Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Causam autem, cur adhuc caelum et terra et mare deum laudet, ostendit dicens: quoniam dominus saluificauit Sion, et aedificabuntur ciuitates ludae. et inhabitabunt in ea et hereditabunt terram. et semen seruorum eius possidebunt eam. et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. laus uniuersa ex rerum admirabilitate proficiscitur. tum enim aliquid laude dignum uidetur, cum opus ipsum ita magnificum atque praeclarum est, ut et prouidentiam ac uirtutem gerentis et gestorum decus usumque contineat. quod itaque sensum atque opinionem ingenii communis excellat, id per admirationem sui meretur et laudem: caelum ergo, quod tanto ornatu distinctum, inpletum est tantosque motus atque cursus incredibili constantia ac uarietate conseruet, ut annum inter hiemem caloremque temperatis autumni et ueris temporibus moderetur et finiat; terra autem. quae supernis inumbrata naturis uel conplexa in sese uel suscepta sinu semina et contineat et alat et fecundet. et secundum uniuscuiusque generis naturam usum maturitate consolidet; mare autem, quod, uitae nostrae modo, nunc hausto spiritu nunc refuso animetur et maneat motuque in tanta sui [*]( 3 genum V 4 q. add. m. 2 V in mari = erunt P(T) aqualibus V natatna ex natis R natatura PT natus « 5 in inferis PTE 6 intellegunt V1 .7 causa R adhuc cur Ve 8 laudent E saluifi- cabit RITE 9 aedificauit V1 iudae R Iudaeae Bened. in adn.fort. recte, cf. infr. p. 338,6 10 in e5 R 11 seruoruntm V et qui ex es qui V 12 in ea (eras. lineol.) R eam PTE 13 tunc. 16 prudentiam PTE uirtutum P genrentea V 16 adque VR 17 fort. excedat cf. p. 338,3 et laudet V 18 impletumque eat E 19 tantusque P 20 coneeruat Ta caloremque aestatis temperati. E 21 moueretur V t 82 conplexa in se uel PT cQpleza ait uel V 28 e contineat corr. m. 2 V 24 usu maturitate P usu ac maturitate TE 26 motumque b. ) [*]( XXII. HUar. Pict. para I. ) [*]( 22 )

338
uarietate rationibus se lunaris incrementi detrimentique moderetur et profunda infinitaque sui obice mentem humanae opinionis excedat, ut neque quid extra se neque quid intra sit sensu persequente capiamus. in his tamen tantis tamque admirabilibus rerum naturarumque uirtutibus in deo hoc, quod Sion salua sit ciuitatesque Iudaeae aedificandae sint, caeli, terra, maria laudabunt? humana utique opera et caduca et ipso tempore ac uetustate soluenda! quod si extructas esse eas laude sit dignum, non magis conseruatas esse eas, ne destruerentur, proficeret ad laudem?

Non ergo hae maximae utique praestantissimaeque rerum omnium uel magis, quibus uniuersae res contineantur alanturque, naturae maris, terrae et caeli ad inanium paene ac leuium operum laudem aduocantur: id est, quia Sion saluificata sit extructaeque Iudaeae ciuitates, quas post Babyloniorum Antiochique uictoriam bellum quoque Romani regis absumeret. dehinc ipsam hanc inopem impiamque sententiam rei quoque communis scientia et ratio condemnat. nam ob id aedificari ciuitates Iudaeae propheticus sermo declarat, ut in ea, quae salua facta sit, Sion inhabitent. quid hic secundum humanas extructiones ciuitatumque fabricas intellegentiae loci est, cum neque in aedificandis his laus ulla sit, quae sint postea destruendae, neque ratio et natura patiatur aedificari ob id ciuitates, ut inhabitent ciuitatem ? [*](1 lunaria ex lumen lumen m. 2 V 2 obici rl 8 ut om. F infra V 4 admirabilibus — naturarumque in marg. infer. add. m. 2 r ó in de dl hoc V 6 iudeae VP iudae T aeficandae sit V= dificande sint P L defigandae sint R terras V 8 quo si T extructas esse eas temptalli, extructa VR ex = tructa ea ut sit P(CI) extructas eas ut aint T exstruc. e tas eas esse ut sint e laude fit VPcx 9 nonne e 11 ha corr. m. 2 V maxime utiquae praestatiesimeque r 18 caeli animalium V a pene V poene R 14 laude V 16 post om. 1x babylloniorum VP antiocique V anthiocique RPl 16 uictoria V 17 res quoque Ir 18 scigtiae et V aedificare P ciuitas V 20 inhabitet VRPE et. quid V2RSPTE 22 quae sit R 23 et naturae patitur V id add m. 2 V lhabitet ciuitate V. )

339

Est autem digna plane deo laus caeli, terrae ac maris confessione tribuenda, quod illa filia Sion, quae inuecta in Hierusalem tanto praeeuntium sequentiumque comitatu, salua per deum sit; in quam angeli concupiscunt, in quam creatura omnis gemens dolensque prospectat, in qua aeternitatis nostrae gloriam laudemque speculamur, in qua aedificatarum ecclesiarum ciuitates manebunt. Sion enim, licet colliculus templo, quod in Hierusalem fuit, iunctus sit, tamen secundum interpretationem ex hebraeo in latinum graecumque sermonem speculatio dicitur. in hoc ergo corpore domini, quo resurrexit ex mortuis, quo a dextris uirtutis consedit, quo in gloria dei patris est, spem nostram uitamque speculamur. et quia reuelationem nostrae in eo claritatis et ipsa in eandem liberanda creatura omnis expectat, salutem huius Sion sub significatione caeli et terrae et maris laudat; quia omnia in caelis et in terra pacificata et reconciliata per eam deo sint, quia in resurrectionis gloriam, cuius spem in ipso ex mortuis resurgente speculamur, peccatum, mors, corruptio a uita et inmortalitate deuorata sint et exhausta. nam . si super unius peccatoris paenitentiam magnum in caelis gaudium est angelorum, quanto magis in totius mundi reconciliatione laetitia sit?

Et quia in finem pro his, qui inmutabuntur, est psalmus, Iudaeae etiam ciuitates, ut in Sion inhabitent, aedificandae esse laudantur. et ciuitates ipsas conuentus hominum esse quis dubitet? ecclesiam uero ex conuentu plebium effici [*]( 1 dignae V1 2 quod inueta V 3 hierusalg (om. in) PT comitatus V fort. comitatu eat 4 in qua creatura R in qua natura V1 6 gloriam a gloriam di m. 2 V specularum V1 aedificatarum coni. Bened. cod. e R confirmata, aedificaturum r aedificata P aedificatae TE 8 fuit om. V 9 ex hebreo VR 10 quod resurrexit E quod a VE 11 quo in gloria R quoasin gloria T quod in gloria VP dei om. PT 18 et ipsa ex ipsa m. 2 V in eadem P 14 caeli terrae V1 15 et conciliata V 16 qui in V gloria 7' 17 resurgentes V et corruptio V 18 deuorata ex deuora P sit R 19 poenitentia T cf. Ps- ('XXI cap. 9 20 quanto maior VPTb 29 in fine VRP 23 ut in Sion — et ciuitates om. V inhabitarent b habitent PT 24 esse om. PT 25 ecleaiam I' ecclesias T plebium VRPT (Bened. adn. falsa). ) [*]( 22* )

340
notum est. in hac ergo Sion, quae in se etiam illam primitiuorum conscriptorum in caelis conplexa sit ciuitatem, habitatio nostra perficitur, qui ut semen Abrahae ita et semen Iudae manemus. non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto Iudaeus et qui in spiritu. ob quod in his nostris conuentibus ciuitates quoque Iudaeae sumus.

Ac ne sibi Israhel impius in ciuitates Iudaeae gloriam eo, quod secundum carnem seruorum dei semen est, uindicaret, eorum hereditatem, eorum habitationem in Sion esse demonstrat, qui nomen domini diligant: ut pietatis magis sit, non generis electio, quia praestet omnibus caritas dei, quae in Cbristo est, et Petrum nihil aliud, quam utrum se amaret, interrogat dominus noster Iesus Christus dei filius, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.