Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Psalmus cantici in die sabbati.

Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo, altissime, et reliqua. post legis tempora et cognitionem ueritatis conuenit corpus ipsum potius quam umbram corporis contueri. lex enim eorum, quae* in domino nostro Iesu Christo inplenda erant, speciem conplectitur; non ipsa ueritas, sed in ea meditatio ueritatis, utilis fide potius quam effectu, imitatione quam genere. ea enim, quae obseruari praecepta sunt, non uirtute efficientiae ipsius utilia erant, sed obseruantium fide salutaria, ut sacrificiorum diuersitates et holocaustomatum religiones et circumcisionis cura et sabbati otium. haec enim omnia et praetermissa culpam habebant et gesta sub futurorum fide proderant, sicut ait beatus apostolus: prius autem, quam ueniret fides, sub lege conclusi custodiebamur in ea fide, quae incipiebat. reuelari. itaque lex paedagoga nostra facta est in Christo, uti ex fide iustificemur. at ubi uenit fides, iam non sumus sub paedagoga; omnes enim filii estis fidei. ergo quotienscumque aliquid ex lege relegitur, in opere praesentium mandatorum speculum futurorum est contuendum. et erat quidem congruum de singulis superius conprehensis adferre rationem, ut secundum apostoli doctrinam uniuersa intellegerentur fide futurorum potius quam uirtute ipsius efficientiae profuisse; tamen in unum congesta omnia audientibus ne non tam cognitionem potius quam onus adferant, unam ex superioribus partem retractemus et eam scilicet, quae; tempori [*]( lo Gal. ill, 23 sq. ) [*]( 1 de titulo psalmi XCI om. V 3 bonum — reliqua om. V 7 ltm xpo spemciem corr. m. 2 V 8 utilis coni. Bened. et illis Vr 11 obseruantiaum corr. m. 1 V fide ex fidelium m. 2 V 12 holocaustumatum V1 .13 otium ex cotium m. 1 V 16 custodiebar 1'1 17 pedagoga V 18 ex fidei corr. m. 2 V ad ubi r 19 fili r 20 relegitur ex religitur m. 2 V 21 contuendum — fide futurorum in mary. m infer. add. m 2 V 25 audientib. non tam r 26 una orr. m. 2 V 27 superiorib. ex superi m. 2 V. )

346
necessaria est, id est sabbati diei; quia ita psalmus inscribitur: psalmus cantici in die sabbati, ut cum per scripturarum caelestium auctoritatem, quae ratio in sabbati requie contineatur, cognouerimus, parem ceterarum quoque rerum, quae in lege sunt, efficientiam sentiamus.

Et de otio quidem diei huius multa praecepta sunt. nam et in ea dominus perfecta mundi huius soliditate requieuit; scriptum est enim: et requieuit deus in die septima ab omnibus operibus suis, quae inchoauit facere. et rursum haec eadem sanctificatur in lege ab eo, ut omne opus agi uetitum sit, sicut scribitur in Exodo: in mente habete diem sabbatorum sanctificare eum: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimo autem die sabbata domini dei tui: non facies in illo die ullum opus. ergo sabbato et quies dei est et hominum otium. sed quid hoc proficiet ad psalmum, in quo in factura dei gaudium est, et profundae cogitationes eius. et exurendus peccator ut fenum, et iustus ut palma florescens et multiplicandus ut cedrus? nulla hic diei septimi requies, nullum humanorum operum otium decantatur. ergo quia nihil in psalmo de requie huius sabbati continetur, proprietas requietionis et sabbati, quod in lege praescribitur, requirenda est in psalmis. legimus itaque de impiis dictum: sicut iuraui in ira mea, si intrabunt in requiem meam. deus in sacramenti religione confirmat, non adituros requiem suam; non, ut opinor, huius sabbati requiem significat, in qua post mundi aedificationem scribitur quieuisse. nam sollemnitatem ac laetitiam diei huius omnes Iudaei in eam gloriantes introeunt, ei [*]( 8 Gen. II, 2. 11 Exod. XX, 8 sq. 28 Pe. XCIV, 11. ) [*]( 1 necessario F1 quia ex qua m. 2 V 2 scribtnraram V 4 quoque ex quo m. 2 V 7 in eam V 8 requiebit r 10 ab eo Yr adeo b 11 in raentera V 12 habete Vr habeto b 14 sabbata V 6f i Sabatier I, 176 sabbati r sabbatum b 15 n illum diem V illo die r in in illa die b 17 factumra corr. m. 2 Ffactura rb 18 exurendus scripsi cf. Sabatier 11, 185 et Stud■ 1889 p. 320 ezurgendus Vrl exoriendaa r'b iustum P 93 ita V 27 solemnitatem rb 28 fort. in ea cf. Stud. I. c. )

347
quibus necesse est plures in peccatis agere ac uiuere: hanc enim diem ad quoddam testimonium dignationis in se dei honorant. si haec ergo dei est requietionis dies, quod cum uenia dictum sit, iam deus mendax est, cum in se contumaces, in filium parricidae requiem diei huius obtineant.

Dehinc cum omnibus omnino sine exceptione aliqua nihil operis agere. sed in otio quiescere iussum sit, quomodo rursum dominus sabbatum soluit dicens: nescitis, quia sacerdotes in templo sabbatum uiolant et sine crimine sunt? ergo non haec quies sabbati nec hoc eius est otium, cum quando non quiescentes in sabbato maledicti sint * * * * * * ** * * * * * * * * * * * * * * sub legem firmitatis accipiens. si sol signaque cetera cursus suos obeunt et habent ab eo permanendi in his, in quibus sunt, substantiam, a quo in hos cursus atque in haec officia conposita sunt, si terra fructus suos profert materiem fecunditatis in dies sumens, per quam ei secundum temporum uices quaedam fertilitatis natura subiecta est, si cotidie animarum origines et corporum figurationes occulta et incognita nobis diuinae uirtutis molitione procedunt: et magnum est muneris tanti dona sentire. cum tamen eorum institutio nesciatur. sed haec etsi opus dei sunt, uerum in his labor nullus est. et quamquam habeant ex auctore suo ac dominante, quod talia sunt, non tamen eum, a quo orta et per quem cotidie talia sunt. defatigant.

Et haec quidem magna dei opera sunt, caelum continere, solem cum astris ceteris luminare, sementis terrae incrementa sufficere, hominem firmare, animam reprouehere: sed longe [*](8 Matth. XII, 5. ) [*]( 3 di est reqaietionis dl quod V 5 optineant r 7 sed in ez sine ",. 2 V 10 quies est sabbati rb eius otium est rb 11 quattuor uersuum spatio uacuo in marg. addidit m. 2: hic deest quod addendum ert V in r add. m. 2 hic deest 16 substantia Vr officio V 17 templorum V1 uicem rb 21 nesciatur ex nesciatuis m. 2 V 22 est t MHUS rb 23 dominante V dfiante r donante 6 25 sun V defitiar e gant V 26 et quidem haec rb 27 luminesumentis corr. m. 2 V 28 hominem — reprouehere om. r. )

348
his maiora opera perfecta sunt. Moyses enim tantum uisibilium rerum creationes enarrauit rudibus hominum animis, ea ad cognitionem dei proferens, quae possent intellegi et uideri. ut per hanc conspicabilium operum magnitudinem uirtus eius, qui operatus est, cognosceretur et creatoris potestas per creaturae admirationem posset intellegi. sed Paulus, testamenti noui interpres, non iam lactis sed panis cibum ingerens ita de domino tradidit: qui est imago dei, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates: omnia in ipso et per ipsum facta sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant. protrahit ergo nos doctor gentium de cognoscibili materia in inuisibilium intellegentiam et nos ad cognoscendos principatus et potestates et thronos et dominationes de terrenis atque humilibus educit. uerum haec ex nutu dei patris et in caelis et in terra manent atque extiterunt, et licet per filium omnia, tamen a deo omnia. ipse est etenim caput ac principium uniuersorum, et in ipso uniuersa sunt condita, licet postea de thensauris in se conditis secundum arbitrium potestatis aeternae singula quaeque pro:ulerit. uerum cum in omnibus Christus operetur, eius tamen opus est, qui operatur in Christo; et ideo. pater meus, ait, cotidie operatur, et ego operor, quia opus patris est, quidquid manente in se deo patre filius dei deus Christus operatur; atque ita per filium cotidie omnia, quia omnia pater operatur in filio. igitur cotidie Christus operatur: et, ut arbitror, animarum initia, configurationes corporum. profectus et incrementum uiuentium opus eius ostendunt. [*]( 8 Coloss. I, 15 sq. 24 Ioh. V, 17. ) [*](1 maiore V diuisibilium rb 4 ut ex et m. 2 V 5 ut oreatoris rb 7 noui, quod in V scripsit m. 1, in r add. m. 2, om. 11 ita dfio V 11 dominatione corr. m. 2 V 12 per add. nz. 2 V 13 omnes et add. m. 2 V 14 pertrahit rb in uisibilium V 16 potestas V adque V 17 haec ea nautu cm.. tn. 1 V 18 extiterint r existunt rb 19 et principium rb 21 thesauris rb aeternae ex aeter 11/. 2 V 24 ait om. V operateur corr. m. 1 V 25 quicquid r 26 ds xps V Christus rh. )

349

Ut autem absolutius intellegere possimus, quae operatio dei sit et quomodo operans pater operatur et filius. originem dicti huius nosse debemus. inter ceteras enim curationes, quibus se dominus in carne hominis deum docebat sub uisibili materie potestatem inuisibilis uirtutis ostendens, paralyticum triginta et octo annorum in natatoria porticus Salomonis inuenit expectantem alicuius auxilium, per quem ad motum aquae per angelum incitatae deuehi posset. erat autem hoc et in tempore et in homine uirtutis, ut, cum fons piscinae commotus esset, ille, qui primus aquas esset ingressus, omnem infirmitatem, qua adflictaretur, euaderet. erant autem haec et praesentium effectibus utilia et futurorum speculo imaginata, cum angelo ad aquas uocante omnium aegritudinum prompta esset abolitio. hunc ergo paralyticum die sabbati dominus ubi uidit, uerbo curat, praecepto salutem infirmantis efficiens. dicit ergo paralytico: surge et tolle grabatum tuum et ambula. iam non solum sanus paralyticus, sed etiam oneri utilis factus est. Iudaei paralyticum uiolati sabbati arguunt dicentes: sabbatum est et non licet tibi tollere grabatum tuum. quibus respondit: qui me fecit sanum, ille mihi dixit: tolle grabatum tuum et ambula, eundem auctorem facti sui praeferens, quem salutis, ut non existimaretur ab eo culpa uiolati sabbati posse proficisci, cuius in uerbo humani corporis instauratio constitisset. ergo quia paralyticum dominus curasset in sabbato, ubi facti ueneratio consequi debuisset, illic Iudaeorum omnium odium commouetur. quibus dominus respondit: pater meus usque modo operatur. et ego operor. [*]( 16 Ioh. V, 8. 18 Ibid. 10. 20 Ibid. 11. 26 Ibid. 17. ) [*]( 1 ut om. V 2 operante patre dubitanter coni. Bened. 8 cetera V curatione V 6 paraliticum r 6 XXX et VIII V cj. F. Neue Formenl. //, 133 triginta octo rb aiin- V in natatoriae V solomonia V 7 ad modum V 10 esset ingressus eeaet corr. m.2 V 11 euadere T 18 egri- tudinum r aegritndinem V oblitio V 14 dff V 16 anrge tolle rb gra- 1 battum V 18 nolati carr. m. 2 V 19 et non ex et m. 2 V non rb grabattum « grabatum m. 2 V 21 grabattQ V 22 proferens rb 24 dns ex dfis et m. 2 V 96 dS V. )

350