Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et sane idem nunc, ut in anteriore psalmo, prophetiae ordo distinguitur. sequitur enim: sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquescit cera a facie ignis. sic pereant peccatores a facie dei. fumus cum emerserit, licet globosus et crassus, tamen paulatim ita deficit aboleturque, ne extet, sicut in conspectu ignis cera sic liquescit, ut non sit; fumo quidem in inane per leuitatem sui tenuitatemque dilapso. cera autem ui et calore ignis absumpta, quia infirmis ipsa per sese naturae potioris diripiatur ardore; quem in modum omnis iniquorum potestas a facie dei, id est dei iudicio deliquescit.

Et hunc peccatorum a dei facie interitum necesse est ut iustorum laetitia consequatur. nam et continuo subiectum est: et iusti laetentur in laetitia. aequa enim iudicii caelestis et iusta moderatio est ut peccatores morte conficere, ita et iustos laetitia munerari. idipsum autem ad ostentandum iudicii examen est consecutum: exultent in conspectu dei, epulentur in laetitia. mundo enim corde, secundum euangelicae benedictionis merita, conspectu dei digni sunt. [*]( 2 Ps. XVII, 15. 5 Ibid. 9. ) [*]( 1 earundem ex eorundem m. 1R 8 fulgora P mnltiplicauit om. V et conturbat eos V conturbantur ex conturbantur eos m. 2 V 4 et fugiunt ex eos et fugiunt m. 2 V 6 exardescet TE 9 idem ex idemer m. 2 V ut VRPT qui E profetiae VR 10 defecit V 11 liquefit PTE pereant ex pereant si m. 2 V 12 cum add. m. 2 V cil (fl i. ras. m. 3) R (item litt. emer in emerserit t. ras. m. 3 R) 18 deficit ex defecit R1 aboliturqui V 14 caera V 15 in inane coni. Bened. in adn. inane V in igne RPTE dilabso V 16 ip ~ sa R ipsa ex ipse V 17 potioris ex potiuris R 18 inimicorum potestas R (deprauatum ex inicorum cf. Acad. p. 31) a dei iudicio V 19 a facie dei E 91 in om. RPTE 28 ad ostendendum PTE 25 aepulentur VP 26 euuangelicae VR. )

279
uerum laetari in laetitia significationis est altioris, causam scilicet perfectae laetitiae ostendens. plerique enim in his, quae sibi sunt nocitura, laetantur, ut gaudet lasciuus in scortis, ut fur laetatur in furtis, ut unumquemque pro uitiis suis ea, quae exercet, oblectant. uerum qui in laetitia laetantur, causam laetitiae ex ipsius laetitiae honesta utilique ueritate suscepit et idcirco in laetitia laetantur, quia in conspectu dei exultabunt; eam uerte exultationis docens esse laetitiam, quae conspectus dei iucunditate perfecta sit. exultationis autem huius atque epulantium gaudia, ex quibus est laetitia iusto, sanctus Moyses in diuina illa Deuteronomii cantione ita meminit dicens: iucundamini caeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli dei. iucundamini gentes cum populo eius, et confortent eos omnes filii dei. in hac itaque laetitia laetabuntur et iusti caelesti gaudio unanimes, exultationis diuinae societate laetantes.

Et ad huius nos temporis gratulationem sub fidei euangelicae confessione nunc propheta aduocat dicens: cantate deo, psallite nomini eius, iter facite ei, qui ascendit super occasum. dominus nomen est illi: et exultate in conspectu eius. adhortatio omnis licet multum ad quendam pulsum et uoluntatis nostrae proficiat et mentis, cum ad aliquid optandum agendumque conciliante ea uel inliciente deducimur, tamen, si maxime adhortationis ipsius [*]( 11 Dent. XXXII, 43 (LXX). ) [*]( 1 eat interioria PT causa V 8 nocetura P1 et gaudet 1" fllr — furtis ut sup. lin. add. m. 2 V 4 ut ante unumquemque om. R exercent P Õ oblaectant V oblectat R in laetitia — ex ipsius m morg. IUper. add. m. 2 V 6 susoipit plTE et idcirco ait in TE 7 laetentur Tt exultabant V 8 uere ex uerte m. 1 V 9 iocunditate PT adque VR aepulantium VRT 10 gaudii T iustorum V iusta a moysea ex manes m. 2 V eat in V 11 iocundamini PT U fili V 15 laetantur R unamimes ex rnamines m. 2 V un - animea P exultationis ex exultationes m. 1 R 17 et ad cuiua J'RP ad cuius E fort. recte 19 iter ex alrinter m. 2 V 22 impulsum e 23 ad om. e optandumque (om. agendum) V conciliante ea R conciliantem V conad ciliante casu PTE 24 si maximae adhortationem ipsius R. )

280
causa proposita sit, iam ratione animus ac uia tamquam certissimo duce nititur. ut nunc propheta nos ad cantandum deo psallendumque nomini eius hortatus, ne quid forte ambiguitatis relinqueret, et cui deo et cuius nomini psallendum esset, ostendit, ut iam non adhortatio adhibita, sed cognitio percepta in dei nos exultatione et cantico conlocaret.

Psallendum itaque ei iterque eius parandum est, qui ascendit super occasum. occasu autem uniuersa, quae ueniunt in uitam, intelleguntur aboleri. abolitio autem omnium occidentium secundum humanam communemque opinionem existimatur in morte. ei ergo psallendum eiusque iter nobis est praeparandum, qui occasum mortis ascenderit, id est, qui occasum omnem occasu ipso non detentus excesserit. huic autem nomen est dominus, qui se ex forma dei exinaniens et formam serui suscipiens oboedientem se usque ad mortem crucis egit. propter quod eum exaltauit deus nomenque ei super omne nomen donauit, ut in eius nomine genu caelestia et terrestria flecterent et inferna, linguaque omnis confiteretur dominum Iesum in gloria dei patris. ascendit ergo super occasum, cui nomen est dominus, idque, quo occidunt uniuersa, transgrediens legem mortis ex mortuis aeternus egressus est. huic itaque iter parandum est secundum illud: parate uias domini, rectas facite semitas eius. omnis uallis inplebitur et omnis collis humiliabitur, ut parato [*]( 16 Phil. II, 9 sq. 23 Eaai. XL, 3 sq.; Lnc. III, 4. ) [*]( 1 propositae V sit ia supr. acr. m. 1 R ac uia R 8 eius supr. ncr. m. 1 R 4 cui d5 (om. et) V estet V 5 adhibita sed cognitio per sup. lin. add. m. 2 V praecepta e 6 conlocare V 7 ei in raa. R 8 occasum autem V 9 in uita V intelligantur R oboleri V abo- Jetio V omnium om. V 10 occidentũ P secundum om. T 11 psallendum = R 12 ascenderit ex ascendit m. 2 V 14 dfis VRlT dno Rt P 15 oboedientiam (entiam in ras.) P se om. RPT usque ad e ex usque in m. 2 V 17 iusper T omne supr. scr. m. 1 R 18 ac terreatria PTE 19 confitetur R confiteatur PTb 20 in glam PTl ergo ndd. m. 2 V 21 dfis VT dominus ex domino m. 1 R domino PE itaque V 22 lege V aegressus T-'1 23 iter ex inter m. 2 V 25 replebitur PT ut om. VRPE parato ex paratio R. )

281
itinere in nobis, id est uitiorum infidelitatisque nostrae uel conpressis tumoribus uel eleuata humilitate terrenae labis, initurus correctis aequatisque uitae semitis in corda nostra descendat. in huius itaque conspectu exultabimus, cui iter exaequatis et insolentiae tumoribus et libidinum uoraginibus sit parandum, et in quo nos resurgentes ex mortuis contuebimur. super occasum enim nostrae mortis ascendens uitam nobis ex mortuis in se resurgente quaesiuit. haec illa apostolorum est laetitia, cum eum post resurrectionem contemplantes contrectantesque uiderunt.

Sed hanc sanctorum laetitiam trepidatio eorum, quos cum mundo uicit, insequitur; id enim ait: turbabuntur a facie eius, patris or phanorum et iudicis uiduarum.. causam turbationis hanc docuit, quod pater orphanorum sit iudexque uiduarum — a facie enim patris orphanorum uiduarumque iudicis fugient — non relinquens eos orphanos, qui agnoscentes patrem in caelis diabolo patri renuntiauerint, easque uiduas, quae legi mortuae sponsum se secutae sunt, iudicans. uiduam enim, quae a lege sit libera, beatus Paulus transire ad nuptias alterius sine adulterii crimine docuit idque exemplum omne ad ecclesiam, quae legi se mortuam Christo postea sociaret, aptauit. est autem etiam secundum huius saeculi sortem sensus aptissimus. ut deus, qui aduocatum nobis a patre alium dedit, [*](19 Rom. vn, 8 aq.' ) [*](1 in nobis e cf. Stud. 1889p. 317 noa VRP apud nos T nostro db 2 conpraeaais VRl terrena (om. labis) R terribilia obieotionis Vr terrenae abiectionia coni. Bened. in adn. iturus Te ituros P 8 cum rectis aequatisque V cum rectis aequitatisq R cum rectis aequitatis PE uitaeque PE descendet E 4 ex aequitatia RlPe (ex iniquitatis corr. man. rec. R) 6 et ante. inaolentiae add. m. 2 V supr. scr. T inaolentia et moribus V liuidinum F1 6 in quos P 7 ascendit uitam R ascendit qui uitam PTE 9 cum add. m. 2 V 18 patres V orfanOrum VRP iudices V 14 docuit etiam quod E iudexqui V1 15 a facie — uiduarumque in marg. inf. en 'n Int odd. P 16 relinq s P relinquentis T 17 reniitianeri t V renuntiauer P se ewque tx eosque m. 2 V 18 lege R ae cutae corr. m.1 R sese secutae PTE sint T 21 legise mortua christo R legi ait mortua 5po Pe legi sit mortua ut christo T se sociaret PT se sociari a ae sociantem ed. Basil. 1550, Par. 1.572 22 aptauit et autg V 28 qui add. m. 2 V. )

282
ne orphani essemus in saeculo, orbatorum pater sit iudexque uiduarum; quia et desolatae a parentibus misereatur infantiae uiduarumque, quae in se adquieuerint, iudex sit. iudex autem ideo. quia sub nomine uiduarum pleraeque non uiduae sunt, quae uel deliciatae in Christo nubere nolunt, uel fallunt humana iudicia; et quia dignitas nominis in conseruato proposito sit uoluntatis, scrutans corda et renes deus idcirco sit iudex, quia solus earum mentem sensumque diiudicet. et quidem haec, ut dixi, secundum desolationem condicionis humanae de orphanis uiduisque sint dicta.

Ceterum ut ad ecclesiae totius demonstrationem haec ita significata esse possint intellegi, continuo subiecit: deus in loco sancto suo: deus inhabitare facit unimores in domo, educens uinctos in fortitudine, similiter eos, qui exacerbant, qui inhabitant in sepulcris. hic ergo locus deo sanctus est, ubi sit uidua ex lege, ubi orphanus ex saeculo, ubi unius moris ac uoluntatis pacificus unanimisque conuentus — erat enim secundum Actus apostolorum credentium anima et cor unum —. ubi qui uincti sunt educentur in fortitudine. ligato enim prius intra domum suam forte eos, qui peccatis suis uinciebantur, absoluit, ut Abrahae filiam [*]( 5 I Tim. 5, 11. 19 Act. ap. IV, 32. 21 Luc. XIII, 16. ) [*]( -nt 1 orbatoni ex orphanorft T iudexque (ue add. m. 2) V 2 quia et (ut supr. scr. mare. rec.) P et infantiae V 3 uiduarumquae quae V et. uiduarumq: quae (et supr. scr. man. rec.) P uiduarum quoq iudex quae R adquieuer = int P 4 plereque R plerique ex plerequae q m. 2 V plereque (q supr. scr. m. 2) P sunt uel (om. quae) RPTe 5 deliciatae V-Te delic: - atae Pdelicatae V*RA cf. Stud. 1889p. 321 Sabatier III, 815 Roemch Ital. p. 155 Paucker Suppl. p.178 nolent VPl 6 et qa s et quae VRPT proposito ex propositae m. 2 V 8 deiudicit P equidem V 9 secudum (dum add. m. 2) V 11 ad supr. scr. P ecleaiae V 12 possit VPT intelligit V 18 inbabitari V unimoris VPl uniua moris ptTe 14 uinctos ex uictor m. 2 V 15 exai ceruant V exacerbabant E 17 in aaeculo V unus corr. rn. 2 V ac ex hac R 18 unianimiaque V 20 legato VPl suam om. V forti PTE if. Neue Formenl. II, 33 21 adaoluit V habrahae Vabtaae RT. )

283
octo et decem annis ligatam in libertatem uerbo uirtutis eduxi eduxit autem etiam eos, qui antea exacerbabant, id. est, qui transgressione legis iram in se dei iudicis incitabant uel aduersum nomen eius gentili eloquio disserebant, ad doctrinam diuinae cognitionis instituit, ut ex persecutore Paulum gentium apostolum doctoremque perfecit. hos itaque exacerbantes, inhabitantes antea in sepulcris, id est intra corporum suorum emortua domicilia conaepultos in caelestem uitam spiritalemque deduxit. sunt enim multi in uiuentibus mortuÎ. nam et in euangeliis mortui non putati non differre docentur a mortuis domino dicente: sine mortuos sepelire mortuos suos, et apostolus scit quasdam mortuas uiuere, id est, dum uiuunt, esse iam mortuas. sed hos omnes de sepulcris dominus, qui in filios dei regenerantur, eduxit.

Verum haec qui in nobis deus super occasum ascendens per uirtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad huius spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege, ut non alius prophetarum, alius euangeliorum deus possit intellegi. atque ideo erga nos quoque paribus haec momentis, quibus ex Aegypto populum eduxit, inpleuit. nam et patres nostri sub nube fuerunt et in Moyse in mari baptizati sunt et in similitudinem caelestis panis manna e caelis decidente saturati sunt et Christo aquam petra praebente potati sunt; [*](11 Luc. IX, 60; cf. Matth. VIII, 22. 12 I Tim. 5, 6. ) [*](1 otto (sic) R septem VPTE legatam V 2 edux̃ pr.l. supr.scr.R ante PiE exaceruabant V 3 iudicet V 4 eiue supr. scr. m. 1 R 5 instituti VRP 6 gentium om. R cf. Addenda apiorilP praefecit RPTE exacerugtes V 7 in sepulchris RT in sepulcris ex sepulcris m. 2 V inde est V 10 et om. V morti V no putanti corr. m. 2 V nuncupati R 11 sine V cf. Sdbatier III, 308 sinite RITE 12 apostolus ex apostoloa R quosdam (o in rlJl. m. 3) R mortuos R 18 dum uiuentes etiam V mortuos (o in h ras. 3) R os omnes corr. m. 2 V hos homines PTe 18 prophetarum aline om. R 19 adque VR ergo V haec monentes V 20 ex aegipto R ex aegyptao corr. m. 1 V patres ex patris m. 2 V 21 anne V1 in moysen Tb a moyse = P et in mari V 22 e supr. scr. m. 1 RP23IHFaquaPTprebenterpraeennte.RPT RP 23 Christo om. V aqua PT prebente V praeeunte RPT (error ortus ex praeuente, cf. supr. nuue pro nube sim. et de h. loci explicatione Stud. 1889 p. 317). )

284
quae quidem in illis salutariter gesta symbola quoque nostrae in se salutis habuerunt, ut sequens prophetiae sermo declarat dicens: deus, dum egredieris coram populo tuo, dum transgredieris in deserto, terra mota est. etenim caeli destillauerunt a facie dei, mons Sina facie dei Israhel. praeisse deum iter populi sui, dum desertum transgreditur, in columna nubis ignisque cognouimus et usque ad populi errorem de caelis stillasse manna. sed cum superiora omnia, quae ecclesiae propria sunt atque apta, memorasset, scilicet cum super occasum ascendit dominus, cum orphanorum pater est iudexque uiduarum, cum in loco sancto suo, id est in domo, congregat unimores et uinctos in fortitudine et exacerbantes extrahit e sepulchris, haec tamen coram populo egrediens et in desertum transiens consummare memoratus est, ut nunc ex praeterito motam esse terram, destillasse caelos et hoc a facie dei Israhel in Sina. refertur effectum. hoc ideo, ut, cum illa, quae legis sunt, gessit, in his quoque ea, quae euangeliorum sunt, praeformasse sciretur. egressus enim coram populo suo in desertumque transgressus est; in illum uidelicet desertum Iordanis, in quo lilia floruerunt, in quo fons aquae uitalis desolata et arida inrigauit. funiculum namque ante erat hereditatis Iacob desertaeque gentes elementorum subditae fuerunt potestati. at nunc inspectante eo, qui [*]( 21 Deut. XXXII, 9. ) [*]( 1 symbola V figuram PTE om. R nostra VR 2 ut nunc sequens T" 8 egred = eris (eras. i) P egredereris Ra 4 transgredereris e in add. m. 2 V desertum E terra mota est om. V 5 distillauerunt RPTE mons eras. R c syna PT synai R 6 istfahel V 8 eiusq ad R terrorem VPTe 9 eclesiae R aeolesiae V adque acta (sic) — scilicet cum in marg. Slip. add. V 10 per occasum V dfis om. VR 12 uniusmores ex unimores m. 't R uniusmoris (ex unimoris m. 2 P) PIT. 13 exaceruantes V 15 distillasse RPTE 10 istrahel V syna R 19 in desertumq, R in desertum P in deserto T desertum e 20 illum (illQ) scripsi cf. p. 104, 8 et Ps. LX VIII cap..5 illo VRP illud TE desertu V deserto RP 21 desolatis (ex desolaris m. 2 V) et (inser. m. 3 R) aridis VRP desolatos et aridos E cf. de h. I. Stud. 1889 p. 318 funiculus PTE cf. Abh. IV, 77 22 ante supr. scr. m. 1 P om. R hereditatis spes iaoob V desertaque r 23 at ex ad P i ad VR spectantante corr. m. 2 V q fuit populus di ad ea P. )
285
fuit dei populus, deus ad ea, quae ante erant desolata, transiuit; et iam inrigata ab eo finium deserta pinguescent. et hic idem est, qui manna de caelis dedit populo. si enim lex disposita per angelos est, panemque angelorum manducauit homo, caelique stillasse in Sina scribuntur, profecto ministerium hoc a caelis, id est ab angelis expletum esse non dubium est. estque idem largitor eius, qui de cselis est, panis, qui in Sina mannae fuerat indultor.

Sed transiens ad desertum dens, id est ad gentilium arida et desolata quondam corda transcendens felicem illam bonae uoluntatis pluuiam segregauit. segregauit enim ipse ex utero matris Paulum in apostolum: quia. quos et praesciuit, hos et praedistinxit. hanc etiam eloquii praedicationisque pluuiam et in psalmo Salomon terrae ad spei securitatem nuntiauit dicens: et descendit sicut pluuia in uellus et sicut stillicidia stillantia supra terram. et aliquibus nubibus ne super uineam pluerent meminimus esse praeceptum. sanctus quoque Moyses, qui sub uelamento uerborum communium ingentia caelestis spei sacramenta condebat, uerba sua excipi a t pluuiam imbremque cantauit, pluuiam inrigantem desertam et aridam et praeparatam deo hereditatem. atque ideo sequitur: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati [*]( 11 Gal. I, 15. 12 Rom. VIII, 29. 15 Ps. LXXI, 6. 17 Esai. V, 6. 19 Dent. XXXII, 2. ) [*]( 1 erant ex erat m. 1 V 2 & iam (& 1 in ras.) R ut iam e pinguiscent V pinguescerent e pingnesoant Tb 3 mannam V populos V si om. V 4 est per angelos E 5 a supr. scr. m. 1 P 6 caelis = ex caeles = P expletum esse non est dubium estque idem Te expletum esse non dubium est et quidem R expletum esse non dubiil S qui idem P expletum est non dubium est qui idem V 7 est panis ait qui R t 8 fuera V fuerant R 9 ad desiderium R gentium PTb 11 pluuium V1 12 in supr. scr. m.1 R 18 praedestinauit RPTE etia supr. scr, P I i aeloquii R ir loq P praedicationis V 14 solomonari ad spei V 15 descendet PTE 16 super RPTE 18 quae sub e 19 ingentia caelestia V ingenita caelesti R 20 deserta et arida PT E 21 dõ hereditatem VR di hereditatem PE dei hereditati T adque VR 22 segregabit V. )

286
tuae: et infirmata est, tu uero perfecisti eam. animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. prouidus enim uoluntatum deus segregauit uoluntariam pluuiam praesciendo. quae infirma est, cum iudicium in se mortis habuit Paulus, cum Petrus scandalo crucis motus est, ter denegat admonitus ne negaret, cum apostoli timent, fugiunt, diffidunt. sed quia in his bonae uoluntatis esset adfectus, perfecti ita sunt, ut et fundamenta ecclesiarum fierent et columnae. haec ergo hereditati dei pluuia segregatur.

Quae autem hereditas sit, non obscurum est, ea scilicet, quae data est poscenti, cum dicitur: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. gentes itaque animantium et pecorum ritu non intellegentes — et ideo, cum cura pecorum deo nulla sit, hereditas illa in hac segregata uoluntaria pluuia est - in ea habitare monstrantur. sequitur enim: animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. habitabunt ergo animalia uel in hereditate dei uel in pluuia uoluntaria; et haec in dulcedine pauperi uel hereditas uel pluuia est parata. eloquia enim dei in sanctorum faucibus dulcia sunt, et beati sunt pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum caelorum. animalia autem cum essent, facta sunt spiritalia. haec ergo omnia in usum hereditatis, uel . uoluntariae pluuiae ministerium sunt segregata. [*]( 11 Ps. II, 8. 13 I Cor. 9, 9. 19 Pe. CXVIII, 103 20 Matth. V, 8. ) [*]( 1 eum V eam ^ = (eras. In) R i in duloedinem (ex dulcitudinem) tuam V = iz dulcedine tua P dulcedinem tuam RT sed cf. irifr. 8 pauperi d3 prouidus R 4 praesciendi V quae add. m. 2 V infirmata TE 6 motus (om. est) Te fort. recte 6 cum ter b ne om. R t timen corr. m. 1 P 10 ea add. m. 2 V scilicet = quae R 18 ritu i intellegentes V et ideo — pluuia est in marg. add. T o3 aupr. scr. m. 2 P 14 d5 supr. scr. m. 1 R om. T nulla sit hereditas ex nulla sit hereditas nulla sit hereditas m. 2 V illa in hao sit segregata sit corr. m. 2 V uoluntaria pluuia (pluuia supr. scr. m. 2) e ea P uoluntaria pluuiaea V uoluntariae plnuiae R 15 monstratur R 16 in dulcidine V 17 post pauperi inser. dS m. 1 R 19 enim eloquia V sanctorum (om. in) b 20 dulcia n runt V 21 qffl ipsorum R 22 cum om. V 23 ministerio V (sed postea in uerbis pluuiae — sunt dittogr. repititis ministerium). )

287

Atque ut secundum praeparatam dulcedinem pauperi uel ecclesiae congregatio, quae hereditas deo est, uel apostolicae praedicationis significatum esse intellegeretur eloquium, subiecit: deus dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtutibus multis, rex uirtutium dilecti, et pulchritudini domus diuidere spolia. segregatae itaque pluuiae ad euangelium inrigandum dominus dabit uerbum, idipsum in sensum nostrum et ora diffundens, secundum illud: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. sed uirtutes multae euangelizantes sunt, quibus dabit uerbum, ut sit in Paulo uirtus, in Petro uirtus et in lohanne uirtus et in ceteris uirtus, multasque ob id euangelii praedicandi significet esse uirtutes; quibus quamuis deus et dominus et rex dabit uerbum, uirtutes tamen istae dilecti sunt, id est eius, qui regi et domino et deo sit dilectus. laboriosius autem id et obscurius, dum conlocationes uerborum non demutat, translatio latina declarat. ceterum absolutius totum hoc sermo e graeco enuntiatus eloquitur, hunc scilicet deum et dominum nostrum regem earum, quae dilecti sint, esse uirtutum: ut uirtutes ad apostolos, dilectus uero referatur ad Christum, cuius uel in his, uel hi omnes intellegantur esse uirtutes. oportuit autem propter ea, quae secuntur, [*](8 Matth. X, 20. ) [*]( 1 adque VR dulcidinem V1 2 cograegatio V dei e 3 praedicatiooes V significatam ex significatfl m. 2 V intellegitur V eloquium u udi (punctaaupr.etsubdiprivaacriptaposteaerasa)R4euan- geliszantibus corr. m. 1 V 5 rex uirtutum dilecti in marg. add. m. 1 R nirtutiam V cf. F. Neue Formenl. /, 269 uirtutum RPTE pulchritudine (h mpr. scr. m. 1 R) VRP sed. cf. infr. et Sabatier //, 132 adn. 6 segraegatae V 8 defendens R 10 uirtutis T multaeteaangeliszantes corr. m. 2 V 11 sunt sunt quibus Re 12 in iohanne (om. et) V 18 uirtutes quib. V uirtutea hae autg uirtutes quibus R 14 dauit V uirtutis R isti R 15 dilecti ex dilecte P ei' T ei VRP 16 & laboriosius R id et ex id est m. 2 V id eat R obscurius ex obscuriosius o m autem V 19 dn B V dominum nrm Re dominum PTb 20 ut ex 4 m. 1 R uirtutis V ad ex ab m. 2 V dilectum VP 22 q. secuntur V q secuntur (ex parte in ras.) R.- )

288
licet in omnibus unus atque idem esset spiritus, numerosarum tamen uirtutum fieri mentionem, quia ad pulchritudinem domus ipse uirtutum spolia diuideret. ad ecclesiae enim decus detracta ab his diabolo et gentium spolia diuiduntur atque etiam ex his spoliis domus pulchritudo perficitur, cum in sacerdotes dei ad ministerii sanctificationem ab aris templisque daemonum abstrahuntur sanctoque spiritu inrigati euangelizantes effectae sunt dilecti esse uirtutes.

Ad has enim easdem uirtutes, quae ad pulchritudinem domus uel spolia diuident uel ipsae sunt spolia, diuinus sermo se rettulit dicens: si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in uiriditate auri. prophetiae uota sunt, quibus manere in mediis cleris haec ad pulchritudinem domus diuisa spolia exoptat, ut usque ad consummationis suae diem — quia significari mors soleat in somno — in domus pulchritudine perseuerent. qui quidem sunt in usum praedicationis tamquam deargentatae pinnae columbae, id est sancti spiritus munere ornatuque pretiosi. in his autem, quae post eos sunt, in auri uiriditate consistent, ut his post praedicationem euangelii honor regius et indefessa aeternitas ex conscientiae suae fructu in auri uiriditate reddatur: dum et aurum refertur ad honorem et in uiriditate uigor aeternus ostenditur. posteriora itaque dorsi, quae interscapilia magis graecus sermo significat, id est quae bonae conscientiae atque honoris posteriora [*]( 1 sps supr. scr. m. 2 P nomerosarfl P1 2 qui ad V 3 ipse uirtuti V ipse uirtutia PTE ipsae uirtutes coni. Bened. in adn. diuiderent coni. Bened. aeclesiae V 4 diabolo — ex his om. V et ante gentium supr. scr. T om. E 6 ad miniateriia VP 8 sint R dilecti ex dilecte P 10 ipse R ipsa V sermo ex sermo sermo R 11 retulit VlRPTE inter medios ex in medio m. 1 R 12 pennae RPTE 18 uiriditate ex uiditate PT prophetae Te 14 diuisa ex diuinae m. 2 V 16 domus ex domos P pulchritudinem V 18 pennae PTE sp̃s sSs V 19 praetiosi VR post supr. scr. T 20 honor eius et V 92 et aurum ex et in aurum R 28 uiriditate (om. in) Tb uiriditatis ex uiritate m. 2 P uictor V 24 interscaptia R interscaplia (scapli in ras. P) VPTE 25 id ex isd m. 1 V quae add. m. 2 V atq. honoris atlpr. scr. T adquae honores l r. )

289
sint tempore, ultra praedicationis huius honorem sunt honoranda; cum interim deargentatae pinnae sub munere sancti spiritus permanentes post etiam ad conscientiae suae; fructum auri uiriditatem, id est florem honoris perpetui consequentur.

Ut autem haec ad pulchritudinem domus spolia diuisa, quibus ut inter medif)s cleros dormirent, id est. ut morte tales consummarentur, optatum est, ad principes ecclesiarum, per quos pulchritudo domus consistit, relata possint intellegi, continuo subiecit: dum discernit caelestis reges super eam, nine dealbabuntur in Selmon, monte dei, monte uberum; mons consecratus, mons pinguis. dum itaque hos caelestis super eam reges discernit, id est, dum dominus de caelis descendens eos, qui spolia fuerint, constituit in reges et super eam domum, quae per eos pulcherrima est, unumquemque disponit: in Selmo niue dealbabuntur, in pace scilicet, quia Selmon interpretatio pacis est, gloriam aeternitatis accipient. hic enim dei mons, in quo pax dei nominis ipsius est significata uirtute, et uber et consecratus et pinguis est. reges autem esse eos non obscurum est, de quibus dictum est: iam sine nobis regnastis et utinam regnaretis: ut et nos uobiscum conregnaremus. dominus ergo caelestis — quia qualis caelestis, tales et caelestes [*]( 20 I Cor. 4, 8. ) [*]( 1 sunt tempore I' honore VR sint (in ras. 3 11) VRPe 2 deargentatae ex deargentatum m. 2 V pennae PTE 3 conscientiae ex conscientiamne.2Y6murteumortalesPsrelatapossintscripsi ut cf. St. 1889, 318 relatu possit VRE esse relata possit T relatfl possit (ut supr. scr. m. 1?) P 9 regin V eum V sed cf. infr. lin. 12 10 monteuberum montem di V monte dei monte ubere R mons dei mons uber PTE cf. Sabatier U, 132 Thalhofer Ps. p. 331 11 mone consecratus om. V 12 eam ex eum m. 2 V discernet Rb 18 constituit in (uit in ras.) R constituit eam in V 14 eam ex eum m. 2 V 15 disponet T niue dealbattl T 16 interpraetatio V pacis e (e in ras.) P 17 in om. R 18 est — significata R 19 pinguis (om. est) V ee post autem supr. scr. m. 1 R 20 regnastis (ex regnatis m. 1 P) VP regnatis RTEcf. AM. IV, 84 utinam (om. et) PT 21 ut om. R nos ex non V cogregnaremus V 22 qualis ex quales VR et caelestes ex et caelestis m. 2 V. ) [*]( XXII. Hllar. Pict. para I. ) [*]( 19 )

290
— hos in Selmon reges super domum suam, per quos diuisis spoliis ornabitur, exalbatos niue disponet in reges. factus est enim in pace locus eius et phoenicium secundum Esaiam ut nix dealbabitur. sed reges necesse est, penes quos sit domus pulchritudo, ultra candorem niuis esse praestari. lux enim mundi sunt; et quisque dignus erit cum domino montem regni caelestis inscendere, super niuem dealbabitur: quia cum se apostolis in habitu, quo cum sanctis conregnaturus esset, ostendit, uestimenta eius super niuem alba sunt uisa. hic ergo mons et hoc regnum deo pacis est.

Sed plerique sunt, qui ecclesiae pacem sub haereticorum consortio mentiuntur, dissoluentes noui ac ueteris testamenti conexam sibi coniunctamque rationem, dum plerique alium euangeliorum, alium deum legis effingunt. nonnulli uero aduersum unigeniti dei naturam nomenque uenientes ex tempore natum solum hominem confitentur, neque ex forma dei in formam serui esse deductum, sed ex forma serui tantum esse coepisse confingunt. plures autem non uerae diuinitatis deum neque ex paternae maiestatis naturaeque proprietate subsistere disserunt: sed externae substantiae; deoque diuersae, quae in adoptionem filii electa sit, modo creaturarum ex nihilo. quibus nulla origo anterior sit, constiterit. plures etiam in corpus atque ex se protensum permanantemque patrem loquantur, ut adsumptio illa carnis ex uirgine filii nomen acceperit, non qui antea erat dei filius, idem hominis filius sit natus in corpore. et quidem omnia haec ad speciem humanae prudentiae [*]( 2 Ps. LXXV, 3. 3 Esai. I, 18. ) [*]( a 1 regis V diuisis ex dinis m. 2 P 2 ornabitur T 8 est = R e supr. scr. P foeniciil (ex fenicium m. 1 R) F12 fenicia P 4 eseiam V isaiam RPTb paenes V poenes R 5 domus add. m. 2 V 6 quisq. V quisq, R quisq: PT 7 inscendere ex scendere P ascendere TE cum se ab apostolis RP eum se ab apostolis V 11 eoleeiae V 12 metiuntur V 18 connexam TE 14 euangeliorum ex euangelium m. 2 V dm̃ (om. alium) V 16 neque ex neque enim V 17 tantum ex tante m. 2 V 18 cepisse P confingunt ex confingant m. 2 V uere VR 20 quae add. m. 2 V 21 fili electa V filii elata (ie et a in ras.) R ex nihilo modo creaturarum T 28 progenitum permantemq. V loquuntur PTb 25 ante PE sit supr. scr. m. 1 R 26 quidem (om. et) 1'. )

291
coaptantur, postquam rationem caelestis sapientiae non conprehenderunt; quibus, ut spero, aliis locis uberius copiosiusque responsum est.,

Quia ergo uerae fidei una haec sedis est, deo quae sit placita, et hic aeterni regni mons unus in pace sit, de susceptis plurimis arguit nos propheta dicens: ut quid suscepistis montes caseatos? lac, cum corrumpitur, densatur et ex uitio in coaguli caseique speciem concrescit. nam utrumque id unus graecitatis sermo conplectitur. ergo sicuti ex natura sua lac ipsum uitio accedente degenerat et quadam sui corruptione coacescit, ita haec genera doctrinarum, quae initia cognitionis ex innoxio sincerique lacte deducant, conrumpuntur in uitia fiuntque corruptione sui coagulata uel caseata, ne lac sint. quod idipsum loco alio ita meminit: coagulauit sicut lac cor eorum: ego uero legem tuam meditatus sum; quia consiliis gestisque impietatis cor infectum, cum per infantiae simplicitatem naturam lactis habuisset, uitiorum postea corruptione degenerans in coagulum densatum esset atque concretum. referendus ergo ab his omnibus et sensus et studium est, neque quisquam alius magis, quam hic mons pacis, habitandus est. nam post exprobrationem caseatorum coagulatorumque montium continuo subiecit: mons, in quo beneplacitum est deo habitare: in eo etenim dominus habitabit usque in finem, in eo monte aeternae habitationis sedem deo ostendens esse conplacitam, qui ad sedem pacis esset electus. [*]( 14 Ps. CXVIII, 70. ) [*]( 4 sedes PTb fides e d5q: ait placita P quae deo sit placita l' 6 soscipitis R 8 casaeique R caseiq: P utroq: P 9 un' supr. scr. P 10 accedente ex accendente R accidente V 11 coacessit R coalescit PTb u q; 12 sinceroque T e cf. Stud. 1889 p. 318 deducant T ISfiunt R corruptioms ac sni V corruptiones ut R ne ex nae R le P 14 quod ipsum VT coagilauit V 16 per infantiam V 20 alius magis quam sup. lin. add. m. 2 V 21 habitantis est R exprobationem r 22 coagularumque V 28 etenim ex enim m. 2 V 24 habitauit r. . ) [*]( lU* )

292

Sed quia post legis tempora cireumcisionisque praescripta sacrificiorumque praecepta per euangelicae confessionis fidem ab his, qui. gloriantur in lege, id est a carnali Israhel, quaedam per nos uidetur pacis dei facta esse mutatio cognitionisque alterius, quam in lege praescripta est, introducta confessio, cum nos omnia per dominum Iesum Christum, quaecumque praecepta sunt lege, in euangelicam spem adumbrata esse doceamus illis contra deum patrem secum locutum ac legem dedisse iactantibus: respondendum est, hac ipsa psalmi prophetia per angelos potius legem in manu mediatoris esse dispositam neque a nobis quicquam esse mutatum. sed in his manere. quae? sola sunt, id est unam eandemque sedem dei pacis incolere, cum quando eundem praedicatorem euangelii dominum Iesum Christum, quem et latorem legis habeamus. post unius enim conplaciti deo montis sedem, quam usque in finem caelestis habitabit, ut sedis haec euangelicae pacis praeformata per mediatorem legis intellegeretur in lege, continuo subiecit: currus dei decem milium multiplex, milia laetantium: dominus in illis in Sina, in sancto ascendit in altum, cepit captiuitatem, dedit dona in hominibus. etenim non credentes inhabitare.

Fidem omnem breuia ha'c quidem uerba significant, sed qu;« uirtutibus suis magna et infinita conplexa sunt. hanc autem currus siue sedis dei dignitatem haud dissimiliter Daniel propheta descripsit dicens: sedis eius flamma: ignis [*](25 Dan. VII, 9 sq. ) [*]( 1 praescribta V 2 euangelica P 3 in om. R istrahel V 5 prae- scribta V 6 p dum nrm P 7 in supr. scr. m. 1 R iu spem euan- gelicam VPTE doceamus ex docemus m. 2 V 8 ad lege T 9 lacdm tantibus V hac ex haeo P 13 eum praedicatorem V dum <hm l* 15 dñο PT in fine R 16 habitauit. VP sedes (ex sedis P) RPTK 18 post laetantium 3—4 litt. eras. R 19 in illis ex illis m. 1 R sina ex sine m. 2 V syna RPT in sancta V 20 hominibus (om. in) VPTe sed if. infr. 21 inhabitare dum dm R 24 haud ex haut RP haut V danihel RPT 25 sedes RITE )

293
ardens rota* eius: flumen ignis ducebat ante eum: milia milium seruiebant ei et dena milia denum milium adstabant ei. atque in his quidem, siue sub specie talis ornatus, siue sub significationis exemplo, nobis in curru opinio et sensus comitatus caelestis adfertur, ut sub concordi iugo milibus laetantium obsequellam caelestem intellegamus. et hoc illae in Sina ardentes faces conlucentesque ignes, ingrauescentia tonitrua et totius domini aduentus terror ostendit, ministeria scilicet angelorum legem in manu mediatoris disponentium adstitisse. hic ergo currus dei decem milium multiplex est miliaque laetantium sunt. et quia mediator dei hominumque sit dominus, in cuius manu per angelos, ut dictum est, lata lex fuerit, sequens sermo subiecit: dominus in illis in Sina, in illis scilicet laetantibus milibus: currusque numero multiplici decem milium, id est infinitorum intellegentia sub decem milium multiplicatione subiecta. in his itaque deus in Sina est.

Sed ne forte euangelia non supplementa legis aliquatenus uiderentur. qui in illis in Sina est dominus, hic rursum in sancto ascendit in altum captiuamque cepit captiuitatem. in eo scilicet sancto, cuius formam ex forma dei euacuatus accepit. quod autem sanctus sit, cum plures prophetiae tum Gabriel angelus ad Mariam testatur dicens: et quod ex te nascetur [*]( 23 Luc. I, 35. ) [*]( 1 rotae eius scripni (ot τϱοχοὶ avrot LXX, cf. etiam Sabatier II, 871, Lucif. ed. Hartel p. 274) rotas (ro in ras. R) eius RP rota eius VTe flmnen ignis scripsi (norapbi πυϱός, cf. Lucif. I. c.) lfumen eius V flamen ingens RPTE ducebant VR fort. lucebat cf. Lucif; 2 ei post seniiebant supr. scr. P et om. PT (inPeras.) 3 aetabant ex stabant P adstabunt V sub specialis R 4 bonis in curru PT 5 concordii V 6 obaequelam PTE 7 syna RT ardentis facis T conlucentiaq. ignis PXT ingrauescentiaque PE ingrauescentisque T 8 tonithrui T aduenturs corr. m. 1 V 9 lege V manu add. m. 2 V 10 milium ex mulium m. 1 V 11 et supr. scr. m. 1 R 12 dominus sit V e data P 16 milib. multiplicationibus (sic) m. 2 V 18 aliquatinus V1 20 captioamque ex captiuumque m. 2 V coepit VRP et captiuitatem PT 21 forma ex forma V 22 tum gabrihel 7' cu gabrihel P tum h quoq̄ gabriel (quoq diuers. liq. supr. scr.) R 23 ad Mariam om. R et om. R. )

294
sanctum, uocabitur filius dei; et daemones clamant: scimus qui sis, sanctus dei. in sancto ergo ascendit in altum. et quid illud sit ascendere in altum, sub huius ipsius dicti significatione Paulus docuit dicens: ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrrae? qui descendit, ipse est qui et ascendit super om* nes caelos. ascendens ergo in altum et sese hominem ex mortuis in caelestibus reuehens accepit eos, qui a diabolo erant capti, quos et ad pulchritudinem domus spolia diuisit. dehinc dona in hominibus accepit, cum primogenitus ex mortuis de se ipse testatur dicens: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. accepit ergo dona in hominibus, gentes scilicet in hereditatem; in quibus in -sancto in altum primogenitus ex mortuis capta captiuitate conscendit. et quia ultra humanae spei fidem sit, eum terrenae carnis corruptionem in caelestem gloriam transtulisse gentesque impias et ante uitiorum ac superstitionum furore peruasas ad cognitionem dei consortiumque esse deductas, ob hoc in his dona hominibus accepit, qui se cum deo habitaturos esse non crederent. atque ita huius mediatoris ex lege consummata cognitio est, ut. qui in laetantium milibus in Sina fuisset, hic idem in sancto rursum in altum captiua captiuitate conscendens dona nos, qui secum cohabitaturos diffidebamus, acciperet.

Post hanc itaque contra spei nostrae diffidentiam acceptorum in hominibus donorum hereditatem digna haec ad deum [*]( 2 Marc. I, 24; Luc. IV, 34. 4 Ephea. IV, 9 sq. 11 Ps. II, 7 sq. ) [*]( 2 scl V sancte (e in ras. 3) R 4 dicti ex dicit R paulus supr. scr. T 6 qui ascendit RPTE 7 ergo add. m. 2 V 8 cepit V a diabulo V 9 hos et V 11 dominue dixit ad me om. V 12 postula a me PT 18 hereditatem (om. tuam) T 16 ultra ex ultro m. 2 V 17 terraene V terraenae RT 18 legentesque V et omni ante V T 20 i his dona in hominibus V 21 habitaturo sese fi P 94 in alto R P captiua supr. scr. P capta T captiuitatem V1 25 diflidibamuB V 2ti diffidentiae V. )

295
prophetae subiecta confessio est: dominus deus benedictus de die in diem, prosperum iter nobis faciet deus salutarium nostrorum. benedictus itaque dominus et deus est ascendens in altum, capiens captiuitatem, in hominibus dona percipiens, eos qui scilicet inhabitaturos se esse non crederent. cotidie autem per populi credentis accessionem benedictionis multiplicatur augeturque confessio, cum gentiles superstitiones impiseque de diis fabulae, cum arae daemonum, cam idolorum inania relincuntur et iter omnibus ac profectus dirigitur in salutem. hic igitur salut-arium nostrorum dominus ac deus est, cuius de die in diem benedictionum significatur idolorum. In eo enim, quod cotidie est, continuatur et semper, cum tanta seui protendatur infinitas, quanta et dierum post dies successio consequatur.

Cautissime autem semper propheticus sermo, ne quis per gentiles fabulas philosophiaeque doctrinam notionem nostram de diuinae ueritatis scientia perturbaret, admonuit; quia uariae eorum impiissimaeque sententiae multa de deo stulte profaneque conplexae sunt. nos uero ad cognitionem dei patris et dei filii instituti sacramentum sumus uerae eaelestisque prudentiae in eo, quod uerbum caro factum est. consecuti. ipsum enim nobis, quod Iudaeis scandalum, gentibus uero stultitia est, id est dei passio, crux, mors, sepultura siue per rationem diuinae uoluntatis perfecta caelestisque sapientia est, siue per resurrectionis potestatem uirtutis aeternitas est. ad huius igitur nos propheta [*]( 2 perum iter — per populi credentis om. P lacvna non relicta (j. 83 tin. 84 in.) faciet nobis RTE 5 dona perficiens V eos scilicet qui .Tt 86 om. V 7 gentilis V 8 inpiasque V diis (ex die P) VPT dia (is in ras. 3) R 9 relinquntur R relinquantur PTE ac ex hac R 10 diligitur V nostrarum V 11 in die V 12 cotidie ex cotie V ex cotidiae R 18 tanta ex tantua m. 2 V post diem R 15 cautissimae R cautissime ex cantissime c5 m. 2 V ne quis scripsi ne quit R ne quid Ve ne qui PTb cf. Stud. 1889 p. 318 16 gentilis V philo- sofiaeque V filosophiaeque RP 17 scientiae P 18 impiaeque PT de eo V stultae profaneque V stultae profanaeque RP 19 conplexa V cogm nitione V fili V 21 id ipsum V 24 sapienti = e 8 P resurrecis 'tionis (is in ru.) P refectionem V 95 aeternitas ex aeternitem m. 2 V eet om. PTb. )

296
scientiam dei, qui nobis et passus et mortuus est et resurrexit et dominus est, instituit dicens: deus noster deus saluos faciendi, et domini exitus mortis: eum nobis deum intimans, qui, cum esset deus, omnia ad salutis nostrae incrementa susciperet. et idcirco hic deus noster est, quia deus eorum sit, qui fient salui. saluos autem nos per id deus noster effecit, quod exitus sit mortis egressus; id enim his uerbis, quae latine minus expresse atque absolute translata sunt, continetur. admonui enim superius, plerumque interpretes cunctos, dum conlocationem ordinemque uerborum demutare ac tempe-. rare non audent, minus dilucide proprietatem declarasse dictorum. uerumtamen in his, quae dicta sunt: deus noster deus saluos faciendi, et domini exitus mortis, et salutis nostrae deus et exitus eius ultra exitum mortis ostenditur. quia mortis exitus domini sint. omnibus enim, qui ueniunt in uitam, ingressus in mortem est; sed primogenito ex mortuis tantum proprius fuit egressus ex morte. atque ideo proprius exitus mortis est domini, quia adsumptae ab eo carnis haec uirtus sit, ut naturae nostrae corruptionem in gloriam caelestem post exitus mortis efferat. uerum susceptae mortis ipsius non fuit occultanda uel causa, uel ratio; et quid nobis unigenitus deus ex • forma dei exinanitus et formam serui adsumens adferret auxilii, oportuit ad fidei nostrae et securitatem et scientiam reuelari. [*](1 nobis ex nubis m. 2 V 2 ds saluos ex di saluos m. 2 V 3 et dm dns exitus V (sed cf. infr.) et domini exitus R 4 incrimenta V1 5 susceperit Tb suscepit e quia ex qui m. 2 V h eorum est R fient ex fiet m. 2 V 7 egressus ex gressus fR. 2 V 8 expressae adque absolutae VRl expraesse atque absolutae P expressa atque absolute T 9 admonuit R interpraetes V 11 dilucid = e (eras. a) R delucide V delucidae P declasse V declarans se P 18 saluos (owi. alter. deus) R et dfim V 14 et ante exitus eius supr. scr. P. om. r e 16 quia scripsi cf. Ephem. Austr. 1889 p. 30 qui cod. et ed. 16 ingressus T in mortS est a in morte est VPT in morte sit R primogenitu V1 17 tantum propius V tanto proprior PTa ideo ex eidem m. 2 V 20 effert V efferet (t in ras.) R efferret PTE cf. Stud. 1889 p. 319 ucruin susceptae PT (Bened. adn. falsa) uere susceptae R uerum haeo susceptae Vrb 21 causam V1 29 dff add. m. 3? R exinanitas V 24 reuelari ex reuelara (?) m. 1 R. )
297

Et primum quidem non alienum a dei misericordia et bonitate uideri potest, ut uitam omnibus in se ipso restitueret ex mortuis: namque qui primum animam nobis ad flatum respirationemque uiuendi, cum hominem secundum imaginem sui similitudinemque constituit, de thensauris potestatis suae diuinitalisque diffuderit. secundum apostolum enim ipsius genus sumus et secundum eundem: omnia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt: scilicet ut in ipso habitatio nostra atque incolatus ostensa sit sedis, dum omnia inmensa uirtutis potestate conplexus est; per ipsum uero originis inchoatae opus effectusque monstraretur. cum in nobis id ipsum. quod sumus. operatus sit; ex ipso autem initia uitae ad exordia spiritus indulta notescerent. non fuit ergo a beneficentia diuinae bonitatis alienum, ut qui ex se ipso nobis, qui eius genus sumus. uitae ac spiritus elementa tribuisset, in se ipso quoque nobis per unigenitum deum aetemitatis nostrae inchoaret exordia. uereque nunc et ex ipso et per ipsum et in ipso maneremus, cum quando nos in hac habitatione ac sede mundi huius, qui omnia in omnibus est, conlocatus rursum plenius iam atque perfectius in se ac per se atque ex se inita carnis nostrae societate post exitus mortis iam conlocaret aeternos. haec quidem ad significationem diuinae bonitatis ita dicta sint.