Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Iam uero. quia intra consummationem oblati fellis et potandi aceti consummanda quoque erat passionis totius prophetia, ad ea, quae postea impietatem tanti facinoris consecuta sunt, sermo se rettulit dicens : fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum. obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum perpetuo incurua. esse mensam sacrificiorum. ut de lege, quae in se futuri est speciem conplexa. taceamus, apostolus testis est dicens:: non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. sed esse mensam scientiae. cum nonnullis locis cognitum sit, tum etiam in his ipsis dictis intellegi oportere idem beatus apostolus ad Romanos scribens interpres est, cum cum obcaecatos esse, ne quid intellegerent, testatur. haec ergo mensa, unde cibus uitae spiritalis accipitur, coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum facta est: cum uel praescripta legis uel [*]( 15 I Cor. 10, 21. 19 Rom. XI, 7; 9. ) [*]( 1 ueril ex uero R uera P uero V profetiae R profitiae V cf. Draeger >6 Synt. /, 429 prophetia P prophetice E 2 sitisse P sitisse r 4 seribet tunc VR 5 plenitudo V 6 exsisteret tx exsistere m. 3 R 7 ia nero ex et ia uero R consummationem — aceti om. V 8 aceti ex m aceto m. 2 P consumanda corr. m. 2 V consumanda R passionis (i in a ras.) R passiones V 10 retulit RPE mens corr. m. 2 r 11 et in retribntionem add. m. 2 V 16 testi est T* testatus est PE 16 participareetmensaeP17esseexensseaesse1'cumom.R ticipare et mensae P 17 esse ex ensse m. 1 V esse T cum om. R 18 his om. R diotis id intellege corr. m. 2 V, de uoce id ex in ac dittographia orta cf. Acad. p. 22 .19 beatus supr. scr. m. 1 P 29 in laq.um V et in retributionem om. PT. )

330
prophetarum uoces ab ecclesiae uiris ad reuelationem diuini consilii tractantur, cum ad adsumendse carnis fidem unigenitus deus in hominis specie et ab Abraham adoratus et cum Iacob conluctatus ostenditur, cum ex Iuda princeps ueniens idem expectatio gentium nuntiatur, cum in Abraham semine omnes patriae gentium benedicendae sunt, cum ex Dauid utero aeterni regni dominus praedicatur, cum secundum Esaiam dominus tamquam ouis ad occisionem ductus nec maxillas ab alapis nec faciem auertit a sputis, cum secundum Ieremiam hic deus nostei» est, qui disciplinis omnibus Israhel dilecto suo traditis postea in terris uisus sit et inter homines conuersatus sit, cum denique de aduentu eius omnium prophetarum dicta conueniunt. haec itaque doctrinae mensa, uel hic uitalis cibi sermo et laqueus et captio et retributio et scandalum est, cum a nobis deus Iacob esse, qui ab his sit crucifixus, ostenditur. haec enim est retributio tantae impietatis, ut, quod nobis est dei uirtus, his scandalum sit. nam cum inlaqueati captique sint scriptis, intellegentiae tamen carent sensu; et ideo obscurati sunt oculis, ne u id est, id est ne lumen intellegentiae contuerentur, quia secundum euangelium omni habenti dabitur, qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo: indigni uidelicet, qui intellegentiae sensum ac lumen acciperent, et ideo euangelicae libertatis scientiam non. adepti perpetuo adhuc legis onere deprimuntur, ut ferant, quod sustinere non possunt. id enim in incuruando dorso per corporalium operum speciem significat. [*]( 7 Eaai. LIII, 7. 10 Baruch III, 36 sq. 21 Matth. XXV, 29; Marc. IV, 25. ) [*]( ad 1 uocis V eclesiae V ueris V 9 cum ad sumendae V oum h assumendae R carnis ex canis m. 2 V 8 in homine speciem V ab. abraam V 4 id est expectatio P 7 secundum eseia eseiae F secundum isaiam isaiae T 9 hieremiam P'T 13 aduStum T'1 profetiaru V 14 mensam P uitalis sibi P 17 enim add. m. 2 V e 18 inlaqueati ex inlegati m. 2 V 20 intelligentiam corr. m. 2 V 25 depraemfltur V1 26 in incuruando ex incuruando m. 2 V 27 significat add. m. 2 V significatur E. )
331

Sed hanc eorum obcaecati cordis inscientiam alia etiam debitae ultionis poena consequitur. effunde super eos iram tuam, et animatio irae tuse conprehendat eos. fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet. in ira dei poenae constitutionem, non motum animi ad ultionis uoluntatem exardescentis significari saepe tractauimus, quam non subito puniturus intenderet, sed in quam poena dignus incideret. mansit autem haec a prophetis omnibus huic genti impiae denuntiata damnatio. nam euersa mox ac diruta ciuitate deleti sunt gloriosissimo illo templi cultu deleto ornatuque detracto. et ideo habitatione deserta in tabernaculis eorum nullus habitabit.

Verum adhuc secundum impietatis incrementa prophetia quoque poenae et ultionis extenditur. quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in iustitiam tuam. deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur; causam apponendae iniquitatis super iniquitatem ipsorum et repellendi eos, ne in iustitiam intrarent, et delendis de uiuentium libro non scribendisque cum iustis eam esse demonstrans, quod, quem deus percusserit, hi persecuti sint et super dolorem uulnerum suorum addiderint quod doleret.

Et forte non iniuste, quem deus percusserit, persecuti esse uideantur; ac de his, quae percussa a deo sint, quid [*](1 inscientiam alia T inscientia mali R inscitiam alia P scitiam alia V 3 conpraehendat VRP 5 infra dei R poene constitutione nouum motū V 6 exardescenti V 8 poena P poenam VRe 10 deruta V delegiti cnrr. m. 2 V 11 cultn delicto V ornatuq; (q; inser. m. 3?) R detractu V 12 habitauit VTb habit = uuit P 18 profetia V profe- tiae P 16 dolorS ex dolurS m. 1 V uulnerum eorum P 18 tuam 8 add. m. 2 V 19 causa P iniquitati corr. m. 2 V 20 repellendi (om. et) P repellendiq: T 21 delendi T quod (uel delendi eos) expectes, sed. cf. Ind. s. u. uariatio non supr. scr. R scribendique T 22 ea V ė supr. scr. R demonstrane (ans in uers. exeunte add. m..7) R 28 sunt RPE dolorem supr. scr. m. 1 R suorum ex ipsorii m. 1 R addiderunt (Pll) b 25 "iuste P iniustae YR. )

332
sentiri oporteat, ante tractandum est, ut, quatenus et haec percussio salutaris et illa percussi persecutio impia sit, possit intellegi. percussit dominus Sodomam et Gomorram ultimis sceleribus pollutas et abominatas; et inuenio his ad misericordiae* reconciliationem hoc, quod percussae sunt, profecisse, cum tolerabilius his die iudicii sit futurum, quam his ciuitatibus, in quibus de apostolorum pedibus puluis excussus sit. percussam quoque synagogam Dathan et Abiron plaga dignissima cognitum est, sed in animis eorum ea, quibus maxime peccauerant, sanctificata sunt opera. et ne per singula, quae sunt multa, discurram, cum et apostolus in interitum carnis ad salutem spiritus tradat, dominus ipse, quid percutiens proficiat, ostendit dicens: uidete, uidete, quia ego sum, et non est deus praeter me. ego interimam et ego uiuificabo; percutiam et ego sanabo, ut percutiendi causam proficisci ex causa sanationis ostenderet.

Percussus ergo et dominus peccata nostra suscipiens et pro nobis dolens, ut in eo usque ad infirmitatem crucis mortisque percusso sanitas nobis per resurrectionem ex mortuis redderetur. percussum autem se ipse testatus est, commonefaciens discipulos dicti huius: percutiam pastorem, et dispargentur oues gregis. sed et. apostolus dicti huius significationem haud dissimiliter confirmat dicens: qui filio suo dilecto non pepercit. non pepercit itaque dilecto filio suo, quem et colonis uinese non ignarus, quod occisuri eum essent, destinauit. non pepercerat autem primo illi de terra [*]( 3 Gen. XIX, 24. 6 Matth. X, 15. 8 Num. XVI, 32 sq. 11 I Cor. 6, 5. 13 Deat. XXXII, 39. 21 Zach. XIII, 7. Matth. XXVI, 31. 23 Rom. VIII 82. 25 Matth. XXI, 87 sq. ) [*]( 2 et illa percussio impia PTe ait om. VR posait ex sit m..3 R posBet V 8 gomorra R gomorram ex gomorrant m. 2 V Gomorrha b 6 id quod E proficisse V cum ex ouno m. 2 V 6 di iudicio VPT in die iudicii E 8 synagogam = (1 litt. d? eras.) R 10 scificata PT 18 qA ego R 14 et ego interimam PT 17 & dominuB R est dominus (dfis V) VPTE 18 pro (om. et) R 19 samitas F1 resnrrectionis V1 21 discipulos suos V dicti huius (ti in ras.) R dicti huius ex dicti sunt huius m. 2 V dispergentur RPTE 23 hant Rl 24 dilecto post non eras. post itaque add. m. 2 V. )

333
limo Adae. quem de paradiso post culpam, ne lignum uitae attingens in aeternitate poenae maneret, eiecit, ut naturam corporis eius Adam e caelis secundus adsumens parique morte percussus eam rursum in uitam aeternam iam sine poenae aeternitate reuocaret. hunc igitur ita a deo percussum persecuti sunt, super dolorem uulnerum dolorem persecutionis huius addentes. pro nobis enim secundum prophetam dolet et idcirco est esse in doloribus aestimatus. quod enim postea nominis sui odium susceperint, quatenus silentium resurrectionis pecunia emerint, quibus apostolos terroribus iniuriisque uexauerint, cognitum est. et quia haec super dolorem uulnerum addiderunt, adponetur super iniquitatem iniquitas.