Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Oportune superiorem psalmum hic, qui subiacet, consecutus est. est autem et ipse in finem et congregationem gentium, quae dominum laudaturae sunt, nuntiat; et ipse huius interpretationis nostrae fidem reddet.

In exordio autem eius secundum consuetudinem suam propheta orationem omnem ad deum erigit.. omnis enim nobis res atque sermo cum confessione dei ineundus est. sed sciens propheta, plures pro diuersitate studiorum in superuacuis demorari, specialem et proprium dei a nobis honorem requirit [*](2 ante intellexerunt eras. non R 6 se in errore sitos P ee in errore ristos R in se errores istos e 10 remissorem (ex remissorum R) RP remissionem a (V) 11 peremptore (in. uersu exeunt. e euan.) R bellatorem P Explioit psal LXIII incp pffalmus (sic) LXIIII R, in P deest subscriptio, de V ef. praef. 16 pfal R 16 hymnum V cf. Sabatier 11, 126 hymnns RE 18 oportunae RP1 oportune Paa opportune. psalmn ex psalmus R subiacet ex subiacet & R 19 in fine P 20 nuntiat et Pe nuntiauit ex nunciauit R 99 euam ex scuam R 98 dirigit PE(V) 95 studiorum RP rerum studiorum a rerttm ac studiorum e. )

234
dicens: te decet hymnum deus in Sion. Sion mons quidem Hierusalem adiacens est; sed montem hunc eiusque nomen atque etiam urbis ipsius ecclesiam, quae corpus est Christi, nuncupatam semper accepimus, domino in psalmis dicente: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. et ne in regno eum collis huius constitutum arbitraremur, in prophetis atque etiam in euangeliis dictum est: gaude ualde, filia Sion, praedica, filia Hierusalem: ecce rex tuus uenit tibi. et apostolus: ea autem, quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. hymnus ergo hic deo condecet, qui sit in Sion spiritali et ecclesiastico cantico innocens et dei laudibus dulcis.

Omnia autem superstitionum genera, quae extra religionem dei sint, condemnat plures enim sunt in demersissimo erroris profundo locati, qui doctrinae suae peruersitatem quadam inanis laboris probitate commendent. cernimus namque nudis philosophos corporibus algere; ipso etiam coniugiorum usu magi abstinent; haeretici sicco panis cibo uiuunt. sed qui tandem otiosi huius propositi profectus est? totum hoc inane atque ridiculum est et cum ipsis superstitionis causis miserabile. deo ergo uouenda sunt contemptus corporis, castitatis custodia, ieiunii tolerantia. atque ideo ait: et tibi reddetur uotum in Hierusalem. uota enim tantum ecclesiasticae religionis utilia sunt. quae cum et dignis deo cantionibus et propositae in ecclesia obseruantiae studio probabuntur, tum digni erimus, [*](õ Ps. II, 6. 8 Zach. IX, 9, cf. Matth. XXI, 5. 10 Gal. IV, 26. ) [*]( 1 te Vs tibi RPe decet dme V hymnum dS V ymnus deus P I sion secund. loco svpr. scr. m.3 R 4 accepimus P salmis R 5 dicente ex dicentem P constitus R habeo super R 7 profetis R euoanr geliis R 8 gaude ex gaudet P 10 susum P liberata eat quae mater nostra P 18 deo ex dS m. 2 P 14 post omnia eras. 5—6 litL R n 16 condempnat R in demerso P 17 condẽpna R 18 uau ex UBU . m..3 R —= agi' R magi P magistri E 19 heretioi R 20 totum ex tutum R adque R 21 ou ipsi P 99 post contemptus eras. ergo R 96 obseruantia R probantur Re. )

235
pro quibus deum sanctus spiritus interpellet idem namque per prophetam loquitur et docet. ipse autem secundum apostolum pro nobis inenarrabilibus gemitibus interpellat; atque ideo hic ita dictum est: exaudi orationem: non enim subsequitur meam, ut dicentis persona posset intellegi. licet enim multi, tamquam hoc deesset, addiderint, non tamen in authenticis extat. propheta enim non suo sensu, sed inspiratus haec loquitur: exaudi orationem.

Sequitur, ut, quorum oratio sit exaudienda, demonstret, nec longe expectationem nostram differt; subiecit enim : omnis caro ad te ueniet. humani generis uniuersitatem scriptura sub carnis nomine designat, ut in lege: et dixit deus, non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt, et in eadem: quoniam corrupit omnis caro uiam eius et in propheta dominus: et effundam de spiritu meo super omnem carnem et in euangelio: et uerbum caro factum est et inhabitauit in nobis. huius igitur humani generis orationem exaudiet deus, quod uanis infelicium superstitionum doctrinis tenebatur, cum praecepta gentilia omnes eos ad studium impietatis inbuerent, deum in lignis et saxis et metallis praedicando et mundi opificem atque animae nostrae parentem intra inanimem materiam collocando. hunc igitur errorem gentes fatentur, quod eos philosophiae facundia detinuerit in errore: scientes tandem uetera delicta sua et antiquae impietatis crimina deo propitianda esse per Christum. ipse enim secundum apostolum nostra placatio est, ait namque: quem proposuit deus placationem [*]( 2 Rom. VIII, 26. 12 Qen. VI, 8. 14 Ibid. 12. 15 Ioel II, 28. 17 loh. I, 14. 27 Rom. III, 26. ) [*]( 2 profetam R ipse ipse autem R 4 ita om. R post orationem 4-.5 litt. (meam ?) eras. R 5 possit PE 6 autenticis P 10 differ ™ t P 11 scribitura R 18 post meus 2-3 litt. (est?) erat. R 14 ea' P ea R t corrupiom̃ιs in ras. R 15 et effundam PE (xu, έxχεϖ LXX) effundam R 17 inhabitauit ex inhabitabit R 21 praedicandi P 22 inanem td. Basil. 1550, Par. 1572 28 filosofiae R 94 errore ex errorem R tande ex tande m. 3 R netera in ras. R 26 post impietatis eras. do R do supr. acr. m. 3 R 26 enim e (e supr. scr. m. 3) R placatio eat (c in ras.) R 27. dfis P.II )

236
per fidem in suo sanguine et iterum: ipse est placatio pro peccatis nostris. ueniet ergo ad eum omnis caro dicens: uerba iniquorum praeualuerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis,

Sed qui tandem propitiationis effectus est? uel quid proderit errorem gentilem reliquisse et doctrinam impiam spreuisse? et idipsum non dissimulauit dicens: beatus, quem elegisti et adsumpsisti, utinhabitet in tabernaculis tuis. omnis quidem caro ueniet, id est ex omni hominum genere congregamur, sed beatus est quisque fuerit electus. multi enim secundum euangelium uocati sunt, sed pauci electi. electi autem sunt nuptiali ueste conspicui, puro atque integro nouae natiuitatis corpore splendidi. itaque non res indiscreti iudicii electio est, sed ex meriti electu facta discretio est. beatus ergo, quem elegit deus: beatus ob id, quia electione sit dignus. scire autem nos conuenit, hic beatus in quam rem fuerit electus; scilicet ad id, quod sequitur: inhabitabit in tabernaculis tuis. omnis perfectio bonorum inhabitationis caelestis est requies. multas mansiones dominus in caelis esse testatur, sed patrem orat, ut apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: pater, quos mihi dedisti, uolo ut ubi ego sum, ibi et illi sint mecum. ex plurimis ergo mansionibus apostolis suis eam, quae sibi est propria, communicat. scit propheta, quanta beatitudo sit in tabernaculis dei esse, alio loco dicens: concupiscit et deficit anima mea . in atria domini. sed non ob id bonorum caelestium [*]( 1 I Ioh. 2, 2. 11 Matth. XX, 16. 21 loh. XVII, 24. 25 Pe. LXXXIII, 3. ) [*]( 8 praeualuerunt Ve inualuerunt RPb 4 et inpietatibus nostris tu propitiaberia V cf Sahatier II, 123 et impietatea nostras tu propitiabie RPE 10 congregantur P congregabuntur e (congraegabuntur V) quisque P(V)α cf. Acad. p. 29 quisquis Re 18 splendidi (di uersu exeunte adtl. m. 3, postea uers. ineunte 2-3 litt. eras.) R 14 delectu E dilecti (dilectionis ex dilectu fec. m. 2) P 15 descretio R 17 seq f'rt ; I in marg. infer. add. m. 3 R 18 in tabernaquulis R 19 requie (i supr. scr. m. 3) R requie e (in requie V) 22 et illi om. V 28 qng ex que R 25 dei = esse R deficit (ex defecit RI. 2 P) VPE defecit - == (eras. in ?) R. )

237
spes adimitur, si non omnes ad cohabitationem dei eligentur. plures enim mansiones diuersae dignitati habitantium praeparantur. sed licet diuersa sit dignitas — differtenim stella stellae in gloria — tamen quotquot habitationibus, uariis licet, digni . habebuntur, fidei fructum et honorem gloriae caelestis sortientur.

Post enim beatitudinem eius, qui ad habitandum in tabernaculis dei fuerit electus, hoc sequitur: replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile in sequitate. his ergo bonis domus replebuntur, quia in tabernaculis dei beatus habitabit. et quidem interim, bona domus quae sint, possumus existimare, ecclesiae scilicet munera, quae ei secundum multiplicem fructum Christus indulsit, quia et ipsa secundum apostolum domus dei est: ut scias, inquit, quemadmodum oporteat in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. haec ergo habet tricenum, sexagenum centenumque fructum. his ergo bonis domus dei fides credentium explebitur, quae interim donorum diuisionibus adornatur. sicut scriptum est: huic ergo datur sermo sapientiae. alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu, alii dona curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum. uerum sunt et alia plena et [*]( 3 I Cor. 15, 41. 18 I Tim. 3, 15. 19 I Cor. 12, 8 sq. ) [*]( 1 eliguntur ex eligentur m. 3 R eligantur ex eligentur m. 2 P 2 ante diuenae supr. scr. & m. 1 ? R dignitatis P dignitates R prae- parantium P 8 stella g abstellg, R stella stellae corr. m. 2 P 4 quotad quot ex quodquod m. 3 R 5 caelestis gloriae PE 6 quia habitandū (ad tupr. scr. m. 2) P 7 replebimur VRE replejnur P 9 equitate ex iquitate m. 1R his ex hi m. 1 Phi R domus dei E replebimur E lOin tabernaculis (cu in ras. m. 3) R post beatus eras. qui R post habitabit 3—4 lalt. eras. R 11 bona dpmu. (ad in ras. 3) R 14 inquid Rl inquirl P oporteat te in Pb post dei .5-6 lilt. eras. R diuersari E 15 aecclesia R 16 tricenum sexagenum centenumque (V)RP cf. F. Seue FormenL 1, 105 tricesimum sexagesimum centesimumque E 19 huic ergo VR hinc enim P huic enim E dabitur V sermo VRE aliis sermo P 20 alii (alterum i in ras. m. 1 R) sermo V R aliis eermo P alii uero e 21 curationum V cf. Sabatier 111, 702 sanationum RPE aliis genera P.- • )

238
perfecta domus dei munera nequaquam naturis carnalium sensuum aestimanda. nouit haec usque ad tertium caelum apostolus raptus et praedicat dicens: quod oculus non uidit, nec ' auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quse praeparauit deus his, qui diligunt eum. his igitur domus dei donis replebimur. et meritum percipiendorum horum fructuum docet dicens: sanctum est templum tuum. mirabile in aequitate. omnia namque credentium corpora . templum dei esse apostolus docet dicens: an nescitis, quod templum dei estis et spiritus dei habitat in nobis? si quis templum dei corruperit, corrumpet et hunc deus. templum enim dei sanctum est. templum ergo hoc dei templum est sanctitate atque iustitia, ut bonis domus dei repleatur, ut aequitatis ac fidei operibus mirabile sit. domum autem dei etiam ipsum adsumptum a dei filio hominem intellegere erit promptum, quia in eo inhabitet omnis plenitudo diuinitatis, et per naturae proprietatem in eo pater habitet, bonis itaque eius, id est uirtutis, gloriae., aeternitatis unoquoque eo replendo, qui se templum deo sanctum et mirabile in aequitate seruauerit. omnium itaque spes ista est, ut bonis domus dei repleamur, ut sanctum et mirabile templum illius simus. beati quidem sunt, qui iam a deo ad habitandum in tabernaculis eius electi sunt, sed festinare nos in consortium huius beatitudinis congruum est. operationibus id atque orationibus consequentes.

Ob quod ita sequitur: exaudi nos, deus salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe. [*]( 8 I Cor. 9, 9. 9 I Cor. 8, 16 sq- ) [*]( h 1 in naturis R 2 aec corr. m. 1 R 6 bonis E replebimur m. 1 R 11 post quia eras. in R corruperit ex corrumperit R et hunc VRe eum Pb 12 ornandum ex orandum P 18 tem plūcorr. m. 1 R sanctitate ex aanctitati m. 1 R 14 dei om. P 15 atiam (iam in rat. m. 1) R post adsumptum 1-2 litt. eras. R 16 inhabitet — pater om. P 18 habitA [& in ras. m. 1) R habitat e itaque om. e gloria = R 20 omnium itaque nostram apes E 22 iam (i in ras., eras. ef) R 24 id om. R adque R 26 consequentes R expetentes PE. • )

239
non competit haec oratio Iudaeo. et quamquam hic liber legis sit, prophetia tamen non est gentis unius. spes enim haec omnium finium terrae est; et quacumque se habitabilis mundi huius temperies extendit, omnibus Christus in spe est. quin etiam interni atque externi maris insulae in huius nominis uirtute requiescunt. spes enim omnium finium terrae et in mari longe est. sed spem oportet non ex inani esse praesumptam, ne magis sit incertorum praesumptio, quam expectatio cognitorum.

Itaque, cur in eo spes omnium sit, in consequentibus docet dicens: praeparans montes in uirtute tua accinctus in potentia et conturbans fundum maris, sonum fluctuum eius. ad terrenorum montium naturam sermo iste non pertinet: firmati enim sunt, non praeparati; praeparatio autem futurae operationis est coeptum. dehinc memoratorum montium praeparatio in accinctu potentiae atque uirtute est: terra autem omnis ex nihilo est iussa subsistere, resque ea potentiae non eguit accinctu, quae ex iubendi facilitate pendebat. utile est autem cognoscere, sicubi in scripturis montium facta sit mentio. ait namque propheta : audite, populi omnes, et adtendat terra et omnes habitantes in ea. et erit uobis dominus deus in testimonium, dominus deus de domo sancta sua. propter quod ecce dominus descendet de loco suo et descendet super excelsa terrae et conteret montes subtus se, et [*]( 20 Mich. 1, 2 sqq. ) [*]( 1 competit (com mpr. scr. m. 3) R 2 haec spes enim P 3 quaeumque ex quaecumque R 6 atque externi om. P 8 presumptam ex presemptam corr. m. 1 R 12 in potentia V1 (cf. Sabatier II, 126 b δvαστείḁ, LXX) potentia VRPE et contnrbans V (d συvταρàσωv)', qui conturbas RPE fundum (fundum = R) VRP profundum e 13 moDi. tiam R 14 firmati aut sunt P non praeparati ex praeparati R h 15 de inc R 17 resquae P ea eras. R 18 non (erag. n 1) R 'do 29 in testimonio V dms d? de V dominus de RPE 23 mo R ecce dff V 95 suptus r. )

240
ualles liquescent, tamquamcera a facie ignis. propter impietatem Iacob haec omnia et propter peccata domus Israhel. et rursum: commota est et contremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis deus. ascendit fumus ab ira eius. et ignis a facie eius exardescet, et carbones accensi sunt ab eo. et inclinauit caelum et descendit, et caligo sub pedibus eius. et in consequentibus est: misit sagittas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. et. in his, quantum lectio docet, descensionem domini de caelo per prophetam spiritus sanctus ostendit, metum terrae, montium trepidationem, ob id, quia his dominus iratus sit, fumo de ira eius exorto, igne deinceps de conspectu eius accendendo. in fumo, qui ascendit, praeteriti temporis res est; in igne autem accendendo futuri significatio continetur. dehinc, ne quicquam de natura hebeti et immobili dictum existimaretur, hos montes sagittae missae dispergunt et fulgura multiplicata conturbant.

In hoc igitur montium nomine supereminentem omnem potestatem intellegi oportet, quae se contra deum exaltans atque efferens irae dei subdidit. descendens igitur deus uerbum. adsumptum sibi hominem potentia accingens, primum haec [*]( 3 Ps. XVII, 8 sqq. 9 Ibid. 15. ) [*]( 1 facie ex faciae R 9 haec omnia — Israhel om. V et propter RP (cf. Sabatier Ill, 943, xai δỉ LXX) propter E 8 commota V et commota RPE 4 contremuit re intremuit RPb 6 iratus est eis df V (cj: Sahatier II, 33, ώργίσϑηαύτοĩς 6 ϑεóς LXX) iratus his dfis R iratus est his PE 6 ab ira VPE in ira R 7 exardescet VPE exardesoit R et carbones V carbones RPE accensi VRPb snccenri e 8 et inolinanit V inclinauit RPE 9 est eras. R om. e sagittas V (cf. Ps. CXLIII cap. 9 Sabatier II, 33 adn., βέλη LXX) sagittas suas RPE 10 dissipauit R dissiparit ex dissipauerit T dispersit PE 18 motum e quia (a in rax. m. 1) R 17 nequiqua P hebeti ex hebiti corr. m. 1 R aebeti P 20 in om. Pb montium = nomine R supereminentem omne potestatem in tellegi (in in mary. add. m. 3) R omnem supereminentem uirtutem intellegi PE omnem sčilicet supereminetem uirtutem h V 91 exaltans ex exultans R 93 ominem potentia = (eras. m) R. )

241
cacumina montium depressit. diaboli scilicet et suorum contumacem excellentiam protriuit, quos per hanc primae obtritionis potestatem poenae aeterni iudicii praeparauit seruauit autem hanc eandem propheta rationem dicens: ascendit fumus ab ira eius, et ignis a conspectu eius ardescet. fumus enim eos interim arsuri ignis inuoluit, atque ob id in praesenti psalmo ita scriptum est: praeparans montes in uirtute tua accinctus potentia. accinctio potentiae ei, quod indigebat, corpori coaptatur. non enim uirtus accingitur, sed in uirtute dei potentia homo, quem dominus adsumpsit, accingitur.

Contemplandum autem est, quid praeparationem montium subsequatur: qui conturbat fundum maris, sonum fluctuum eius. conturbat non mare, sed maris fundum, neque fluctus eius, sed sonum fluctuum. mare autem, ut prophetiae sermo edocet, pro saeculo nuncupatur, ut ait: superinducet dominus machaeram terribilem etmagnam super draconem serpentem prauum et perimet draconem, qui in mari est. et iterum: hoc mare magnum et spatiosum; ibi requiescet draco, quem figurasti ad inludendum illum. uel certe illud absolutius: ueni in altitudinem maris. et tempestas demersit me. montes igitur, id est aduersariae omnes supereminentesque uirtutes pcenae iudicii praeparantur et maris fundamenta turbantur. in harum enim inimicarum uirtutum fiducia saeculum consistebat, et haec in inuisibilibus saeculi huius [*]( 4 Pa. XVII, 9. 15 Eaai. XXVII, 1. 18 Ps. CIII, 25. 21 Ps. LXVIII, 3. ) [*](4 profeta = (eraa. m) R 5 ardescet ex ardeacit m. 1 P 6 inter mansuri P in om. R cf. Acad. p. 22 7 pealmo ex salmo m. 3 R 8 accintio ex accentio m. 1 R ei in ras. 1 R 10 in supr. scr. m. 3 R 12 subsequatur Re consequatur Pb 14 fluctue (m. 3, luctus in ras.; prius scriptam uocem del. m. 1 et in marg. odd. ftuctus) R 16 profetia eerh mo R docet P 16 maceram R 17 perimet ex perimit m. 1 R om. P 18 hoc mare V mare hoc RPE 19 spatiosum V latum RPE ef. Sabatier II, 204 20 illum V ipsum RPE illud supr. scr. m. 1 R o alnolutios corr. m. 1 R 24 arum R enPnimiarum corr. m. 1 R 25 fiducia ex fideciae m. 1 R in om. RP inuieibilibus (sup. ni eras. in) M R inuiai libus P. ) [*]( XXII. HUar. PIoL pan I. ) [*]( 16 )

242
profundis latebant. sonus autem fluctuum cum fundo maris perturbatur. turbato enim diabolo omnia terroris sui ministeria turbantur: et ipse, in quo gentes pauebant, aduersantium potestatum sonus trepidat. recordemur uatum murmura et inconditos bacchantium fremitus et nonnumquam confuso audientium sensu incertum nescio quid simulacrorum sera sonuisse, omnem denique profano cserimoniorum cantu mundum resultantem; nunc uero domino Christo praedicato silere omnia confutata et trepida, cum hi templorum et gentium dii uirtute fidelium subiciuntur ad poenam, cum credentium uerbis torquentur, laniantur, uruntur et inuisibiles nobis atque inconprehensibiles naturae uerbo continentur, puniuntur, abiguntur, cum uates silent, cum muta sunt templa. per haec itaque iam iudicio praeparantur. et praeparatio ista quid proficit? profecit namque: turbabuntur gentes et timebunt: cernentes scilicet deos suos mutos et tantum ad inpositionem manuum nostrarum poenae suae uocibus ingemescentes. sed post perturbationem gentium alii timebunt; timorem enim -erit inlatura turbatio. numquid omnes, qui turbabuntur, et timebunt? non utique omnes, qui turbabuntur, et timebunt.

Qui ergo timebunt? qui inhabitant fines. non subiecit scriptura, ut adsolet, fines terrae; non enim hic de terrae finibus loquebatur. dehinc ergo sermonis ratio non patitur, ut id adiectum existimemus. ait enim: qui inhabitant fines. [*]( 1 sonu R auτ supr.scr.m. 1 R 3 in om. Pb 4 recordemur (V)PE recordamur R 6 simulachrorfl P 7 caerimoniorum (V)R cerimoniorQ Pa cerimoniarum a cf. Stud. 1889 p. 321 8 resoluantem corr. m. 1 B 9 atgentiam corr. m. 1 R di m. 1 R 11 = - uruntur (erlU ui? uel in?) R 12 abiciuntur R 13 iam ex tam m. 1 R 15 et timebuut YR. timebunt a et peribunt P 17 uocihus ex uobus m. 1 R ingemeacentea R (ingementes V) ingemiBcentes PE pturbationem R turbationem (V)PE 18 timor eni in ras. 3, supr. tscriptum erat tim, posten eras. R 19 qui turbabuntur et timebunt scripsi qui et {& supr. IIcr. R) turbabuntur timebunt RPe non utique — timebunt om. R 90 qui et turbabuntur et timebunt Pb qui turbabuntur timebunt e me in 91 tibunt R habitant R 98 loqueba = tur (eras. n) R ergo um. P uti adiectum P ut ita = dictum (eras. d) R ut ita dictum e. )

243
numquid et gentes, quse intra fines sunt, non timebunt, et terrarum tantum extima deum metuent, ab eius metu ceteris, quae in medio habentur, alienis? finis autem est non res ipsa, sed rei extimum. extimum uero est, in quo res ipsa deficiet. qui ergo fines inhabitant? scilicet qui in carne positi neque in totum adhuc secundum carnem agunt neque iam omnino finem peccati per desinendi a peccatis consuetudinem teneant, sed uolentes desinere nec penitus desinentes et finem etiamnunc, id est quandam proximam defectionem peccati, carnis habitantes nec a carne absunt nec in totum interna carnis exercent. apostolus autem cum in corpore sit, peregrinatur a corpore. apostolus cum in uita sit, cotidie tamen moritur; uiuit autem iam non ipse, uiuit uero in eo Christus. omnes ille fines ambiguae uoluntatis excessit, etiam extra fines corporis peccatique habitat peregrinando a corpore, dum in corpore est, et cotidie moriendo, dum uiuit, et iam non ipse in se uiuendo, sed Christus. ceterum timentium trepidatio ex ambiguae habitationis incerto est, dum adhuc habitando fines timent, nondum penitus, quod iam habitant, transeundo, et tamen desinendi uoluntate finem iam habitent desinendi.

Sed uideamus, hi, qui fines habitant, cur timebunt et unde illis metus ingruat. neque id occultum est; sequitur namque: et timebunt, qui inhabitant fines, a signis tuis. metus ergo omnis a signis est. sed quae haec erunt signa? [*](11 II Cor. 6, 8. 12 I Cor. 16, 81. — Gal. II, 20. ) [*]( ) h 1 timebunt (ric m. 1) R 2 exti - ma R 3 abentur R 6 aduo R i omnino (eras. h) R 7 disinendi R teneat a tenent. 8 paenitua P 9 carnis (i in ras.) R carne e (fortasse legendum carnisque cf. infr. lin. 14 fines corporis peccatique) 10 cum in corpore — ap in ras. m..1, * eo ostolus sup. ras. scr. m. 3 R 12 cotidiae R 13 in me corr. m. 1 R . 0 omnia ille finis P 14 extra finis corr. m. 1 R 16 aiam RP in se I wpr. scr. m. 1 R 18 habitationes corr. m. 1 R habitandi fines P 19 quod ia habita sit P quod iam habitatum sit e 20 in fine e haa bitent ex habite m. 3 ? R 22 ingruat (ru in ras.) R (ingruet V). ) [*]( 16* )

244
exitus matutini, et uespere delectabis. uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare . eam. flumen dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. ab his igitur signis metus ortus est. est enim magnum in singulis quibusque eorum signum. nam post praeparationes montium in accinctu potentiae et conturbati maris fundum et sonitum fluctuum eius progressus ecclesiae in matutinum et uespertinorum hymnorum delectationes maximum misericordiae dei signum est. dies in orationibus dei inchoatur, dies hymnis dei clauditur, secundum quod dictum est: suauis ei sit laudatio mea et rursum: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.