Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Succedit igitur et hoc sequens signum: uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. terra haec, qua utimur, non locupletatur, sed ex fructuum suorum ubertate locupletat. non ergo in eam sermo conueniet, quae et locupletandi se caret sensu et cuius id est, ut locupletet, officium. uisitauit autem deus terram, id est humani generis natiuitatem; eaque uisitata a deo multiplicatis gratiarum muneribus ditescit apostolo dicente: in omnibus ditati estis in ipso, in omni uerbo et scientia. his enim bonis replemur et sine cessatione potandi [*]( 11 Ps. CIII, 34. 12 ps. CXL, 2. 21 I Cor. 1, 5. ) [*]( 1 delectabis V cf. Sabatier //, 126 delectationis (tionia in ras. 3 R) t RP delectationes E 2 in = ebriasti P locupletare R 3 aquis h. I. eet R (sed infr. ei ipse aqua) -4 ita P post praeparatio 3—4 litt. (nie?) fras. R 7 conturbati maria fundum V ex usu Hilar. (pro conturbatum maris fundum). conturbati maris fundi RP conturbationem maria fundi E sonitum scripsi aonitu RP sonitus E 8 processus P in matutinum , (matutinu R) RPe matutinorum b 9 delectationis P delectatione R 10 inchoatur (V)P inco = atur (eras. h) R hymnis (V)Re in hymnis i Pb 11 est (V)PE e add. m. 3 R 16 locupletare R om. h. I. r 16 locupletatur ex locupletamur m. 1 R 18 idS eat in ras. m. 3 R uT h 19 autè (V)P a R 20 umani R eaquae P 22 ipso supr. scr. m. 2 V omni (om. in) V. )

245
cotidie caelestium bonorum munus haurimus pleni diuinis copiis atque ebrii. locupletatio enim ostensa est esse ea, quae superius nuncupabatur ebrietas.

Et locupletationis atque ebrietatis huius fructus est contuendus. et qui hic tandem sit, non tacetur: fl u men dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. et de flumine ambigendi locus nullus est. ait enim propheta: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. et ipse dominus in euangeliis ait: qui biberit ex aqua, quam ego dedero, flumina de uentre eius fluent aquae uiure salientis in uitam aeternam. et iterum: qui crediderit in me, sicut scriptum est, flumina de uentre eius exient. hoc autem dicebat de spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. hoc ergo flumen dei aqua repletur. spiritus enim sancti muneribus inundamur, et in nos ex illo uitae fonte fluuius dei aqua repletus infunditur. habemus etiam et cibum paratum. et quis hic cibus est? ille scilicet, in quo ad dei consortium praeparamur per communionem sancti corporis in communione deinceps sancti corporis conlocandi. id enim praesens psalmus significat dicens: parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua: quia cibo illo quamuis in praesens saluamur, tamen in posterum praeparamur.

Seruat autem consuetudinem suam propheta, ut tempora. de quibus loquitur, distinguat. superior namque sermo tamquam de praeterito fuit; quae autem adhuc gerenda erant. gerendorum fide et scientia tamquam iam gesta memorauit. at autem ea omnia futuri temporis doceret esse, ait: riuos [*](8 Ps. XLV, 5. 10 Ioh. IV, 13 sq. 12 Ioh. VII, 88 sq. ) [*]( h I aarimus corr. m. 1 P aurimus R 3 aebrietas P 9 in euuangeliis R (in euangelio V) 10 ex (x in ras. 1) R & flumina R 13 hoc ergo V cf. Ephem. Amtr. 1889 p. 984 18 hic (V)PE hic ille R 19 a quo e per commnnionem (em ex corr. 1) R 20 post sancti 3-4 lilt. era*. R in communionS P 98 salu = emur (e ex a ut uidetur corr.) R saluemur e 25 pphaau = t (eras. i) tempora R 26 naque fipr. scr. m. I R 27 adhuc supr. scr. m. 3 R erant supr. scr. m. 3 jR. )

246
eius inebria, multiplica generationes eius: in stillicidiis eius laetabitur, cum exorietur. omnis hic orantis est sermo et, ut ea, quae commemorata sunt, deus expleat, deprecantis. terra autem uisitata inebriata est; et quomodo nunc riui eius inebriantur? sed meminisse debemus, quod si quis ex aqua domini potauerit, Summa de uentre eius effluent: ergo potatione aquae opus est, ut flumina fluant. inebriamur autem ipsi. cum spiritum sanctum, qui flumen est nuncupatus, accipimus. dehinc, quia ex nobis diuersi gratiarum riui emanant, orat propheta, ut hos eosdem dominus inebriet: ut his inebriatis et dono diuini muneris perfusis generationes nostrae multiplicentur, terra scilicet bona secundum euangelicam conparationem uerbi semen excipiens fructu tricesimo et sexagesimo et centesimo ditescat. est autem nobis per sacramentum baptismi renatis maximum gaudium, cum quaedam in nobis spiritus sancti initia sentimus, cum subeat nos sacramentorum intellegentia, prophetiae scientia, sermo sapientiae, spei firmitas, sanationum charismata et in daemonia subiecta dominatus. haec enim tamquam stillicidia nos penetrant, quae paulatim coepta. fructu multiplici exuberant. in his ergo stillicidiis, cum exorietur, terra laetabitur. sed stillicidia multiplicantur, ut riui sint; riui autem inebriantur, ut flumina sint.

Consequens autem est, ut omnem expectationem nostram propheta confirmet et doceat, quid montium praeparatio, fundi maris turbatio, terrae uisitatio et eius inebriatio, fluminis plenitudo consummationis habitura sint. docet itaque in his, quae consecuntur, dicens: benedices, domine, coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. pinguescent fines deserti, exultatione colles [*]( 13 Matth. XUI, 8; 28. ) [*]( 1 in stillicidiis eius VE in stillioidiis RP 4 depraecantis R et e quod nunc P 6 ei qui corr. m. 1 R si qui Pa x — potauerit in ras. m. 3 R 7 effluent ex effluent R effluant Pa 8 qui supr. ter. m. 1 P fluuius ex flamen m. 3 R fluuius PE 19 euuangelioam R (enãgelii V) 18 (tricenlimo et sexagSsimo et centesimo V) 18 sanationS (ntl in ras. 3) R 19 paenetrant P(V) 20 in his igitur P(T) 25 turbatio (io in ras.) R et fluminis PE 27 benedicis dfie coronam V benedices coronam RPE 29 et exultatione E. )

247
accingentur. induti sunt arietes ouium, et conualles abundabunt frumento; etenim clamabunt et hymnum dicent. annum benignitatis dei ex propheticis atque apostolicis doctrinis cognouimus. dictum enim est ex persona domini: spiritus domini super me, propterea unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem et caecis uisionem, uocare annum domini acceptum et diem retributionis: annum aeterni et beati illius saeculi sine dubio declarat. namque bonitatis domini hic annus est, quo erunt indefessa illa benignae retributionis tempora auspicanda. huius igitur anni dei benedicetur corona, iucundissimus et suauissimus uisiatae terrae inebriatseque fructus. haec enim Christi est, depulsa corporum nostrorum corruptione et perempta mortis potestate, uictoria. haec corona sanctificatae terrae nostrae flore benedicta est dominus sanctorum suorum choro atque ambitu gloriosus. tunc ubertate campi replebuntur, tunc deserti fines pinguescent, tunc colles exultatione accingentur, tunc arietes ouium induentur. illud enim retributionis est tempus.

Sed discrimen ipsius retributionis est contuendum. in campis enim, quorum in cultura usus est, ea, quae sub lege ex cultura dei fuerint, opera ubertatem consequentur. ubi autem fines deserti pinguescent, ecclesiae, quae deserta fuit diu, populus- Ius repromissionis bonis opimatur. in collibus uero exultatione accinctis gloriosa martyrum gaudia nuntiantur; hi enim sunt terris ceteris celsiores. cum autem arietes ouium induentur, aeterna illa et beata patriarcharum et prophetarum et apostolorum, qui duces gregis sancti sunt, uestis ostenditur, de qua ait beatus apostolus Paulus: oportet enim corruptibile [*]( 5 Esai. LXI, 1 sq. 99 I Cor. 15, 68. ) [*]( 1 aocingentur RP erigentur e 6 enuangelizare R 12 benedicetur corona RP (benedicitur corona V) benedicet coronam E aisitatae = (ereII. q) R 16 adque R 17 ubertatae R fines (V) R finis P B 18 ezultanter = Parietes ex arietis P 20 contuendu (s supr. scr. m. 2) P 21 et cnltnra dei (V) PE 28 diu fuit PE (fuit V) 25 accinctie ex wcingentur P 27 (patriarcarū V) profetarum (V)R 29 Paula om. P enim om. R. )

248
hoc induere incorruptionem et iterum: in quo nolumus despoliari, sed superindui, ut absorbeatur hoc mortale a uita. hoc ergo indumento arietes ouium induuntur et hoc gloriosae inmortalitatis habitu uestiuntur.

Sed quamquam diuersa retributionum sint dona monstrata, spem tamen praeter haec non exiguam misericordiae suae deus tribuit dicens per prophetam: et conualles abundabunt frumento: humiliores scilicet, sed tamen non impiae fidei atque operis homines fructum uitae sortientur. non enim ubertate replebuntur ut campi, neque ex deserto pinguescent. neque exultatione accingentur ut montes, neque tamquam arietes ouium induentur, in quibus omnibus indefinitae gloriae munus ostenditur, sed frumento abundabunt, uiuendi scilicet substantia non carebunt, quia per infirmitatem fidei humiles sunt et editis circum se collibus uallium more depressi.

Ac ne propheticus sermo hos campos, haec deserta, hos colles, hos arietes. haec conuallia, quae aspectui nostro subiacent. uoce et sensu carentia significare existimaretur. adiecit: etenim clamabunt et hymnum dicent, dei scilicet laudes ob haec diuersa retributionum pra-mia indefessis et maximis uocibus concinentes.

PSALMUS LXV.

In finem, canticum psalmi.

Iubilate deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius et reliqua.

Superscriptio psalmi a superiore eo distat, quod in se habet canticum psalmi, cum in anteriore psalmus cantici editus sit. ceterum aequabiliter praescribuntur in finem. itaque secundum illam, quam in exordio attulimus. de titulorum [*]( 1 II Cor. 5, 4. ) [*]( 2 dispoliari PE 5 dona monstrata sint PE 7 habundabunt R 8 humiliores ex humilioris m. 1 R 12 definitae Pb 15 uallium ore P 16 ac ex hac R 17 aspectu P 18 significasse P 21 cona cinnentes P Finit psalmus LXIIII inoipit psalmus LXV R Explic psalm* LXIIII incipit psalmus LXV Pj de V cf. praef. 28 aequabiliter R aequaliter PE. )

249
inscriptione rationem perspicuum est psalmum hunc ob adepta per meritum boni operis spiritalis doctrinae instituta cantari: quia quando in superscriptione psalmus cantici est, per cognitionum caelestium praedicationem gesta boni operis continentur in psalmo; cum autem canticum psalmi est, ex operationis oboedientia adeptae spiritalis scientiae hymnus ostenditur. canticum enim uocis officium est; psalmus autem ex coaptatione, quam harmoniam nuncupant, organi conparatur. fitque ex inparibus ac dissimilibus modis artificis ingenio apta et consonans et amoena modulatio. quo exemplo uariis officii nostri et scientiae ministeriis gratum deo opus et sibi consonans conparamus. et huius quidem intellegentiae ipsi nobis psalmi auctores erunt, cum quando sit in psalmo cantici per scientiae et cognitionis doctrinam boni operis praedicatio, in cantico uero psalmi per gestorum meritum gratulatio adeptae scientiae intellegatur. ob eam igitur causam in psalmo praesenti spiritus prophetiae a gratulationis doctrina coepit. psalmum autem ex prophetarum persona consistere, res ipsa et ratio demonstrat.

Iubilate deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudationi eius. dicite deo: quam terribilia sunt opera tua! in multitudine uirtutis tuae mentientur tibi inimici tui. primum ergo iubilandum deo praemonet, secundo psallendum nomini eius, dehinc dandam gloriam laudationi eius, tum dicendum deo: quam terribilia sunt opera tua! postremo [*]( 1 inscriptione R rationem supr. scr. m. 1 R om. P ob adempta P 4 gesta om. R 6 post est 1-2 litt. eras. R 6 post operationis .5-6 litt. eras. R 8 coaptatione RE ea adeptatione (ea ex eo) P qua R armoniam RP nuncupantur P comparantur P 9 fuitque P lOoffiopns cio P 11 dl P 19 comparemus ex comparamus P quidem intellegentiae (opus supr. acr. m. 2) P 14 doctrina R 17 a om. RP doctrinae P coepit ex caepit m. 1 R. ex persona prophetarum PE 18 res sup". scr. m. 1 R 19 deo fd5 V) VRE dfio P 20 laudationi PE laudationis R 91 terribilia sunt. e, cf. infr. et Sabatier II. 127 terribilia RPb in multitudine RE in multitudinem P 22 inter tuae et mentientur supr. scr. & postea eros. m. 1 R 28 secundum V 24 dandam gloriam VR gloriam dandam E dehinc — landationi eius om. P tunc dices dffio V 26 terribilia sunt Ve terribilia RPh. )

250
id confitendum: in multitudine uirtutis tuae mentientur tibi inimici tui. sed ut rationem atque ordinem ita dispositi huius sermonis intellegamus, necessarium est id, quod difficultatem adfert, paucis absoluere.

In latinis codicibus ita legimus: iubilate deo omnis terra. et quantum ad eloquii nostri consuetudinem pertinet. iubilum pastoralis agrestisque uocis sonum nuncupamus, cum in solitudinibus aut respondens aut requirens per significantiam ductae in longum et expressae in nisum sonus uocis auditur. in graecis uero libris, qui ex hebraeo proximi sunt, non eadem significantia scribitur. namque ita se habent: ἀλαλάξατεrwfrecpxaoa ἡ γη̃; et cum illis alalagmos, quem latine iubilum ponunt, significat uocem exercitus proeliantis, aut in concursu proterentis hostem, aut successum uictoriae exultationis uoce testantis. quam rem, ubi ita se translationis ratio temperauit absolutius in psalmo altero intellegemus, cum dicit: omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in uoce exultationis. uox autem exultationis dissentit ab iubilo; sed pro translationis condicione, quia propria exultantis uocis nuncupatio non reperta est, per id, quod iubilum dicitur, uox exultantis ostenditur. [*]( 16 Ps. XLVI, 2. ) [*]( 1 id om. V in multitudine h. I. VRPE 2 eed ad V adque VR ita dispositi om. V 8 intellegamus om. V 4 inter paucia et absoluere supr. scr. uerbis m. 2 P 6 sed quantum V nostri VRE om. P I 7 agresti quae corr. m. 2 V sonum ex sinum m. 1 V 8 per significantiam om. V 9 et expraessae in niaum es R et expresBae innisfl P & expsse ἶemẽsũ a om. V sonus VPE om. R auditur in graecis VPE L audit in grecis snpr. scr. m. 3 f R 10 ex hebreico V non eadem significationem eiusmodihabet V 11 ΑΑΑΑΑΤεΤѠΟεѠΤΤεΑΗΙΗ;R CΑΛΑΛΑΓΜΟlC εΤѠθεѠlΤΑεΛεΓΗ (primae 11 litt. in ras.) P αλαλαξατε τω θεμταkλητε « ἀλαλάξατε — illis om. V 12 alalagmos Ra alalagmus VP latini V 18 proeliantis VR praelianti = « P 14 propterrem hostem V successu V 16 intellegemus RP intelligimus E 18 ab = iubilo (eras. in) R a iubilo VP 19 quia R qa a qua P 20 reperta e = (e in ras. 1 postea eras. B) R. )

251

Positi igitur in uitae istius proeliis et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine aduersum diabolum exercitusque eius armis spiritalibus dimicantes deo monemur in uoce exultationis iubilare. et ne ad inanimem hanc terrae molem esset sermo referendus, uniuersitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum sub plurali numero monstratur, cum dicitur: iubilate deo omnis terra. simul enim et officium omnium docetur et origo. terrendus ergo est confessionis nostrae sermone omnis profanus auditor; et aduersum diabolum armaque eius orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri uictoria exultationis uoce monstranda est.. audiat orantis populi consistens quis extra ecclesiam uocem, spectet celebres hymnorum sonitus et inter diuinorum quoque sacramentorum officia responsionem deuotae confessionis accipiat. necesse est terreri omnem aduersantem et bellari aduersus diabolum uincique resurrectionis fide mortem tali exultantis uocis nostrae, ut dictum est, iubilo. sciet hoc deo placitum esse, hoc spei nostrae testimonium esse, publicas uictricesque exultationis nostrae uoces personare, quarum propheta non neglegens est, alio loco memorans: circumiui et immolaui in tabernaculo eius hostiam iubilationis. et ne inanem iubilationis huius doctrinam atque obseruantiam crederemus, alibi protestatur: beatus populus, qui scit iubilationem. necessarium ergo id fidei nostrae est, in cuius scientia beatitudo est.

Nam primum in admonitionum ordine propheta disposuit, ut iubilet deo omnis terra, secundo, ut psalmum dicat nomini [*](20 Pa. XXVI, 6. 23 Ps. LXXXVin, 16. ) [*]( 1 positi igitur et nos sumus in uitae V 3 dimicantes propter quod monemur do V 7 oficium R 8 est ergo V 11 nictoriam V exul- tationis VPE exulta — ti == onis R audiat VRE audia~r t P 12 post ecclesiam supr. scr. & m. 3 R spectat V celelrea VRE celeba (xb in roi.) P 17 acia (sci eras.) R sciet P sciat E placitum esse PE placitum est (sed st in ras.) R 18 testimonium esse scripsi ex usu Hilar. cf. Stttd. 1889 p. 316 testimonium e R testimonium PE 00 alio looo R loco alio PE circOiui RP circuiui E et immolaui E cf. Sabatier II, 53 Ont. RP 31 inane P 28 proteatatur RE propheta testatur P. )

252
eius. deo itaque iubilandum est, quia debitum ei a nobis est exultantis uocis officium. psallendum autem nomini eius est, quia, ut per organum psalmus est, ita et corporis nostri, quod animae et adfectionis et negotiorum omnium organum est, artificiosis operibus est placendum. digne ergo dei nomine agendum est, ut in quantum effici licet, dictis domini obsecundemus dicentis: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent patrem uestrum, qui in caelis est. uitae enim nostrae honestas ad eius laudem erit referenda, cui uiuimus. denique idipsum ex subiectis docetur. sequitur enim: psallite nomini eius, date gloriam laudationi eius, quia ex organi nostri psalterio, id est corporis animae famulantis effectibus praebetur per nos deo gloriosa laudatio, cum gentes opera nostra contuentes patrem nostrum, qui in caelis est, magnificent. et dabitur laudi eius gloria, si digne nomini eius organi, id est corporis nostri, operatione psallamus.