Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

PSALMUS CXVIII.

Qui ad doctrinam rationabilis et perfectae prudentiae praeparantur, ab ipsis statim elementis litterarum docendi sunt, ut perfectam ueramque rationem tamquam ab exordio primae institutionis consequantur. sciens istud sanctus Paulus apostolus, eam solam ueram atque utilis doctrinae esse prudentiam, quae ab aetatis [*]( 1 et promerendum add. m. 2 V 3 traquillitatis F1 7 gloriam h. I. om. V 8 aomnium V die V (cf. de hac genetiui forma BUchder — Windekilde lat. Decl. p. 68, F. Neue Formenl. I, 379) diei rb 9 perm uigil uita b peruigil r 10 laudum r deo om. V 13 per inuidia corr. m. 2 V 17 obtinendus b 19 interpraetatione V Explicit psalmus XCI incipit CXVm alef alleluia V Incipit ps CXVIII. Incipit littera prima. Aleph aleluia r In di nomine inoipit tractatus psalmi CXVHI Hilarii epi catholici C (cf. Acad. p. 84) Incipit tractatus psalmi CXVHI Hilarii epi Pictauensis p (de R cf. supr. p. 344) 28 litterarum elementis E 26 istut V apostolue paulus VCp cum solam V 26 prudentiam ex prudentiae m. 2 V. )

355
initiis atque ab infantiae ipsius inchoaretur exordiis, haec ad Timotheum inter magna atque praeclara fidei studiique praeconia in secunda epistula scribit: tu uero permane in his, quae didicisti et credidisti, sciens, a quibus didiceris, et quod ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere in salutem. hoc propter praesentem psalmum ita dictum sit, in quo, cum cognitio ueritatis ad eruditionem humanae ignorantiae esset edenda, per ipsa litterarum atque elementorum initia doctrinae ordo est distributus, secundum enim Hebraeorum litteras in singulis octonis uersibus singulae litterae praeferuntur. est autem omnis numerus uersuum in centum septuaginta sex uersibus. nam cum ex uiginti duabus litteris omnis hebraeus sermo conueniat et octonos uersus litterae singulae explicent, numerus iste uersuum octonis partibus multiplicatus expletur. hanc igitur extitisse centum existimo, ut per litteras totius istius psalmi ordo decurrat: ut, sicut paruuli et inperiti et ad legendum inbuendi haec primum, per quae sibi uerba contexta sunt, litterarum elementa cognoscerent, ita et humana ignoratio ad mores, ad disciplinam, ad cognitionem dei per hanc singularum litterarum octonarium uumernm ipsis uelut infantilis doctrinae initiis erudiretur.

Arduum enim et difficillimum homini est, per se ipsum uel per saeculi doctores rationem praeceptorum caelestium consequi; nec naturae nostrae recipit infirmitas diuinis institutis, nisi per eius gratiam, qui haec ipsa dederit, erudiri. namque qui simpliciter ea, quae inter manus sibi inciderint, legunt, [*](3 n Tim. 3, 14 sq. ) [*]( 1 ad er ab corr. m. 2 V 2 Timothaeum R fide istudi (stud. å. ras.) i-aque (eraa, d?) R 4 a quibus didiceris V a quibus didicisti RCe a quo didicisti pb 7 sit add. m. 2 V cum supr. add. p 8 esset = edenda p esset tenenda V 9 elentorum V 10 hebreorum VR in om. V 12 CLXUI V centum septuaginta octo R 18 hebreus VR coueniat V conueniat (con i. ras.) R conueniat ex conueniet C 14 istae R 15 extitisse (prius ti s. s. m. 3) R 16 tociue C totus V decurreret VCp 17 paruoli V & ad (& a. s. 3) R 18 contexta sit V cura texta sunt C 19 humana ex huma m. 2 V ignorantia C 21 uelud p ueluti Ve infantulis CCI 22 homini ex hominis R per se om. V 26 qui haec ipsa om. R 26 inciderunt V legunt ex legunt legunt m. 2 V. ) [*]( 28* )

356
existimant nihil differentiae in uerbis, nihil in nominibus, nihil in rebus existere. sed si istud communis conloquii sermo non patitur, ut sub diuersis rerum nuncupationibus non diuersa significata esse intellegantur, numquid dei eloquia tam inperita et tam confusa esse credemus, ut aut inopia uerborum, quibus uterentur, laborauerint aut distinctionum genera nescierint?

Plures enim cum audiunt legem, iustificationem, praecepta, testimonia, iudicia, quae omnia Moyses sub diuersa uniuscuiusque generis uirtute disposuit, unum atque idem esse existiment: ignorantes aliud legem, aliud iustificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse iudicium; quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octauus decimus psalmus. quo continetur proprietas uniuscuiusque et nuncupationis et generis. I ex enim domini inmaculata, conuertens animam. testimonium domini fidele, erudiens paruulos. iustitiae domini rectae, laetificantes corda. praeceptum domini lucidum, inluminans oculos. timor domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. iudicia domini uera, iustificata in ipsum. sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus et prudentis atque intellegentis uiri est in his, quae scripta sunt, discernere, - ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonia, ubi iustificationes, ubi iudicia constituta sint: ne illa, quae sermo propheticus mirabili uniuscuiusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta inperitiae opinione confundat. itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra ceteros copiosissimus psalmus iste discreuit, ut per haec uerborum elementa credendi [*](14 Ps. XVIII, 8 eq.. ) [*]( 1 nominibus ex omnibus C uerba in nominibus nihil om. V 2 iatnt r õ et om. Cp credimus RCpE 6 ut distinctionum R nesciertmt V 8 uniuBCuiueque (uniusc i. ras.) R 9 adque VR exietimant CpE 10 aliut V aliud iuBtificationem ex aliud legem iustificationem m. 2 V 14 domini om. V conuertans C 15 animas CE 16 paraolos r 19 iustificata in semet ipsa Cpe 21 adque VRC discernere ex discerne m. 2 V 22 testimonium pE 23 sint ex sit m. 2 V ne In illa R quae ex q. m. 2 V 24 rei om. VCp distincxit V distinxsit ex distincsit C 27 istae R crediderit V. )

357
et uiuendi et erudiendi in deum doctrinae ratio et distinctio doceretur.

Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere, tamquam innocentia secundum iudicium saeculi doctrinae caelestis non egeat institutis. et quia aliter se res habet, idcirco nunc uiuendi in deo innocenter et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est: quia difficile est quemquam per semetipsum, id est per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et uerum usum uitae piae et innocentis adipisci. nouit etiam infirmam per se esse humanam naturam apostolus ad hanc uiuendi scientiam capessendam. nam cum de charismatum et munerum dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subiecit. hoc enim scientiae post sapientiae sequens a deo donum est, quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est.

Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod, cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est centesimum undecimum atque duodecimum, ita ut a prima usque ad uicesimam et secundam secundum Hebraeos litteram uersuum numerus conueniret uersusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur, in hoc nunc psalmo octonos uersus elementa singula obtinerent. sed cum omnia uiuendi, credendi et placendi deo praecepta continerentur in psalmo, in eo numero omnia litterarum initia [*](1 in dfiL doctrinae V in domini doctrinae R in dominum doctrinae Cp in domini doctrina e cf. Acad. p. 49 et lin. 24 4 innocentiae V 5 institutis non egeat pE 6 habeat p nunc om. p uerba innocenter et in om. V in ante uocem innocentia om. C, supr. add. p 7 innooent ^ ia (in ras. fuit e) V innocentia (io s. s. m. 1) R innocencia C 10 ad uerum usum Ve pie V adipieci ex adisci m. 2 V 11 per se om. Cp(A) esse om. R 12 carismatum V 18 et di V 14 uerba praetulissetue scientiae om. V 15 post sapientiae add. m. 2 V seq. ns a d5 V sequens ideo C 16 in usu R in usus C 19 hebreas VR CX I adque XII (in ras. fuit C) V centesimum undecimfl atque duodecimQ Cp(A) centesimum - - decimum adque undecimum (un in ras. m. 3) R cf. LXX Tischend. Il, 94 20 usque ad vicesimam eecundam RCp usque uigesimam secundam E cf. Addenda 21 litteram secundum Hebraeos p 23 optinerent R 24 et credSdi V credendiq; p 25 contineantur a. )

358
continentur, qui maxime secundum plenam et religiosam eiusdem numeri uirtutem primus omnium conuenientium in se undique partium aequalitate perfectus est. primum etenim per duas in se partes ex partibus coaequalis, tum deinde per quattuor aeque partes conuenit: ut uirtutes psalmorum, qui in hoc numero uel singulari uel multiplicato conlocati sunt, docent numeri huius esse sanctam et religiosam plenitudinem. hic autem numerus etiam in lege sanctus est. iussum enim est, ut, qui natus esset, in octauo signum circumcisionis acciperet. haec etiam in circumcisione domini ratio seruata est; et in hoc dierum numero, cum ipse circumcisione non egeret, oblatus in templo est, ut in corpore eius humanae carnis recideretur infirmitas. hic etiam numerus omnia genera pecudum, ut digna sacrificiis habeantur, emundat; octaua enim die iubentur offerri. et in hoc numero diluuii diebus origo rursum humanae generationis eligitur. consummatio igitur nunc doctrinae et eruditionis nostrae sub perfecti huius numeri absolutione per singula elementa concluditur, ante quem neque munda deo hostia -fuit, neque in generis familia quis cessante circumcisione susceptus est, et ex quo rursum iterandae generationis coepit exordium. primae igitur litterae hi uersus sunt: