Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Temptationum autem genera et diuersas martyrum uictorias contuentes scimus, quibus modis anima ponatur in uitam, cuius contemptu desaeuientibus poenarum ingeniis a fidei gressu et testimonio non mouentur. alii enim in uinculis carcerum gloriantur, alii caesi in uerberibus gratulantur, alii potestati inreligiosorum desecanda. felicium capitum colla submittunt; plures in exstructos rogos currunt et trepidantibus poenae ministris ignem saltu deuotae festinationis insiliunt; alii in profundum demergendi non in aquas necaturas, sed in refrigerium aeternae beatitudinis decidunt toto ipso se corpore deo hostiam tamquam holocausta praebentes.
Percurrit ergo per haec passionum genera ex persona apostolorum, euangelistarum, martyrum propheticus sermo [*](1 coeptum supr. scr. T desinatur R 4 ut supr. scr. P 5 materie VTb materiae Pe matheriae R adheserint VR decoquantur VRTE a de — c = oquantur P 6 fraudolenf P 7 fidei eorum om. V 8 qui i corr. m. 1R 10 admixtione (admxtione == R) VRPT cf. Stud. 1889 p. 322 ab admixtione E 11 defecati VP examinantea V 12 claritate — (eras. mf) R claritatem V 14 c tuentes scimus (cwtu in ras., entes sci in marg. add.) R animae ponantur V 16 enim om. V carceris V 18 inreligioaorum om. V 19 rogis V 20 ignem VPTE igne R salta VRTE saltus ex salus P 21 demergentes V 22 refrigeriu ex refriu P aeternum V decidunt VRTE decedunt P toto ipso se corpore RE toto ipso corpore V toto pro se corpore P toto se corpore T 84 ergo per haec VTE p ergo haec (p supr. scr. m. 2) P haec ergo ergo per haec R 25 euuangelistarum R om. V. )
Et ne aut pertranseuntis aquas natatus aut transilientis ignem saltus -aut introductio in refrigerium communis alicuius et terreni loci requies significari existimaretur, adiecit: introibo in domum tuam in holocaustis. holocausta sunt integra hostiarum corpora, quae, quia tota ad ignem [*]( 19 Ps. CXIV, 7 sqq. ) [*]( 2 in laqueum VPTE in laqueum = = (laqueum in ras. postea 2 lilt. eras.) R 3 posuisti nos V tribnlationes VR tribulatione PT in dorsC nostrum VRE in dorso nro = P in dorso nostro T 4 poenas ex poenus R cum apostoluB ex cum apostolum m. 1 Y 8 p ignem aqua (sup, a lineol. eras.) P 9 aboletur (ex absoletur R) RT7'e diesoluitur V aliut (nt in ras.) R et quo RPTE et ubi V 10 nescit RPTE ignorat V 10 induxieti V cf. Sabatier II, 128 et eduxisti RPTE 13 mihi PTE tibi (t in ras. 3) R cf. infr. CXLVI cap. 4 (ubi etiam Qpraebet mihi) 14 a lacrimis R cf. infr. 1. c. et Sabatier II, 227 de lacrimis PTE a lapra R de lapsu PTE 18 et uiuitur VRTa 21 et = ne R peri tranBeuntes T pertranseuntes RP 98 adiecit RPE subiecit T. )
Sed quid tandem in hac corporum suorum oblatione uouerunt? scilicet ut per haec martyrii sui exempla gentes ad spem regni aeterni erudirent. qui enim tum Christum praedicabant, non sibi, quibus tum erat cognitus, sed nobis, qui futuri adhuc eramus, uel quibus tum erat incognitus, praedicabant. quae eorum praedicatio omnis posteritatis fidem ad martyrii desiderium accendit. non enim causa alia praedicabant nisi ut fidei suae et martyrii exemplo plures martyres erudirent quod Paulus docuit dicens: ego Paulus uinctus Iesu pro uobis gentibus. atque ob id in huius praedicationis fructu deo se uota reddere confitentur dicentes: reddam tibi uota mea, quae distinxerunt labia mea. et locutum est os meum in tribulatione mea: holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boues cum hircis. an ignorat propheta ex persona dei in spiritu se locutum: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos et: numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? et rursum: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis autem non delectaberis? cessat igitur opinionis nostrae error, ut haec uouisse martyres existimemus. sed in martyriis posterum [*]( 14 Ephes. m, 1. 21 Pe. XLIX, 9. 22 Ibid. 18. 24 Pa. L, 18. ) [*]( 2 genera poenarum RPE poenarum genera T 8 nt in dei RTE ut dῑ P id est RPE supr. scr. T 7 uouerunt RPE uoluerunt T 10 adhuo supr. scr. m. 1 R 11 omnis RE omnem PT 13 martyr = ea (ercu. a) R martyras T quod ex quodquod R 14 Iesu R cf. Sabatitr III, 795 adn. Christi Iesu PTE 17 diatincxerunt VP 19 offeram tibi — arietibus in marg. add. T 00 hyrcis R hyrcis ex hyrcoe P 21 in spiritu = ^ se R 26 holocaustis autem non R cf. Sabatier II. 104 a adti. holocauatis non ITE 26 cessat RPTa cesset, 27 martyras corr. m. 1 R martyras T martyriie ex martyris P posterum RPT posterorum E. )
In eo autem, quod dicitur: offeram tibi boues cum hi r cis, uirtutem uerbi ex hebraeo in graecum demutati latinus sermo non tenuit. nam quod nobiscum est: offeram tibi boues cum hircis, cum illis ita habetur: avolacoaoiβόας μετὰ χειμάϱϱων. Χείμαϱϱοι cum graecis non proprium, sed appellatiuum nomen hircorum est et eorum maxime, qui in ipso hiemis tempore editi sint. et scriptura hoc in loco tantum χειμάϱϱους nuncupauit, ceteris autem locis τϱάγως, quos nos hircos dicimus. posuit. confirmat autem spiritalis intellegentiae sensum aliorum consonans sibi et concors translatio, qui pro χειμάϱϱοις ϰαιϱίμους transtulerunt; ϰαίϱιμοι autem significantur, qui ex ipso tempore editi sunt; χείμαϱϱοι autem, quos hiemps genuit, unde et torrentes eodem uocabulo graecitas nuncupat, quos ex nihilo in fluuios hiemps auxerit.
Ergo cum ait fioagμετὰ χειμάϱϱων, non de pecudibus se loqui propheticus sermo demonstrat, sed in bubus ecclesiae se homines ostendere, in χειμάϱϱοις autem eos, quos ipsa persecutionis tempestas in martyrii gloriam genuerit. scimus enim plures sacramentorum diuinorum ignaros exemplo martyrum ad martyrium cucurrisse, et extra scientiam fidei ante [*](1 martyro P 6 NUl cofibo ACMETAXCH MAPPCJN chlMAPPYA ETAA APOI R ANOlCw COI BOAEACETA XEIAIAPPCJN XEChl MARASIAAPPOI P, in T omnia bene exarata sunt pronuntiatione aniso, ai, ohimarri litteris latinis superscripta. quae in RP abundant ex ditto- (jraphia orta uidentur, cf. irifr.; ceterum Hilarium re uera χειμάϱϱων et χείμαϱϱοι scripsisse pro χιμάϱων et χίμαϱοι etiam explicatione, quam adiungit, probatur 9 et aoriptura PTE inscribiturad R 10 chimarrus. XeiMAPPOIC R XeiMAPPUC T ubi MARRUS (ubi in ras.) tragos XIALAPPYE P TPATѠC R TPAGѠC P ΤΡΑΓѠC T cf. Addenda 11 dicimus posuit T dicimus tragos posuit RP 13 KALPIMOYC T KAIPIMOYC R CERALCOC KAlPlAlΟϒC P cf. Rost-Palm lex.p. 1544 kerlml KAIPIMOI T KITIMOI R Caeriim IKAIPIAAOP P 14 editi sint Teruditi sunt R eruditi sint VP XCIAIAPPI P(R) hiemps RPhiemB TE 17 Χεln MAPPWN RT XIMPCJN P 19 hominis VP i corr. m.1 R 90 in VPT p postea interpoB. m. 3 ? R gloriam VRT gloria Ph generauerit r. )
Demutat, ut in ceteris, interiectio diapsalmae personam atque sensum, doctrinae tamen ordine non dissidente. postea enim quam ex persona apostolorum, euangelistarum, martyrum. prophetarum ostenderat, quibus modis anima eius posita esset in uitam, id est per passionum poenas atque mortis, per quas in locum beatitudinis transisset reddens in holocaustis deo uota, post hunc ergo sermonem, quem omnem ad deum habuerat, eos nunc, quos ad holocaustorum sollemnia erudierat, adfatur dicens: uenite et audite, et enarrabo uobis, omnes, qui timetis deum. aduocat non incertos neque ad incerta. nam qui sint, quos aduocet, docet: omnes, qui timetis deum; inreligiosis enim neque adeundi neque [*]( 3 Luc. XXIII, 42 sq. 9 Esai. I, 11 sq. ) [*]( ter et 1 factos R praesentia (s in ras.) R praesentes T psentali P ipsam P 8 inter sua et damnatione 10-12 litt. (confessione ?) eras. R 4 mei tupr. scr. T 6 paradiso V paradyso RPT 7 similis P 9 dicenti BT 11 adipe P 14 perfecta post sollemniorum supr. scr. R 16 demutat RP demntanit T diabpsalme P 17 sen - sum R postea enim VT postea enim (stea in ras.) R postea eni (eni in ras.) P 19 profetarum VRP propheta T 20 in nitam RT in nita P mortis PT e mortes RE 24 nenite audite R et narrabo RP (corr. m. 7) 26 sint supr. scr. m. 1 P. )
Sed ut haec animae fierent, ex causis meruit, ut fierent. quibus uero causis meruit, dicit: ad ipsum clamaui ore meo. meruit ergo bona animae, quia ad eum ore clamauit. sed clamor oris plerumque mendax est, et non semper uerborum sonus adfectum mentis nuntiat. sequi ergo clamorem oris debet et sensus: et secutus est. nam propheta conexuit: et exaltaui sub lingua mea: non in lingua, sed sub lingua, in occultis scilicet linguae et quodam intra se tacitae uoluntatis eloquio. quod idipsum in euangeliis domino placuit dicenti: intra in cubiculum tuum et claude ostium tuum et ora: et pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi. ergo nunc, qui ore clamatus est, exaltatur sub lingua deus.
Sed qui sub lingua exaltatur. omni cordis puritate uenerandus est; nec sufficit non egisse aliquid impium, si mente cogitatur impietas. ab eo autem, qui sub lingua exaltet deum, hanc impietatis cogitationem abesse oportere propheta docuit dicens: iniustitiam si conspexi in corde meo, non exaudiat deus. propterea exaudiuit me deus, intendit uoci orationis meae. iniquitatem non modo re non effecit, sed nec corde conspexit. uel certe iniquitatem non conspexit in corde, nullum scilicet uitium iniquae suae uoluntatis [*]( 14 Matth. VI, 6. ) [*]( me 1 dehinc — significat om. R 2 ae V hanc enim posuit RPT hano enim animam posuit V 3 hanc in RViPT in V1 olocanstia r 4 introibit (ex introibot m. 1 R) RPT introiuit V 6 dicit R edicit a PTE 7 animae RPTE anima V quia RT qui P quae V ad eam RPT ad dm̃ r 8 clamor oris PTE clamor horum R 9 nuntiat R enuntiat PT 12 tacite R 13 in euuangeliis R 14 clude T hostium P 20 exaltent P 21 habeS oportere R 23 exaudiat VRPTh ezaudiet e intendit VPlT cf. Sabatier II, 129 et intendit (ex intendet R) o RP2 E 24 re RPlTE re P* 25 efficit Rl 26 in corde auo V. )
In finem hymnus psalmus cantici..
Deus misereatur nobis et benedicat nos: inluminet uultum suum super nos et misereatur nobis et reliqua.
Psalmus breuis est et euangelica praedicatione absolutus. nam et in finem est et psalmus cantici est, per quod confessio per scientiam gerendorum et per doctrinam proficientia gesta cantantur. et principium eius, unde oportuit, sumptum est. est autem omnis in eo sermo uel prophetarum uel apostolorum, quorum alii uenturum in corpore unigenitum deum, alii uenisse docuerunt, sancto spiritu inluminati et honore gloriae caelestis expleti. oratio ergo eorum in psalmi exordio esse noscenda est.
Deus misereatur nobis et benedicat nos: inluminet uultum suum super nos 'et misereatur [*](1 in nitam PTE in uita VR sed cf. supr. p. 267, 20 et 268, 2 2 enim RT aupr. scr. m. 1 P om. V pedesque RPT pedes V 3 introiuit at t i VR 4 distincxerat V distinxer P 5 dicens RT ait in ras. 1' monit V 8 amen om. V Explicit psalmus LXV incipit psalmua LXVI feliciter V Explicit psalmus LXq incipit psalmua LXVI R Finit pealmus LXV incipit psalfi LXVI P Expl. de LXV incip. de LXVI T 10 in finem hymnuB — miaereatur nobis om. V psalmus cantici Dauid E 14 et euuangelica R euangelica T 15 in fine VRP 16 proficientiam V 17 et principium ex primum et principium m. 2 V unde add. m. 2 V 18 eat autem 5nis ex est autem un 3nis corr. m. 1 V sermo = = ueI P sermo uel ex sermo uel uel m. 2 V 19 uel apostoe lorum quorum sup. lin. a m. 2 V 20 illuminati TE et honor R 21 in pealmi exordio ex in psalmi in exordio corr. m. 1 V. )
Post misericordiam enim et benedictionem id sequitur: inluminet uultum suum super nos et misereatur nobis. benedictione dei opus est, ut nos uultus eius inluminet, ut tenebrosa corda nostra cognitionis suae lumen inradiet, ut maiestatis suae spiritus lucem obscuratis intellegentiae nostrae sensibus tribuat et gloriari deinceps liceat, dicentes: designatum est super nos lumen uultus tui domine. hanc autem inluminationem uultus sui super nos misericordia ipsius, quae in peccati remissione in nobis est coepta, largitur. in quem autem profectum inluminationem uultus dei super se precentur, sermo . consequens docet.
Ut cognoscamus in terra uiam tuam et in omnibus gentibus salutare tuum. interiectio diapsalmi, etsi conuersionem personae adtulit, sensum tamen non demutauit. nunc enim ad eum sermo est, qui nunc usque fuerat in uotis. quod autem in latinis libris ita scribitur: ut cognoscamus in terra uiam tuam, in graecis ita est: του̃yvmvai h τη̄ γη̄ rrjv odov Gov. inter γνω̃ναι et cognoscamus id [*](9 Ps. IV, 7. ) [*](in. 1 in xpo (in in principio uersus supr. scr. m. 2) V post Christo nonn. litterae erasae P benedicti ex bonedicti m. 2 V 2 et uideamua ex et bene uideamus m. 2 V 3 fructus V praesentia PE ratio R 4 misericordiam enim et om. V 6 benedictione ex benedictionem R 7 irradiet PTE irradiet ex irradiat m. 1 R 8 obscnratis ex obscuricatig (?) R obscnritatis e 12 in peccati remisaionem V in pecoatis remissionem P in nos V e in ras. P et V 13 post super se 3-4 litt. (eup?1 eras. R 14 praecentur V jScetur R docet.diapsalma.ut cognoscamus PTE 15 in omnibus (om. et) RPb 17 personae non sensus ploni attulit (adtulit P1) Pb psonae non attulit T sensu T tamen demutauit PTab 18 ad dm̄ sermo est V sermo est ad eum E fuerat ex fuerit m. 1 R 19 aur supr. scr. P ista V 20 TOY YNwNAI ENTIY HTHNOAONCOY- INTSRTNONENtJNAI p TOY GNUNAI CHTHYN NOAONCAY- inter Igno & NACJNAY R om. Va, in T omnia bene sunt scripta (praeter rNONAI), post alterum PNONAl spatium 4-.5 litt. uacuutn; superscripta est pronuntiatio gnone en ti gi tin odon su. )
Hanc autem omnem propheticam atque apostolicam doctrinam necesse est confessio populorum et remissorum peccatorum laetitia consequantur: neque solum peccatorum remissorum, sed quod eum, qui peccata remiserit, aequitatis futurum iudicem sciant, quod per eum in uiam uitae omnes gentes terram inhabitantes dirigantur relicto idolorum errore ad cognitionem dei . eruditae. idcirco haec secuntur: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. laetentur et exultent gentes, quoniam iudicabis populos in aequitate et gentes in terram diriges. cum confitentur populi, designari uidentur ex tribubus duodecim uel credentes uel credituri. cum confitentur populi omnes, exceptio nulla fit gentium. cum laetantur et exultant gentes, quoniam iudicabit populos in aequitate et gentes in terram diriget, causa laetitiae ex spe iudicii aeterni et directarum in uiam uitae gentium praedicatur.
Interiectio diapsalmi uidetur hic nihil innouasse, cum praesertim sub isdem uerbis sensus iteratus sit: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. sed cum adicitur: terra dedit fructum suum, intellegitur non ex nihilo eorumdem uerborum facta esse repetitio, si tamen idipsum sub isdem uerbis significatum intellegere debeamus. inuenimus enim confessionem duplici ratione esse tractandam: esse unam confessorum peccatorum, ubi in deserto Iordanis confitebantur peccata sua; esse aliam laudationis dei, [*](1 profetiam adque V 2 remissio populorum V qui postea om. et remissorum peccatorum &̆ remissorum peccatorum P et remissio peccatorum (eras. in?) R 3 consequatur VPTE 4 eum ex eoru m. 2 V 6 in uia R inhabitantes ex habitantes P 6 relictoru V in cognitionem V 7 id seqtur V 8 dš RP di V 9 iudicas PTxe 10 in terram VRe cf. Sabatier 11, 130 in terra PTb diriffis T'e 11 ex tribus VR ud credentes R 13 exultent P 14 in terra T 15 et spe V directarum (ec in ras.) P rectarum V 17 hine nihil P 18 isdem RP hisdem VTct itenatus F1 20 icitur R 22 isdem R hisdem VT 23 esse tractandam (am ex a corr. m. 2) V tractandam esse PTE 24 ee unam R unam PTE confessionS (sed ionS in ras. 3) R (b) cf. Acad. p. 59 25 esse om. V aliam ex ueliam m. 2 V cl. Acad. p. 13. ) [*]( XXII. Htlar. Pict. para I. ) [*]( 18 )
Sed quaerendum est, quem fructum terra dederit, ob quem populi omnes deum laudent. causa quidem deo debitae laudationis aeterna est, quod corporales hos et nobis necessarios fructus terra suppeditet: sed terrae non sunt. aut enim nostri sunt, quibus praebentur, aut dei sunt, per quem ministrantur. requiramus ergo, quos fructus terra habuerit et amiserit. per id autem, quod amisit, ostendemus habuisse. Adae terram meminimus post peccatum datarum sibi benedictionum honore fuisse spoliatam. ipsi enim dictum est: quoniam terra e s. et in terram ibis. ergo quia terra est, hac post peccatum maledictione damnatur: maledicta terra in operibus tuis, in doloribus edes eam omnibus diebus uitae . tuae, spinas et tribulos generabit tibi. terrae elementum extra crimen fuit: caret ergo maledictione, quod carebat et crimine. uerum hic Adae terra, quae per inlecebram cibi erat criminosa, maledicitur. haec ergo ab eo omnibus praesentis uitae maeroribus consumitur et aegritudinum doloribus [*]( 1 Matth. XI, 25; Luc. X, 21. 17 Gen. m, 19. 19 Ibid. 17 sq. ) [*]( 1 confite SE or P confiteor TE diie pater dne caelorum V domine pater caelorum R dne par = = celi P pater domine caeli T cf. Abh. IV p. 82 i 3 paruolis V 4 primo VP 5 maximaeq R praedicatone R pro- feticae adque VR connectitur TE 7 ετ ob id R 8 terrae V 9 est om. V 11 corporalis PTl 14 et ergo P terra et habuerit b et amiseritquod add. m. 2 V 15 et amiserit V ostendimus PT ostenditur e tetra P ternam V 16 post meminimus supr. scr. enl R 17 spoe liatum (u in ras.) R ipsi ex ipse m. 2 V terras corr. m. 2 V 18 ibus V hac = = post R haec post VP 22 quod non oarebat r 23 terra - R (fortasse legendum terrae). )
Ob quae demonstranda et docenda rursum benedictionis dei munus oratur, cum dicitur: benedicat nos deus. ac ne de incerto et incognito deo sperari benedictio existimaretur, adiectum est: deus noster: patriarcharum scilicet et prophetarum et apostolis ipsis tamquam successionis hereditate iam proprius; in quibus fructum suum dedit terra, continentiae et fidei et iustitiae et misericordiae, quin etiam inter ipsos saeuissimarum persecutionum cruciatus atque mortes ipso iam diuini nominis deuota martyrio.
Repetitur deinde benedictionis oratio. cum dicitur: benedicat nos deus. non ex nihilo iterantur haec uota, sed ut per benedictionem dei augescente doctrina deum omnes terrae fines timeant. ait enim: et metuant eum omnes fines terrae. metuant ergo omnes fines terrae deum, sed deum nostrum, sed deum benedicentem. non est minimum officium fidei metus. nam inter praecipua spiritalium gratiarum dona [*](dae 1 in apinia VPTE tribolia V 2 5nea V ae similes V 8 quia ia P 6 gloriosam VR conoupiscentis exuto V 7 est om. PT 9 fractuum V ei et in cognitione E ei cognitionem V 10 nostro om. PT 13 nos ds ds fir P 14 et ex te m. 2 V 15 noster ex nostes F1 patriarcarum V 16 haereditate R 17 iam proximis R terrae R cootinentiae fidei PT 18 miaaerioordiae R 19 adque VR mortis V 20 diuini ex diuino VP 91 repetitus V oum ex ne m. 2 V 22 iterantur ex iteratur P* 23 per om. R, supr. add. P doctrina deum : non alłenum (m partim i. ras. X) R doctrina di P 26 dm sed dtñ nfm P. ) [*]( 18* )
In finem psalmus cantici Dauid.
Exurgat deus, et dispargantur inimici eius et reliqua.
Psalmus non a Dauid, sed illi Dauid in finem praescribitur. deinde non canticum psalmi, sed psalmus est cantici, ut in eo cognitionis et scientiae propheticae enuntiatio doceretur. est autem ipse totus sacramentis legis euangeliorumque contextus magnaque et ex praeteritis et ex futuris [*]( 1 Esai. XI, 8. 2 Prov. I, 7. 12 Phil. II, 11. ) [*]( 1 numeratur supr. scr. m. 1 R numerantur V eseiam V esaiam ex eseiam R1 isaiam T replebit T spiritu R 2 solomonem V 3 timor non ex V 5 in saecundis R 6 naturae ex natura m. 2 V ad qui VR 7 inter timet et semper m. 2 V sup. lin. add. et 8 sapientiae PT 12 istius VP summaP Explicit psalmus LXVI inoipit plalmus LXVII feliciter V Finit psalmus LXVI incipit psalmus LXVII RP Expl. de psalmo LXVI incip. de LXVII T 16 in fine F, in R h. I. superscriptio deest 17 dispargantur V cf. Sabatier II, 130 dissipentur R 19 a postea eras. R ad V sed — Dauid om. V in fine VRP 20 psalmum V 21 cantici ex canticio V1 profeticae VR enunciatio RT 22 ipse totus (totua ex tutus R) Re totus ipse ex totus ipse totus ipse corr. m. 2 V totus ipse PTb euuangeliorumque VR 28 magnaq. ex V et ex futuris R. )
Exurgat deus, et dispargantur inimici eius et fugiant odientes eum a facie eius. sermo uotorum est non ex incerto poscentis, sed ex cognitione scientiaque sperantis; resurrectionis enim nunc in deo tempus optatur, cum de peccato peccatum in carne condemnans potestates huius mundi ostentui fecit cum fiducia triumphatis his in semetipso. uenit enim mundum uincere et principem mundi cum peccati lege configere et decretum mortis peccati remissione delere. hanc igitur propheta fugam horum inimicorum eius expectat. neque enim resurgentis ex mortuis occursum eius potuit haec odientium eum turba daemonum perferre, cum ad primam apostolicae fidei post subiectas his spiritales nequitias potestatem cecidisse de caelo satanan modo sit fulguris praedicatum et princeps mundi in passione sit iudicatus. sed fugientes a facie dei trepidationem suam quidem, dum fugiunt, ostendunt, euadere tamen faciem dei, quamquam fugiant, non possunt. nam et [*]( 12 Coloss. H, 15. 19 Luc. X, 18. ) [*]( 1 alligoricorum V dictorum ex doctorum R interpraetatione VR datae V 2 doctrinae V 8 exprobret ex exprobiret m. 2 V 4 conplectetur R 6 gloria V conpraehendat VR 6 propheta (profeta V) VPTE 7 constitit P ita om. PT 8 disparguntnr V diBsipentur (pe m rat. m. 3, arUea eras. p R) RPTE 10 scientiaque ex scientiaeque m. 2 V sperantis resurrectionis ex sperantisque surrectionis m. 2 V 12 poteatatis VP ostentni ex ostentus m. 2 V 13 fiducia ex fiduciam m. 2 V triumfatis VR triuphantis P his om. PT in semet etipso V uenit n ueniet m. 2 V 15 decretum add. m. 2 V remissionem V 17 resurgetea VP occursus V odio habentia eil P7' 18 daemonium fer turba V p ^ : ferre (eras. rae?) R perre corr. m. 2 V ferre PTb primum V fidei doctrinam post T fidei uocem post e 19 subiectas ex subiectis m. 1 R apiritalia nequitiae PTe potestates Te caecidisse V 20 satanam T E fulgoris RP praedicatum ex praedicatus m. 2 V. )