et in filio creatore quiesceret et in his, quae digna dilectionis filio essent creata, gauderet. hinc illud est in prouerbiis: cum pararet caelum, aderam illi et: ego eram apud eum disponens: mihi adgaudebat, cum laetaretur orbe perfecto. haec requies, in qua laetatur pater, quam etiam per sacramenti confirmationem impii non adibunt. est etiam intellegenda domino Iesu Christo requies eorum, quae inuisibilia sunt, tbroni, dominatus, principatus, potestates: haec enim omnia manent incorrupta, indefessa, perpetua. et idcirco in his requies existimanda est, quia indulta aeternitate iam in eorum perfectis creationibus quiescatur.

Oportet autem cognosci quidem, quomodo in requiem, quam impii non adibunt, pii et deo subiecti poterunt introire; necesse est enim spem, quae malis negata sit, bonis relinqui. sed si Christus dei requies est, ergo hi, qui in Christo erant, erunt in dei requie. in Christo autem uelle esse se apostolus clamat dicens: sequor autem, si adprehendam, in quo et adprehensus sum, et rursum: omnia autem detrimenta esse duxi et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, et rursum: benedictus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem in ipso. ut simus sancti et inmaculati inconspectu eius in caritate: qui ante praedestinauit nos nos in adoptionem em per Iesum in ipso: quia uerbum caro factum est,quia. cum aliquando essemus alienati et inimici sensus eius in factis malis, nunc autem reconciliati sumus corpore carnis eius. ergo [*]( 8 Prov. VIII, 27. 4 Ibid. 30. 17 Phil. III, 12. 18 Ibid. 8. 20 Ephes. I, 8 sqq. 26 Ioh. I, 14. 27 cf. Coloss. I, 21 sq. ) [*]( illi V cf. Sabatier //, 310 illic rb 5 orbe V Sabat. 311 opere rb m n 6 confirmatione corr. m. 2 V 7 ifcs xpo V 8 dominationes rb 11 quiestatur F1 13 qua V 14 negata est rb 15 hii r 17 aequor add. m. 2 Į- adpraehendam et nic. in seq. V 20 dfii n lftm zpi V 22 spiritnali r 25 in adoptione curr. m. 2 V 26 per Christum b fort. per Iesum Christum (lñm xpm), cf. Subatier Ill, 788 28 corpore carnis ex factis corporis canis m. 2 V. )

353
per coniunctionem carnis adsumptae sumus in Christo: et hoc est sacramentum dei absconditum a saeculis et generationibus in deo, quod nunc reuelatum est sanctis eius, esse nos coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo. patet ergo uniuersis per coniunctionem carnis aditus in Christo, si exuant ueterem hominem et cruci eius adfigant, et ab his, quae ante gesserunt, in baptismo eius consepeliantur ad uitam, et, ut in consortium Christi carnis introeant, carnem cum uitiis et concupiscentiis adfigant. istius modi enim corpora configurabit in transformationem corporis sui et horum humilitatem in gloriam carnis suae transferet, qui contundentes omnes cupiditatum aculeos et uoluptatum sordes abluentes post nouae natiuitatis sacramentum meminerint se non carnem suam habere, sed Christi.

Est autem hoc perfectum sabbatum, haec uera requies, cui more sabbati saecularis omnia uitae necessaria pridie praeparare praecipimur. Iudaei enim secundum praeceptum legis die, quae anterior sabbato erit, omnia, quae sabbato sint necessaria, parant, et cibus omnis ac potus ante prouidendus, parandus, recondendus est, non intellegentes in eo umbram futurae ueritatis ostendi. ut enim ad otium sabbati obtinendum superioris diei geminanda officia sunt — nam et quod ipsi diei et sabbato necessarium sit, curandum est —, ita et nobis aeterna sabbata expectantibus, quibus illic possimus uti, praesentis uitae negotiis sunt praeparanda, et nunc quidem necessaria, sed requiem sabbati redemptura. ut igitur ab huius sabbati requie, id est, ut superius ostendimus, a consortio Christi angelorumque, non etiam sacramento dei arceamur, operandum [*]( 2 cf. Ephes. III, 5 sq. ) [*]( 3 nunc ex n5 m. 2 V reuelatum ex relatum m. 1 V eius ex es m. 2 V 6 aditus in Christo per coniunctionem carnis rb 8 introeant V 10 configurauit Vi- in transformatione rb 12 cupiditatem V1 per nouae rb 13 non carnem habere suam r non suam carnem habere b 18 die ex de m. 2 V sunt necessaria rb 21 obtinendum ex obetinendum m. 1 V optinendum r 22 diei ex ei m. 2 V 25 praeparanda et et V1 26 sabbati add. m. 2 V redemptura ex redpmptum m. 2 V 27 angelorumque ex angelumque m. 2 V 28 di V diei r. ) [*]( XXII. HDar. Plct. para I. ) [*]( 28 )

354
et promerendum est, et per sollicitudinem operum anteriorum aeternitatis est requies praeparanda orationum uigiliis, lectionum frequentia, ieiunii uoluntate, humilitatis tranquillitate, bonitatis operibus, castitatis nitore, uirtute patientiae. haec pridie in otium aeterni sabbati sunt paranda, ut corruptionis nostrae infirmitate in caelestem gloriam transformata nec uitium uoluntas, nec ambitio gloriam, nec honorem superbia, nec otium labor, nec cibum corpus, nec somnum noctis die lassitudo desideret, sed sit nobis aeterna lux, uita peruigil, communis usus bonorum, caelestis satiatus sermo dei, laudium deo et cum angelorum choris hymnus aeternus. hoc fidei est praemium, haec corporeae resurrectionis est gloria, in qua nihil desiderandum est, quia nullo egendum est: non per inuidiam aemulandum, quia in communione uiuendum; non aut infirmitate aliqua dolendum aut aetate crescendum, quia inmortalitate durandum est. sed urendus potius diabolus et malum omne perimendum et aeternitatis nostrae flos optinendus. pro huius igitur sabbati requie deo patri filius confitetur. hoc ex persona eius in fine cantatur. hoc, sicuti singulorum uersuum interpretatione noscemus, adquisita hominum inmortalitate celebratur.