Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Adpositae autenr-iniquitatis poena est, ne intrent in iustitiam dei, id est ne concorporales et conparticipes Christo fiant, qui nobis secundum apostolum iustitia et sanctificatio et redemptio a deo factus est. exclusi uero iustitiae ingressu necesse est a libro uiuentium deleantur. scripti enim erant in Abrahae benedictionibus, cuius semen sicut stellae caeli et sicut harena maris ad oram litoris abundaret. a quo libro cum omnem populum deleri Moyses metueret, se primum deleri deprecatus est, optans, ut opinor, secundum apostolum anathema pro fratribus suis esse. et quia super dolorem uulnerum dolorem persecutionis addentes recursum paenitentiae perdiderunt, deleti de uiuentium libro ne postea quidem scribi cum iustis meruerunt: ut intellegi possit alium uiuentium, alium librum esse iustorum. nec ambiguum est eos in uiuentium libro esse, qui [*]( 7 Esai. LIII, 4. 15 I Cor. 1,30. 20 Exod. XXXII, 32. 21 Rom. IX, 3. ) [*]( 2 in aeternitatem PE 4 rursus VPT iam om. R aeternitatem P aeternitatis V 6 huius supr. scr. m. 1 P 7 enim mpr. scr. m. 1 P 8 8 esse in doloribus R est ee in doloribus T eum esse in doloribus Va eum in doloribus esse b aestimandus PT estimandus e a aestimates L. n 10 terroribus = ex terruribus = m. 1 R uexauerint ex uexerint m. 2 V 11 super dolo ex super dolii m. 2 V 13 adposita V iniqaitates V1 14 conparticipes ex participes m. 2 V 16 a iustitiae na ingressu (ingressue t'') V E 17 scribtio enim V 19 are R ad horam R ad ora VP libro quo omnem V 23 cursum PT 24 nec. ex ne m. 3 R 25 alius uiuentium alius liber VPTE 26 nec ex ne m. 2 V eum P. )

334
antea sine ulla Christi cognitione pie in lege uersati omnia praescripta legis inpleuerint, de quibus secundum legem apostolus ita docuit: quia qui fecerit ea, uiuet in illis. scribuntur autem in libro iustorum, quibus iustitia Christus est factus. iustus enim ex fide uiuit. quo de libro ad apostolos dominus ita loquitur, dicens: gaudete et exultate. quia nomina uestra scripta sunt in caelis. et idcirco duplex significatio delendorum de libro uiuentium et non scribendorum in libro iustorum fuit, quia post librum uiuentium liber esset relicus iustorum. apostolis autem hinc magnae gratulationis causa suggeritur, quia plus sit in libro scriptos esse iustorum, quam de uiuentium libro non esse deletos.

Tenet autem in se eum confessionis modum, quem in nobis esse oportet fidei, ut in eo tam natura hominis quam natura dei cognita sit. in forma enim serui ueniens euacuauit se ex dei forma. nam in forma hominis exsistere manens in dei forma qui potuit? aboleri autem dei forma, ut tantum serui esset forma, non potuit. ipse enim est et se ex forma dei inaniens et formam hominis adsumens, quia neque euacuatio illa ex dei forma naturae caelestis interitus est, neque formae seruilis adsumptio tamquam genuinae originis condicionisque natura est, cum id, quod adsumptum est, non proprietas interior sit, sed exterior accessio; quod ipsum consequentibus docet dicens: pauper et dolens sum ego; et salus uultus tui, deus, suscepit me. pauper est, qui secundum apostolum, cum esset omnium diues, seipsum, ut nos ditesceremus, paupertauit; dolens est, qui secundum [*]( 3 Rom. X, õ; Gal. III, 12; of. Lev. XVIII, 5. 5 Habac. II, 4. Gal. III, 11. 6 Luc. X, 20. 26 II Cor. 8, 9. ) [*]( 2 praesoribta V impleuerit R apostolus paulus VPTE 4 xpa est V cliristus = est R 5 iustus autem V de quo T ad add. m. 2 V 6 dominus om. P 7 acribta V in caelo RPTE 9 librfl V -8 libro R 10 reliqus R reliquus PTE 11 scripto R scribtus V 12 de uiuentium non PT 14 ut eo V 16 se a dei E 17 qui om. Tt qui — dei forma om. V 18 et se om. R 19 inaniena — ex dei in marg. super. add. m. 2 V 22 cum id add. m. 2 V propietas V 23 ex- �terior ex exterior sit m. 2 V 27 ditisceremus r. )

335
prophetam pro nobis dolet. sed hunc pauperem ac dolentem salus ea, quae uultus dei est, suscepit. forma et uultus et facies et imago non differunt. idipsum enim in utro horum significari communis est sensus. hunc igitur pauperem in salutem uultus dei, qui forma dei est, suscepit, id est adsumptum ab se hominem unigenitus deus, qui imago inuisibilis dei est, in seternitatis suae uita, quae in deo salus esse intellegitur, collocauit. omnis enim' lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est, id est susceptus homo in naturam diuinitatis acceptus.

Esse autem in eo finem legis et sacrificium laudis euangelica confessio est, ita ut hostiarum sanguine et oblatione cessante sacrificium gratiae laudisque praelatum sit. hoc enim isto paupere et dolente in salutem uultus dei formaeque suscepto continuatur et sequitur: laudabo nomen tuum cum cantico, magnificabo eum cum laude. et placebit deo super uitulum nouellum cornua producentem et ungulas. haec itaque laudatio nominis dei laudisque ipsius magnificatio super uitulum nouellum placebit. talis enim ante in lege pro peccato offerebatur, cuius aetatem per tenera ungularum et cornuum incrementa significat. placebit ergo super uitulum peccati honor laudis secundum illud: sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter, quo ostendam i 11 is salutare dei. iter igitur ostendendi salutaris dei in laudis est sacrificio.

Et id ipsum consequentibus psalmus ostendit. nam post placituram magnificentiam laudis super uitulum nouellum [*](1 Eaai. LIII, 4. 8 Phil. II, 11. 22 Ps. XLIX, 23. ) [*]( 1 sed nonc V 3 in utroque V'Te in utrumque Pcf. Stud. 1889 p. 321 5 eat — id est add. m. 1 V 6 ab in marg. add. P om. R, a T unigenitus di r inuisibilis est R 11 saorificiorCL V1 euuangelicae V 18 cessanti r & gratiae supr. scr. R 14 susceptu r 16 magnifioabo (& supr. scr. m. J) R in lande RTE in laude = (eras. m) P cj. Sabatier II, 138 adn. 90 aetate r 21 cornium VR 28 honorificauit VP in qao RIyfE 24 illi PTE 26 et ipsum PTE et ipsut V = consequentibus P in consequentibus R*E 27 placitura V. )

336
subiecit: uideant pauperes et laetentur. quaerite dominum, et uiuet anima uestra: quoniam exaudiuit pauperem dominus et uinctos suos non spreuit. hoc scilicet tempus laetentur uidentes, cuius sacrificium in laude sit, quia illic ostendetur salutare dei. et ideo deus ab his ad uitam animae quaeretur. carnis enim et corporis timeri iudicem uetuit, quia animam in gehennam mittere solus potens sit deus. quaerendi autem dei ad uitam animae ea causa est, quia exaudiuit deus pauperem, eum scilicet, qui se paupertauit, ut nos ditesceremus, quem in salutem uultus sui suscepit, hi quo nobis peccata donauit non spernens uinctos suos, siue qui uincti sunt Christi, ut. Paulus in uinculis gloriatur, siue quos satanas peccatis uinctos ut armatus et praepotens obtinebat, secundum illud: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. laetantur ergo in his, quae uideant, pauperes, quia scriptum sit: beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum caelorum.

Et quia his, qui pauperes spiritu sunt, in caelorum regno constitutis creatura omnis congemescens et dolens in gloria filiorum dei liberanda est, uanitati non sua sponte subiecta, nunc quoque ob laetantes pauperes uitamque quaerentes exauditumque pauperem uinctosque non spretos ipsa illa ad laudem dei expectans reuelationem pauperum gloriae creatura aduocatur: laudent eum caeli et terra, mare et omnia repentia in eo: sub horum elementorum commemoratione creaturarum [*]( 14 Pa. CXV, 16 sq. 16 Matth. V, 3. ) [*]( 1 et laetentur ex est laetentur m. 2 T dum V deum RPTE 3 pauperes R suos non dispexit R 4 uidentes laetentur T 5 ostenditur PT et in d5 dš V 7 quia ex quiae m. 2 Tr anime P geennam V sit deus = - (eras. 2 litt.) R deus sit YPT 8 est add. m. 2 V 9 pauperem ex pauper m. 2 V paupertauit ex pauperauit m. 1 P pauperauit T 10 ditisceremus r 11 sine qui = P 12 sint VP in ungulis V 13 obtinebat ex obtinet R 14 illut V 15 laetentur E uident PTE 16 scriptum est PTE sps r quoniam ipsorum e 17 regnoru V1 18 is qui V 19 congemiscens TE in tia gloriam T 20 uanitas si non V 21 exauditum V 23 creatura autem aduocatur corr. m. 2 V 24 illum R & ante omnia supr. scr. m. 1 R 25 in eis R suorum elemetorum commemorationem T. )

337
omnium liberandarum sensum mentemque significans, ut, dum caelum et terra et mare dicitur, cognoscantur domino Iesu Christo caelestia et terrestria et inferna genu flectere. in his enim, quae in mari repunt — cum tamen in aquatilibus natatus magis sit ex natura quam reptio — ea, quae in infernis degunt, docentur, cum profundum maris sedem intellegamus inferni.