Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Psalmi superscriptio historiam non continet. simplex est et prophetali spiritu editus: tantum per id, quod in finem [*]( 3 Esai. LXV, 16. 10 Phil. II, 10 sq. ) [*]( 1 hm VP Christum Iesum E 8 esaiam (a in ras) R eseiam V isaiam T in eum Bened. in adn., in deum R in do VPT om. E iurauit PE iurauerit T in dm uerum VRPT 4 enim supr. a scr. P os R qui R 7 coexcitauerit ex coexcitauerunt m. 2 Y et conlocauerit add. m 2 V m. 1 R 8= = cum R et cum VPTE b magestate R 9 p aec corr. m. 1 R obstruetur ex obstruotur m. 1 R obstruuntur V hos R om. V loq.tium V 10 Iesu Christi Rb 11 genu ex genum R flectet ex slectet V fleotetur PTE cf. Acad. p. 57 terrestrium (om. et) Pb 12 confitebitur ex confiteatur m. 1 R 18 Iesus ChriBtus Rb in gloria est di patris PTE in omnia saecula saeoulorum (saeculaorum V) VTb in p mnia saeoula saecula saeouloram P Explicit psalmus LXII incipit psalmus LXIII VP Finit psalmus LXII incp. psal. LXIII R Expl. de pealmo LXII incip. de LXIII T 17 dum V cum R depraecor V ad te om. R 18 a = timore R ; de forma huius tractatus in cod. V ualde mutata ac mutilata cf. praef. et Acad. p. 51 20 editus tantum supr. scr. m. 3 R in fine RP. )

225
praescribitur, res non sui temporis, quo scriptus est, continere testatur. sed quaerendum est, ex qua persona sit dictus, quidue ei se intellegendum enuntiet; nam sine dubio esse spiritalis est opinandus. cum enim ipsi illi psalmi, qui secundum titulorum inscriptiones res gestas continere creduntur, in plurimis a tituli sui et rerum ac personarum proprietate dissentiant magisque per editiones nominum atque gestorum spiritalium operationum significent effectus, quid de eo erit intellegendum, in quo simplex tantum psalmi i D finem intellegendi inscriptio continetur, nisi quod spiritalis in eo doctrinae forma sit constituta ?

Esse autem plures memini, qui omnia, quae in libris psalmorum scripta sunt, ad personam domini nostri unigeniti dei filii existiment esse referenda, nihilque in eis aliud quam quod ei sit proprium contineri. quae eorum opinio argui non potest. omnis enim ex adfectu religiosae mentis hic sensus est; et caret culpa, propensiore studio omnia ei, per quem ipsa omnia sunt, coaptare. quamquam enim idipsum interdum imperite fiat, tamen per id, quod ad eum cuncta referuntur, necesse est ut ea, quae ei sunt propria, uere ac fideliter praedicentur. cauendum autem est, ne, dum omnia conuenire in eum aequaliter opinamur, per adsertionis huius studiosam intentionem plurimum et diuinitatis suae dignitati et corporationis sacramento et operationum potestati et passionis uirtuti et resurrectionis gloriae detrahatur. [*]( bu 1 non sui = (eras. s) et tempori s (bu supr. scr. m. 3) P non sui sed temporis T scriptus,,-, est R 4 ipsi psalmi illi P 6 sui om. PT dissentiant ex disceusiant m. 1 R 7 per haeditiones R 8 intellegendum (gen in uers. exeunt. add. m. 3, d in ras.) R 9 in fine PR O 10 spiritalis ex niritalis m. 1 R 12 in libris T 13 salmorum R o 14 filii dei E in eia e in eis T in eo RP 15 et sit R 17 et eartl culpa R studio in ras. m. 3 R ei per in ras. 6-8 litt. R 18 coaptare (aptare in ras. m. 3) R post interdum 2-3 litt. eras. R 20 quae ei (e ei in ras. 3) R predioentur R 21 autem ex uutem m. 1 R 22 assertionis ex adsertionis P 28 dignitati ex dignitatis P 24 . operationem R uirtuti (uir in mary. adiect., tuti in ras. m. 1 f) R. ) [*]( XXII. Hilar. Plct. para I. ) [*]( 16 )

226

Tenendus igitur modus est et diligenter ac caute constituendum est, quid de diuinitatis suae natiuitate, quse ei a patre est, fuerit prophetatum, quando eius hominis, quem adsumpsit, persona tractetur, ubi operatio, passio et resurrectio praedicetur, quid uero unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuntietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris dei et confessionis eruditio ex prophetse oratione prsestetur. in his enim prophetise spiritalis ordo consistit. et si dominus praedicatur, profectus scientiae huius ad fidem utilis est. si ad timorem et confessionem eius docemur, domino formamur, proficimus, adquirimur, ut per passionem eius redempti, ita eidem per doctrinae suae instituta placituri.

Esse autem in praesenti psalmo quaedam intellego, quse ei homini, quem dominus adsumpsit, aptari posse uideantur, ubi dicitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. significari enim forte in eo existimabitur Iudseorum conspiratio, cum testimonia, quibus argui posset, quaeruntur nec reperiuntur, et omnia scrutantium ingenia deficiunt; dehinc quod sagittis paruulorum, id est doctrinis apostolorum uulnerentur, aduersum quos nullam causam iustae persecutionis inuenerint, et ideo defecerint contra ipsos linguae eorum. haec quidem non tamquam inprobabilia praetermittimus, sed quaedam alia in psalmo sunt, quae ordinem intellegentiae huius impediant. non longe tamen ab his sermo expositionis nostrae dissentiet.

Existimamus enim non modo apostolorum, qui primi fuerunt, sed cuiusque sancti in domino sperantis confessionem [*]( n 1 tene dua corr. m. 1 R diligiter R contaendum est T 8 quid = o de R ei in ras. m. 3 R 6 u unionique R gentium ex nuntium m. 1 R 7 prophetae ex propheta R oratione ex curatione m. 3 R I 8 prestetur R osistit (sistit m. 3 in ras.) R 11 adqrimur R JS salmo R 14 ei in ras. R quS (e in reu.) R 16 scrntati k. I. V, sed infra et ipse persorutati in iniquitates P 16 sorutiniv ex scrutinio m. 2 P 18 posset in ras. P qruntur R quaerdutur P 19 sagittis ex sagittas T 20 iuste R 23 in salmo R 84 ab is R 25 dissentiet ex diasentiant T. )

227
praesenti psalmo contineri. inter maximas enim saeculi tempestates et grauissimas humani generis in deum impietates sumus constituti, cuius fidelem per nos et ueram confessionem nunc philosophia inrideat, nunc haereticorum furor incurset, nunc auaritiae studia condemnent, nunc ambitionis fauor inquietet. quibus omnibus dissimulandis, tolerandis, uitandis, coarguendis mens nostra nisi per deum erudita non sufficit. quantis enim et quam molestis disputationum aculeis dei prouidentiam et principalem atque ininitiabilem in creato ab eo mundo domi- Datum eius philosophia impugnat, nunc aquis, nunc terrae, nunc atomis, nunc caelo dei nomen indulgens ! quam uero ingenioso calliditatis usu fidei doctrinam haereticus mentitur ! quanto deinde audientium periculo opum gloriam auarus adfirmat! quanto quoque continentiae excidio uoluptatum gaudia corporis adsertor exsequitur! quam pestifera autem ambitiosorum in honoris adhortatione facundia est! quibus omnibus peruigil cura, pernox oratio et aeterno. ad deum confessio repugnabit. ob haec igitur fidei nostrae et aeternae salutis excidia propheta orare intellegetur in psalmo, ex persona sua, quatenus in deum sperare nos conueniat, ostendens.

Ait enim: exaudi, deus, orationem meam, cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam. ingruentibus his, quae superius memorauimus, per quae fides nostra et spes periclitatur, ad eum, qui solus mederi his potest, referatur oratio. metus est enim, ne infirmam per naturam et [*]( 1 presenti salmo R continere P 2 impietates in deum T 8 fidelS P nos Re per nos fidelem PTb 4 filosofia R ereticorum R 6 omnibus om. PT tolerandis om. R uitandis et coarguendis E 9 inie tiabilem R 10 filosophia R nun atomis R 18 post gloriam 1 uel b t eras. R auartl P 14 continere excidio P uoluptatum (up in ras.' m. 3 R uoluntatum P) gaudia corporis RPT gaudia corporis uoluptatum h (uolũtatũ et) E 16 onoria corr. m. 1R adortatione R guigili P(V) 17 cura om. R repugnauit P 18 ob in ras. R 19 intelligitur PTE in salmo R quaatenus (ercu. n?) R in om. R 98 ingruen t ibus corr. m. 1 R p quae P 24 mederi ex mediri R 96 refertur PTE ==metus (eras. ne, tu in ras.) R. ) [*]( 15* )

228
consortium carnis animam undique subrepentium inlecebrarum aestus absorbeat. adsunt namque cotidie et pugnant blandimentis fallacibus, quasdam machinas excidii admouentes. itaque per doctrinam caelestis eruditionis peruigilem curam fidei inpendere admonemur, timere insidiantem semper hostem, ne incautam securitatem nostram ipse in speculis positus ineurset. uigilandum ergo in oratione dei est et semper orandum, ut, cum fatigari anima et adfligi subrepentium inlecebrarum aculeis cceperit, deus semper oratus exaudiat nosque ab his, quae timemus, eripiat. ait enim: a timore inimici eripe animam meam. deus enim non tum tantum orandus est, cum quae timentur ingruerint — et timenda sunt ea, quae, cum coeperint adesse, dominantur —, sed semper atque indefessis precibus orandus est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. scriptum enim in prouerbiis est: cum uocarem, non exaudistis; et cum extenderem uerba, non intendistis; sed inania fecistis consilia mea et consiliis meis non intendistis. et ego perditionem uestram inridebo. erit ergo, cum inuocabitis me, et ego non exaudiam. propheta ergo, licet prior tempore, non tamen eorum, quae postea dicerentur, ignarus est, sed inpendentibus semper tribulationibus anxius et ad omnem timorem inimici sollicitus deum orat ob ea, quae timet, et, ut secum in tribulatione sit, ut exaudiat, deprecatur. neque enim dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur; et longae praeparationis documento opus est, ut mereamur audiri. meminit ergo propheta ab his se omnibus precatu liberari et docet [*]( 15 Prov. I, 24 sq. ) [*]( .1 undique (ndique in ras.) R 2 cotidiae R 8 ita R 5 et timere h coni. Bened. ostem corr. m. 1 R 6 incautS in ra*. R 8 anima R inlecebruit aculeis in ras. R 9 caeperit R 10 inimi R 12 et timenda scripsi sed timenda cod. ea sunt PTE 18 sed semper adque R et semper atque PTE 14 ut om. R 15 scriptum est enim PTb 19 uestra ex uestrae corr. m. 1 R 23 et ut (ut supr. scr. P) secum RPE et se cum T 24 ut exaudiat RPXT et exaudiat P* et ut exaudiat E 26 praeparationi = s R docimento P 27 peocatis liberari PT. )
229
orationem suam non ex dominatu eorum, quae timuerit, sed ex metu esse dominatus.

Ait enim: protexisti me a conuentu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem, qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro inmaculatum. non hic propheta arma bellica, nec ensis, aut iacula, aut tormenta arcum pertimescit. omnis enim ei in lingua timor est; huius gladios, huius spicula metuit. ab his quidem fide sua tutus est; ait enim: protexisti me a conuentu malignantium; sed arcus homicidae linguae semper intentus est et acumen gladii in lingua eius praesto est. uolant autem letales eius sagittae, et non ambiguum est, quid efficiant, scilicet ut sagittent in obscuris inmaculatum. et proprietas uerbi intellegenda est. non sanctum, non fidelem, non iustum, sed inmaculatum sagittant, eum, cui per sacramentum baptismi sordes et maculae ueterum criminum recens ablutae sunt, nondum tamen firmatae fidei, nondum doctrinis spiritalibus erudilum, nondum contra haec pugnacis linguae arma certantem, sed simplicem et ex nouae natiuitatis infantia tenerum. hunc ergo sine metu contradictionis alicuius, intento iam pridem arcu, per rerum ignorantiam in obscuro positum uulnerabunt. ait enim: subito sagittabunt eum et non timebunt, naturam simplicem et inmaculati nouitate imperitam. hanc enim fallunt, huic occultos laqueos praetendunt insidiarum secretis latentibus gloriantes.

Sequitur enim: firmauerunt sibi uerbum malum; disputauerunt, ut absconderent laqueos; dixerunt: [*]( 1 sed ex merito P 4 qui V (cf. praef.) PTt (LXX oỉτιvες) quia Ra 5 exacuerunt≡ut R 7 enses PTE 8 arcuum PTe, cf. Biicheler Decl. p.84 ei om. e timor supr. scr. m. 1 R 9 gladiua P aua supr. scr. T 11 omicidae R 12 in supr. scr. m. 1 R 13 loetales (ex letales R ex r laetales T) RPT qui deficiant corr. m. 1 R 14 in obscuro PTE 16 sagittant eras. T 17 ante ueterum 4 liti. eras. R 18 ablatae R fidei add. m. 2 P 19 eruditus P pugnacis (oie in ras.) R 20 certantem≡≡sed (eras. te ?) R 21 hinc R intentu R 22 arcu R positu tz poaito R 24 & ante inmaculati in ras. R immaculatS e post nouitate eras. n R 25 occultos (v supr. o eras.) R 27 sibi supr. scr. P. )

230
quis uidebit eos? tempus discernitur et inferendi uulneris et consilii firmati. nam cum dicitur: subito sagittabunt, futuri temporis opus docetur; cum autem: firmauerunt uerbum malum, iam ex praeterito consilium firmatae pridem uoluntatis ostenditur. semper enim excidia aduersus fidem praesto sunt, et occultis ac fallentibus insidiis pestiferae adhortationis doli adiacent, quos a raris quibusque conspici opinantur. et ideo dictum est: absconderunt laqueos et dixerunt: quis uidebit eos? si enim haereticus peruertere fidem temptet, incredibile est quantis eam dolis subuertere contendat; si spem aeternitatis nostrae philosophus inpugnet, mirum in modum omne bonum praesentis uitae ponet in corpore: omni ingenii sui alacritate ea, quibus doctrinae caelestis institutio subrui possit, uterque scrutantes.

Sed quid ad deum humana peruersitas? quid aduersus opificem operis ingenium? exquirant licet omnibus argumentationis suae quaestiunculis excidium ueritatis, deficiet tamen in ueritatis destructione falsitatis adsertio; atque ideo subsequitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. defectio scrutantium defectionem superuacuae contra deum adhortationis ostendit. quae enim non labefactabuntar ingenia contradictioni ueritatis intenta? rimentur licet omnia naturalium causarum secreta peruicacique studiorum suorum uigore ipsa caelestium motuum interna scrutentur, in ipsa tamen operis sui intentione deficient doctrinis spiritalibus refutati. qui enim fortuitis motibus agi omnia docent, audient a nobis aeternae uirtutis deum non in fortuitis manere, sed esse mundi [*]( 1 tepus R 5 excidia ex extendia m. 1 R 6 presto R ocultia Otis in ras.) R pestifere adortationis R 7 iacent PT qxubusquae R opinantur eras. T 8 dic = tum (c in raa., postea 2 litL eras.) R et dixerunt om. R 9 ereticus R .19 post uitae in ras. uita R 14 scrutan — tes T 17 questiunqulis sic m. 1 R 90 scrutionio R scrutiniu PT cf. supr. cap. 4 defectione superuacuae P 21 labefactabuntur vB (t in ras.) R 22 omnia ex omma m. 1 R 28 studiosom suorum R 24 tame. qui in ras. R 26 nec enim R posl docent des. f. 44 T deinde in eo cod. complura txcidervnt; nane l. 46 incip. a uerbis et exultent Ps. LX Tr, 11 27 in om. P furtuitis R. )

231
creatorem indefinitae ut essentiae, ita et uirtutis; ipsum a nemine, sed ex eo omnia; moderantem ea ipsa omnia et continentem. qui uero praedicabit animae cum corpore occasum, audiet animam non esse terrenam, sed ex adflatu dei ortam elementis corporis admisceri; mortem autem non interitum esse, sed discessionem eius a corpore. qui autem resurrectionem carnis abnegabit, sciet non difficilem eius instaurationem futuram ei, cui inchoatio prima sit facilis. porro qui curam humanae conuersationis deo anferet, cognoscet aeterni regni deum iudicem; neque hominem ideireo tantum conditum, ut esset — quid enim esse hominem deo utile fuit? — sed ut in cognitionem dei editus profectum sibi ex opificis sui cognitione speraret.

Iam si fidem haereticus destruet, dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a patre interuallo temporis separatum; ipsum esse uerbum, uirtutem, sapientiam dei; hunc mundi opificem fuisse, hunc et hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluuio abluisse, hunc Moysi legem dedisse, hunc in propbetis fuisse et per eos ingentia illa corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse; hunc in corpore resurgentem caducae carni claritatem spiritalis gloriae intulisse et in naturam diuinitatis suae terrenae corruptionis absorbuisse primordia.

Deficient igitur aduersum ista scrutantes; et per uirum doctrina dei eruditum et in altum humilitatem cordis sui erigentem haec diuinae operationis praeconia proferentur, ita ut haec eminentia dei eorum ipsorum, qui haec audiant, confessione laudetur. atque ideo ita sequitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. accedet [*](1 indefinitae (ex indefinita) ut essentiae = ita et R indefinitae een- tentiae (sen in ras.) ita et P 2 omnia continentem (om. et) Pb 5 sed = disces = aionem R 6 resurrectionig P 7 cui svpr. scr. R 8 prima (r ex i, supr. aliquid eras.) R 11 uti lefuit (uti lefni in rtU., t add. m. 3t) R 13 heretions R 16 hanc — conditorem in rtU. 3 a parte in marg. exter. R hnno ante prima in marg. inter. add. R mordia 19 caecinisse P resurgentem ex anrgentem R 80 carnia R 21 pri = = (eras. mo) R 22 ista IUpr. scr. m. 1 R 28 doatrina R 24 operaotis R propherentnr R 25 haec ex hae m. 1 R audian t R 28 snnt ex tunt m. 1 R 27 acrutiniv ex scrutinio m. 2 P. )

232
homo et cor altum, et exaltabitur deus. cognita enim scrutantium defectione et accedente homine cordis alti magnificentia diuinae bonitatis agnoscitur, quantus autem fiet doctrinae spiritalis profectus! nam quis non magnificabit deum, quem mundi huius cognouerit conditorem? quis non metuet quem iudicem sciet? quis non renasci in innocentiam uolet, cum peccati remissio sacramento nouae natiuitatis indulgeatur? quis non a peccato desinat iam renatus et in innocentia uolet paruuli permanere, cum talium sciat regnum esse caelorum? haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat, haec doctrinae nostrae spicula, quae per regeneratorum exordium sagittae sunt paruulorum, stultas disputationes et ridicula de deo dogmata uulnerant. his aduersari profanae linguae contradictio non potest, aduersum omnium disputationum et adhortationum nostrarum fidem et trepidatio abnuentium et metus est audientium.

Adnuntiatis enim operibus dei tunc incipient facta eius intellegi, tunc in his laetabitur iustus, tunc eum omnes recti corde laudabunt. et hoc ipsum psalmus ita edocet: accedet homo- et cor altum, et exaltabitur deus. sagittae paruulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra ipsos linguae eorum. conturbati sunt omnes, qui uidebant eos, et timuit omnis [*]( 9 Matth. XIX, 14. ) [*]( 1 ad cor altum e 2 hominem P 4 doctrinae ex doctrina R post profectus eras. 2-3 litt. R nã ex na corr. m. 3 R qui P 5 cognoin uit P 6 in nocentiam P 7 remiBsio R remissione P l'emissionem E a acramento P sacramentum (sacramentu) RE 8 indulgeatur (indulgeat1) i coni. Bened. in adn. indulgeat RPE et innooentiam R et innocentia P 10 prophessio R 11 generatorum P 12 sagittas disputationes R 18 uulnerantes his aduersarii P 14 aduersum (aduorsum) conieci adorum R ad horum PE cf. Stud. 1889 p. 315 et mfr. p. 233, 4 et adhortationum om. RP sed cf. Ps. CXLIITcap. 13 fin. 15 fidem om. P post trepidatio 2 litt. eraR. R abnuentium (nuentiu in ras.) R abnuentium est P et I est audi mau.entium R om. P 18 tun = c eum R 19 ipsu ex ipsud P ipsud h v. R sed cf. Acad. p. 28 21 nihil abierunt R pro nihilo habuerunt P. )

233
homo. et adnuntiauerunt opera dei et facta eius intellexerunt. laetabitur iustus in domino et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. aduersus uulnerantes sagittas paruulorum loqui aliquid aduersantium lingua non habuit. et qui uidebant paruulos sagittantes, conturbantur et metuunt, cum se in errore sitos recognoscunt, cum diem iudicii et retributionem actae in corpore uitae agnoscunt. cum opera dei audiunt et facta eius intellegunt. in his est laetitia sanctorum, in his spes firmissima. ob haec deum qui recto corde sunt laudant, scientes esse remissorem peccatorum, mortis peremptorem et diaboli debellatorem, iudicem saeculi, aeternitatis largitorem, deum et dominum nostrum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.