Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

In petra exaltasti me, deduxisti me; quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. habitabo in tabernaculo tuo in saeculum. hinc itaque iam sanctus a terrse finibus clamat, quia exaltatus in petra sit. petra autem secundum apostolum Christus est, quem exaltauit deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen. in quo et elegit nos ante mundi constitutionem in caelestibus. per eum enim sumus in spem aeternitatis deducti et in hac spe non confundimur, quia ab inimici facie hsec eadem spes nobis fortitudinis turris est facta. nam cum in muris sit ualida et firma munitio, murorum tamen ipsorum firmitas in turribus omnis est. et idcirco turrris fortitudinis exaltans nos in petra deus factus est, quia per hanc spem uim diaboli eiusque [*]( 5 n Cor. 5, 8. 6 Gal. II, 20. 15 Phil. II, 9. 17 Ephes. I, 3 sq. ) [*]( 1 extima Ve exvtima R extrema PTb solitudum V 2 contiguam R h de oceani V anxio ex anoxio P 3 qua terra est V 4 gentem R degentem ("m del. m. 2) V secandum Apostolum E 5 peregrinatur a dfio R 6 neque ipse uiuit om. V congemescens VRP1 congemiscens P'!TE 8 anoxio P a om. V -qui et VR 9 et spem == teneat II desinendis V 10 dicetns corr. m 1 V 11 im V deduxisti me R ante tractat., cf. Sabatier II, 120 et infr. 18 (deducti), eduxisti me PT om. h. I. VR 18 habitabernaculo F1 in saeculum scripsi, cf. Sabatier l. c. e et Acad. p. 24, in saeculo VR in saecula PTE 14 a terra corr. m. a e 2 V qui P qui V 15 petra ante autem add. m. 2 V 17 legit corr. m. 2 V 18 in spe aeternitatis VR 19 confundemur V facit haec ex fecit haec m. 2 V - 20 in meris V 92 im V 28 ciusque V. )

205
insidias sustinemus tutissima aduersum eum spiritalesque eius nequitias fidei munitione consepti : cum in tabernaculo dei habitaturi simus in saecula, sine ullo scilicet aetatis modo in aeternum fluentibus saeculis temporibusque mansuri.

Set quia haec, quamuis spe reposita iam sanctis sint, tamen adhuc sub dispensatione temporum differantur, qua munitione interim tutus sit, interiecto diapsalma demonstrat dicens: protegar in uelamento alarum tuarum, quoniam tu, deus. exaudisti orationem meam. protectionem misericordise dei sub uelamento alarum diuinus sermo significat, de quo quia superioribus tractatum est, superfluus nunc et otiosus erit sermo. sed protectionis meritum ex fide orationis indultum est secundum illud: petite et dabitur uobis.

Quin etiam ad quam spem protectione alarum dei inumbrandus esset, ostendit dicens: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum. dies super dies regis adicies, annos eius usque in diem generationis et generationis. permanet in aeternum in conspectu dei. haec enim hereditas sancti est, uita et incorruptio et regnum et coaeterna deo habitatio. non Israhel tantum haec hereditas scripta est, sed timentibus dei nomen. dies enim aeterni sunt regis, siue quia sancti, qui peccati serui non erunt, reges sunt secundum illud apostoli: iam sine nobis regnastis et utinam regnaretis, ut et nos uobiscum conregnaremus, siue quia hic idem etiam rex sit propheta, [*](18 Matth. VII, 7; Luc. XI, 9. 28 I Cor. 4, 8. ) [*]( 1 aduersus eum t 2 munitionem P conepti V 8 modi V 4 mansuris R 5 set V et R sancti VPe sit V 7 tutum (om. sit) PT diabpsalma P 8 protegat V 9 meam om. V 11 superioribus psalmis VPTE tractatum ex tractum P 13 secundum illud om. V 14 protectionem V inumbrandus sit (ex set) corr. m. 2 V 16 timentibus te RPT reges V 17 annus V in dies RPTK generationis et generationi ex generatio m. 2 V generationis R 18 supermanet (leetio nata ex falsa diuisione uocabulorum et generationi spermanet) V 20 ante habitatio 4 litt. eras., quarum 3 prior. hab erant R histrael Flsraheli ue/Israeli E 21 timentibus nomen tuum R 92 regis a regee m. 2 V 23 regnastis V regnatis RPTE cf. phil. Abh. IV, 84 t 25 conregnaremus VPTE conregnemus R qua corr. m. 1 V. )

206
siue quia seternum regnum consedentem a dextris oportet regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis; non ut rex ipse tum non sit: sed cum tradiderit regnum deo patri, conregnabit is ipsis, qui reges sunt. ex quo mihi uidetur haec nunc ratio seruata. ut usque in dies generationis et generationis adicerentur super dies dierum anni eius, in conspectu autem dei maneat in aeternum: ut tempus illud, quo eum regnare, donec inimicos suos sub pedibus suis ponat. oportet, a generatione usque in generationem sit conprehensum, quia generationem hanc spiritalis natiuitatis generatio ex mortuis consequetur, aeternitatis autem suae exceptio, dum in seternum in conspectu dei est, praedicetur. est autem ipse primogenitus ex mortuis. sed huius regenerationis dominus ad apostolos ita meminit: amen dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, et uos sedebitis super duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. huius igitur generationis tempus ostendit et usque in hanc super dies dierum anni regis augentur. ceterum ipse in conspectu dei manebit aeternus iam omnibus, quos redemit, in reges caelorum et coheredes aeternitatis adsumptis. tradens eos regnum deo patri.

Et quia conparticipes et concorporales et conformes eius effecti sint iam in eis nec corruptione nec morte dominante, cum in omnem plenitudinem dei repleantur, subiecit spiritus [*]( 14 Matth. XIX, 28. ) [*]( 1 quia add. m. 2 V aeternum regnum VRcf. Stud. 1889p. 322 in aeterno regno PTE considentem V dextris ex dexoris m. 2 V 2 omnes inimioos suos P 4 conregnabit = is ipsis R conregnabist his ipse V conregnabit = is (his T) ipse PT conregnabit his ipsis e 6 oratio V seruatque i dies V et generationes V 6 adicerentur - super R eius ait in T" 7 manere e illut R quo ou V 8 regnarA P regnare oportet T ponat a generatione PT 9 usque in generatione V eit comprehensum quia generationem in marg. infer, add. P 11 consequatur PTb tuae expectatio V 12 in aeterno P in conspectu R est om. r 14 ad om. V 18 histrahel V 19 reges R 20 aeternus ex aeternum m. 1 R iam in omnibus P 91 coheredes ex coheredes eorum m. 2 V 24 effecti sunt PT in his VPTE 25 replentur V. )

207
prophetise: misericordiam et ueritatem eius quis requiret eorum? non inopes iam misericordise ueritatisque eius hse scilicet generationes erunt, quas in se ex mortuis regenerauit ad uitam quseque in spe gloriae dei manserint, tum cum in regnum traditae deo patri suscipientur in reges consummata in omnes eius misericordia ac ueritate, per quem redemptas se gratulentur ad uitam, sitque omnibus accessus ad patrem. post quod nihil misericordia ac ueritatis requiratur a domino, cum in dei plenitudinem inpleantur. simile autem huic prophetae dictum est id, quod ad apostolos dominus locutus est: nunc quidem tristitiamhabetis; rursum autem uidebo uos et lsetabitur cor uestrum et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. in illa die me non rogabitis quicquam, quia iam gaudium nemo ablaturus ab his sit.

In hanc igitur seternitatis spem sese propheta confirmat dicens: sic psallam nomini tuo, deus, in sseculum sseculi. ut reddam uota mea de die in diem. psallet in sseculum saeculi et uota de die in diem reddet nullo temporum fine conclusus, hymnis aeternis seternorum uotorum gaudia redditurus, cum absoluta omni terrenorum corporum infirmitate cselestem atque angelorum agat uitam de die in diem uota reddendo secundum illud: uota mea domino [*]( 11 loh. XVI, 22. 23 Ps. CXV, 18 sq. ) [*]( 9 1 qui P qui V 2 requirit V eum PT inopia ex opis m. 1 V iam om. V 8 hae ex heae m. 1 V hae (ae in ras. a m. 1) R hae ex e haec P 4 regenerabit PTE qua in spe V 5 suscipientur (s in rcu., ur ex e m.l) R 6 et ueritate T ex ueritatem P per que ex perquo m. 1 R p quam ex p quem m. 2 P 7 redemptas ex redempta P redempta T' p redem tos R ? 8 nihil om. V post ueritatis posuerunt E 9 plenitudine e R impleatur P similem V 10 profeta V ita locutus est VPTE 11 inter nuno et quidem eras. 4 litt. (aude?) R 12 uestrum om. R 13 auferet VPTe cf. Sabatier 111, 469 adn. tollet Rb 14 nemo ab his ablaturus sit T1 16 speciem P 17 dS V om. RPTE 18 psallit PT 19 de die in diem om. V reddit PT temporeum corr. m. 1 r 20 notorum in marg. add. P 99 adque VP de diet .V. )

208
reddam in atriis domus domini, in conspectu omnis populi eius, in medio tui, Hierusalem, caelestis utique matris et liberse per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LXI. In finem pro Idithum psalmus Dauid.

Nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum et reliqua.

Prophetise sermo non nisi ad aliquem profectum audientium scriptus est, ut aut ad scientiam doceat, aut ad uoluntatis innocentiam confirmet, ut nunc hic psalmus pro Idithun a Dauid cantatur, in quo ad dei timorem, ad humanarum siue spiritalium nequitiarum constantem tolerantiam eruditur et ad contemptum opum, quia auaritia malorum omnium radix est, firmatur. in his enim beatae aeternaeque uitae status certus est, si et pietas in deum sit et patientia in aduersis et contemptus opulentise. a dei itaque confessione c“ptus est psalmus.

Nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. etenim ipse deus meus, saluator meus, susceptor meus; non mouebor amplius. confessio dei communi hominum affectu a propheta ita c“pta est, ut, cum post multam inscientise noctem, post ambiguam humanarum sententiarum incertamque doctrinam. post diuersarum [*](1 conspectu ex conapectui m. 1 V 8 libere V per dominum nostrum RT per deum ac dm n V per dm dum nrm P 4 amen om. V Explioit psalmus LX incipit LXI VR Expl. de LX. 1>8. incip. de LXI T * I * n Incip tractat de psalm LXI P 6 idith m corr. m. 2 V 7 ab ipsa autem V 9 profetiae (ex profitiae V) VRP 10 est supr. scr. R aut ex aud m. 3 R ad ante scientiam om. VE supr. scr. m. 1 P acientiam (am in ras.) R ad uoluntatem innocentiam V 11 ≡≡= idithun a dauid R prodit; humana dauid P addidit hunc ad dauit V ad Idithum a Dauid e 12 in quo dei timore R 18 nequitiarum = = * instantem R erudimur T 15 firmatur eras. R firmamur T uitae et status V 16 patientiam P patientia ex patientia et m. 2 V contentu. P 17 a add. m. 2 V a ex ad R captus (ce in ras. 3-4 liu.) R 19 et ipse deus meus PTK saluator Ve salutaris PT et salutaris (taris ill tdttor rcu. R) Rb 80 susoeptor supr. scr. m. 1 R 21 affectum V. )

209
religionum uanam opinionem, cum diu erratum quaesitumque de deo sit, an unus an plures, et sexus aut unius aut duplicis, et potestatis aut aequalis aut disparis, et aetatis aut uniformis aut uarise, et naturae aut innascibiles omnium aut aliquorum aliquando generatae; tum deinde cum aliquibus magna aetate et longo labore certatum sit, aut nullos omnino esse aut a cura humanae uitise abesse; iam porro cum a plerisque tractatum sit, uel solem astraque cetera deos esse uel mundum ipsum in seternitatis specie huius ac mutationum manentem cum omnibus suis, quse ex se ecferat, deum esse; iam uero ut plerique ignem uel aquas uel spiritum diuino nomine atque honore donauerint, alii quoque ligna, lapides, metalla sub specie hominum, uolucrum, ferarum adorauerint; postremo cum iam fessis omnium destitutisque studiis plerique eorum maximeque prudentes, unum hoc se scire, id est, nihil horum hominem scire docuissent: tum post hanc quasi necessariae confessionis inscientiam prudens quisque conuersus ad prophetas atque apostolos dei legem omnem sub sacramento aeternae dispositionis perceperit, in qua rationem deductae in hoc corpus animae conexaeque tractauerit, in qua diuisionem gentium secundum angelorum numerum acceperit, in qua et esse principem mundi et unius electionem gentis audierit, in qua humanae mortis auctorem non ignorauerit et habitare in carne sua peccati legem [*](1 uariam opinionem E 2 an unius an duplicis et sic in seq. semper aut — aut in an — an mutarunt E, sed cf. de cod. lectione aut — aut Hartel Ennod. p. 64,5 et potestates aut aequales aut dispares R 8 et aetates aut uniformeB R 4 innaacibilis VRPTE 6 generatae TE generatas T in marg. VRP (fortasse legendum et natura aut innascibilis omnium aut aliquorum aliquando generata sit) ab aliquibue PTh 6 aut nullos ex aut nullu, ut uidetur, m. 1 R . ut nullos P ut nullus T esset T 8 dõs (os in rax.) R 9 in aeternitatis speciae Pa in aeternitate speciei T hac mutationfl P manente VR lOcum omnibuB ex h cnmnibus m. 2 V ecferat P efferat RT ferat V cf. praef. 11 uel ex uael m. 2 V adque VRPX 12 sub speciae P aub speoiem V 18 postremo h a postroemo m. 1 V 14 omnium ex hominum P 15 unum o se V hominQ V 16 tunc V 17 inscitiam Ve conuersus ex conuersum P 19 ratione VR 20 conexeque R eonexaeq. V conexae P 22 unius oclectionem P 28 sui V. ) [*]( XXII. JIUar. Plrt. pan I. ) [*]( 14 )
210
obnitentem legi mentis suae senserit et congemuerit, postea quam dei spiritum, dei uirtutem, dei sapientiam, dei filium et unigenitum deum ad remissionem peccati condemnationemque peccati legis hominem natum esse cognouerit, qui humanarum passionum sorte perfunctus ad condemnanda in se caelestium nequitiarum impia temptamenta sit mortuus, ut aeternitatem omnibus, qui per habitantem in carne nostra peccati legem moriebamur, inueheret; ac tum hoc sacramento pietatis accepto post ignorationis noctem in scientiae lumine collocatus ita dicat: nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. etenim ipse deus meus est, saluator meus, susceptor meus: non mouebor amplius. reperta itaque fidei sede post uagos errores impietatisque sententiam, quia susceptorem suum saluatoremque cognouerit. amplius non mouetur. quid enim ultra ignorationi anxietatique hominum est relictum, cum aeternitas animae et corporis, id est totius hominis praedicetur, cum adsumptio atque susceptio terrenae nostrae carnis a deo sub sacramento magnae huius pietatis ostensa sit, cum peccatorum remissio condemnata peccati lege sit praestita, cum homini nostro a dextris dei consessus in caelis sit?

Sed hanc humanae beatitudinis spem gentilium impietatum studia comminuunt, prudentise ssecularis inanitate profectum homini ad deum denegantes et deo consortium adsumpti corporis detrahentes, arbitri moderatoresque diuinae potestatis: quasi difficilius deo sit adsumpsisse hominem quam eum in [*]( b 1 omnitentem P legi ex lege T menti suae P 3 condemnationemque peooati sup. lin. a m. 2 V 4 hominum V 5 sorte ex serie corr. m. 1 R ad condempnandam P in sae corr. m. 2 V 6 teptamenta (p ex parte in ras.) R 7 lege VR 8 hac (ha in ras.) tum hoc P 9 inscitiae V lumine ex lnminae m. 2 V lumen P collocatus ex conlooatus VP dicit PTE 10 subdita e R 11 dS meus et luaceptor meus V 13 fidei sed post R impietatesque sententia R 14 qui suioeptorem PT 15 ignorantia V an = xietatiq. P 16 relioum V p aeternitatia V 19 condemnata peooati le R condempnata lege peocati PT 00 dei om. PT 98 saeoularis ex sicularis m. 2 V 36 arbitrio V 26 eum ex oum R. )

211
tanta naturse ae uitse suae ratione formasse. hanc itaque impiam eorum obtrectationem propheta mox arguit: quousque inruitis in hominem? interficitisuniuersi, tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsse? inpelluntenim hae ignorantes atque impiae disputationes hominem ad uitia procliuem et quassum iam cadentemque demergunt consiliis adhortationum fallacium noxiarumque perimentes: quasi parua sibi ipsa conciliatrix uitiorum uoluntas sit, quam adhuc desperatio iudicii aeterni retributionisque in usum tantum prsesentium et corporalium adhortetur.

Sed hunc corporis sui parietem, quem ante libido, ebrietas, auaritia, ira perfoderat, iam in se in domum dei uiuis lapidibus extructum esse non nescit et in imaginem dei creatum esse recolit: certusque conformem se dei glorise praeparari subiecit: uerumtamen honorem meum cogitauerunt repellere, cucurri in siti. illis honorem suum detrahere cogitantibus ille in siti cucurrit. est enim sitis bonorum seternorum et spiritalis esuries in sanctis, de qua dictum est: beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. cursum ergo iustitiae suse sitiens tenuit, omnem uitam integram etiam ab ipsa contradicentium sibi obtrectatione conseruans. nam et a domino suo didicit. ut opera omnia sua etiam gentilis testimonii iudicio laudentur, cum dicitur: sic luceant opera uestra coram hominibus, ut magnificent patrem uestrum, qui est in caelis. sic et Paulus placens omnia in omnibus [*]( 18 Matth. Y, 6. 28 Ibid. 16. 26 I Cor. 10, 38. ) [*]( 1 suae (u ex n? corr., ae in raa. 2-3 litt.) R 2 ob rectationem P obtreotatione formasse V arguit dicens E quosque V inraistis ex inruitis P irraistis T - 3 interfeoistis PT 4 maoheriae P 5 haec V adque VRP1 6 quassatum T ia in ras. m. 3 R 9 et add. m. 2 V 13 structum R et om. V in supr. scr. m. 1 P 14 reformem R 16 oucurri ex ourri m. 1 V in sitim eanrles Ye 17 in sitim VRe, sed cf. infra etenim sitis PT 18 et spiritalis in scis = (cis in rax. et postea eras. s) corr. m. 1R et spiritalis in sanctis Ve eat spiritalis in sanctis (in sanctis in ras. T) PT 19 esuriunt ex erarient m. 2 V iustitiam ex iustitiae m. 2 V 20 sciens VRPe ipsa ex ipsu m. 2 V 21 a add. m. 2 V 22 testimonii ex testimonium m. 2 V 28 laudetur P cum dioitur om. V luceat P 25 placens per omnia omnibus Te. ) [*]( 14* )

212
neque Iudseis neque Graecis neque ecclesiae scandalum est, ne habeat aduersarius male de se quid loqui, illo quidem obtrectandi studium uoluntatemque retinente, quamuis se ille liberum ab omni obtrectationis occasione praestaret; quod et in boc sancto in siti currente cognoscimus. sequitur enim: ore suo benedicebant et corde suo maledicebant, cum et conseruantes honorem suum probabilis uitae confessione benedicerent et interioris odii malignitate maledicerent.

Sed id. quod sibi maxime salutare est, sanctus iste etiam diapsalma interueniente congeminat, indefessse in nobis confessionis perseuerantiam oportere esse demonstrans. sequitur enim: uerumtamen deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. quia ipse est deus meus et saluator meus, adiutor meus, non emigrabo. in deo salutare meum et gloria mea. deus auxilii mei, et spes mea in deo meo. inpellant quidem isti inclinatum parietem maceriamque iam quassam et, benedicente licet ore, corde maledicant, scit tamen subiectam animam suam deo esse oportere, quia ab ipso patientia sua sit. didicit enim ab eo non auertere faciem a sputamentis nec subtrahere alapis maxillas nec potandum cum felle acetum renuere nec post colaphos et flagella maledicere. ipse enim deus suus est atque saluator, ipse etiam adiutor, ne de patientia? huius perseuerantia speique suae fiducia motus emigret. in eo enim est salus et gloria eius et spes, qui se coexcitatum sibi conformem sit caelesti suae gloriae redditurus. [*]( 1 eclesiae V 8 retinere V ee supr. scr. P1 4 et add. m. 2 Y 6 sqr enim R 7 conseraant VR benedicebant R 8 et interioris oris malignitate PT (in P oris supr. scr. m. 11) 9 quod maxima sibi V 10 diabpsalma inueniente P 11 perseuerantia P 18 et patientia P 14 deus meus et V1 deus:== = - = et P cf. Sabatier II, 122 deus et V'RTE 16 salutarem meum V 16 auxiliu mei R in deo e Re inpellant quidem insiti R 17 et benedicentes T 21 mazellas V potandum ex putandum m. 2 V putandum P fel Y 29 rennuere RP colafos VPT 28 adque VRP1 patientia R 24 fiduoia ex fiduciae m. 2 V mutus supr. scr. m. 1 R aemigret P 25 salus (s in ras. m. 1, postea is eras.) R et spes ex est apes m. 2 V 26 post suae 3-4 litt. eras. R. )

213

Et quia spei huius ipse etiam ceteris, ut propheta, sit prsedicator, subiecit: sperate in eum omnis coetus plebis et effundite coram illo corda uestra, quia deus adiutor noster est. nihil occultum, nihil clausum, nihil obligatum sub dei confessione in corde retinendum est. effundendus coram eo omnis adfectus est, ut nihil de nobismetipsis fiduciae sit, sed ut per eum, ante quem nos tamquam pro peccato efiundimus, adiuuemur. effundenda autem coram eo corda nostra lacrimis et fletibus sunt secundum illud : fuerunt mihi lacrimse meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus? hsec recordatus sum et effudi in me animam meam; effusionem animae in lacrimarum profusione esse demonstrans, quia per eas rogandus est, qui est solus fidelis adiutor.

Sed officio suo functus propheta admonitionem suam parui apud impios scit esse momenti; nam continuo diapsalma intercedente subiecit: uerumtamen uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris; ut decipiant ipsi de uanitatein idipsum. uani homines, quia aut ipsi uana sperentaut in eos sperare sit uanum; mendaces quoque, quia impietatis suae sensu aut falluntur aut fallunt: et in eo mendaces, ut decipiant in stateris, sub iustitiae scilicet nomine iniusta peragentes. nam ubi examen de se moderatae prudentise pollicentur, ibi studia immoderatae impietatis exercent, errore se ipsos, quem a ceteris depellere se professi sunt, inplicantes: et idcirco ipsi de uanitate in idipsum, illo scilicet recidentes, ex quo se excedere gloriantur. [*]( 9 Ps. XLI, 4 sq. ) [*]( 2 speratae V1 in en VT in efl ex in eo P in eo R omnes T 3 et add. m. 2 V efficite (ex effeoite) coram P ds supr. scr. m. 1 P 5 est add. m. 2 V 7 ante quam VP tramquam V 8 effundim R 9 laerimis ex et laorimiJ m. 2 V 10 meae om. T panes Re 11 in add. m. 2 V effasione P 15 sus V paraui apud V 16 monenti P diabpsalma inoedentes P 17 fili V mendaces filii hominum om. V 19 quia ut ipei RP qui aut ipsi V ipsi e sperant e eerent ex serint m. 2 V 90 quid inpietatia V sensfl R 98 studia ex stndiae m. 2 V 24 errore ex errores P errori T qu = em P 96 in idipso R decipinnt in idipsum T illos V reooidentee V recedentes ex recidentes R recedentes PT. )

214

Sed radix maxime iniquitatum in pecuniae cupiditate est; quam qui adpetit, grauissimse tempestatis naufragio mergetur. sequitur enim: nolite sperare in iniquitate et in rapinas nolite concupiscere.. diuitise si fluant, nolite cor adponere. magnae enim in his desiderii sui et amoris inlecebrse sunt: rapiunt ingenia mentesque pendulas adprehendunt. non solum itaque non concupiscendae earum rapinse sunt, uerum ab his uoluntas nostra, etiam si praebeantur fluantque, referenda est, ne desideratae cupitaeque dominentur. non enim hsec spebus nostris bona sunt coaeterna, neque nobiscum aut condescendunt in infernum aut conresurgunt de inferno. fides, pietas, continentia, benignitas expetenda est, et maxime dei cognitio sectanda est. ceterum haec uana et per naturam sui ad omnem iniquitatum necessitatem captiosa uitanda sunt..

Et quod illud magis ad spem seternitatis expetendum esset, propheta subiecit dicens: semel locutus est deus, duo haec audiui, quia potestas dei est, et tibi, domine, misericordia, quia tu reddis unicuique secundum opera eius. semel deo loquente duo audiuit; et necesse est ea sibi esse conexa, quse sub unius sermonis significatione sunt cognita. ad deum namque in exordio psalmi propheticam confessionem retulerat dicens: nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. depellendus itaque absolute fuit Iudaicse impietatis furor: ut in deo patre significari doceretur et filius, ut nunc in uno etiam [*](2 tempestatis ex tempestates R mergitur (ex mergetnr P) PTE 8 et om. V 4 ai affluant Re 5 magna P om. V etenim ex enim m. 1 (?) V in hisce E 6 mentieque V' 7 adpraehendnnt VR 9 refrenanda est Te cupitaeque ex eupiditateque m. 2 V dominentur ex dominantnr P om. V 10 speciebus P coaeternae V aeterna PT neque nobiacum ex neque neqiscum R que nobisoum V 12 fidis V benigneitae corr. m. IV expectanda eat P 17 estet V 18 haaec P 19 reddes RPTE 10 audiet H 32 significatione ex significationes P d a d ≅ P 28 prophetica (profetica VR) confessione VRPT 25 ante depellendus eras. videtur de R itaq. V absolutae VR iudaeioae V. )

215
alter ostenditur. eam enim fidem esse subdendae deo animae suse testatus est, quia ab ipso esset salutaris eius. et salutarem Iesum esse saepe tractatum est. semel autem deo loquente duo intellecta sunt et audita, sicut illud: pater, manifestaui nomen tuum hominibus in patre significauit et filium, uti Duae semel loquente deo duo hsec audiuit: quia potestas dei est, et tibi, domine, misericordia, quia tu reddis unicuique secundum opera eius. nouit Paulus in UDO utrumque, id est neutrum sine altero confiteri dicens: unus deus est, et unus dominus, quia et in deo dominus, et deus significetur in domino. in semel itaque loquente deo hsec duo audiuntur: quia potestas dei est, et tibi, domine, misericordia. ab ipso enim salutare eius est; et filius omnia accepit a patre: et idcirco in eo dei potestas uel accepta uel nata est. pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. retributor ergo uniuscuiusque est ille, qui iudex est. sed potestas eius est, a quo unigenitus deus est natus in iudicem; et potestas eius a deo est, qui iudicium accepit a patre: atque ita nec caret potestate qui iudex est, nec miseratione qui deus est. certe necesse est aeterni iudicii reus maneat in uno utrumque non confitens, cum tamen non unus intellegendus sit esse, qui uterque sit, dicens: pater in me et ego in patre, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 4 Ioh. XVII, 6. 10 I Cor. 8, 6. 16 Ioh. V, 28. 28 Ioh. X, 88. ) [*]( 1 mea corr. m. 2 V fidem esse (ee R) aubdendae VRe fidem aubdendae PTb 8 suae testatus est Ve suae esse testatus est RPTb qui ab V aalutaris V salutare RPTE et salutarem VRPE et aalutare T 3 eet om. V 6 ut nunc VPT ut in uno R ita nuno coni. Bened. in adn. d3 duo haeo V dfio duo haec (dfio in ras.) T domino duo hseo R dfio d3 haec P domino deo dno haec E 7 et tibi dtb V reddes RPE 9 id est supr. Bcr. m. 1 P 11 significatur PTe semel (om. in) e loquente ex lonte m. 2 V dfio P 12 duo haec VT 14 accipit V idcirco (om. et) V 16 quemquam ex quamquam m. 1 V 16 retributio R ergo ex irgo R 18 a d5 ex d5 m. 2 V 20 est pott dS add. m. 2 V 22 confitens ex fitens m. 2 V eit om. V qui add. m. 2 V 83 noster (II) om. VR Explicit psalmus LXI incipit ptalmus LXII VP Explicit psalmus LXI incipit LXII R Expl. de LXI incip. de LXn T. )
216

PSALMUS LXII.

Psalmus Dauid, cum esset in deserto Idumsese. Deus deus meus, ad te diluculo uigilo et reliqua.

Dauid in deserto habitasse libro regnorum continetur, ut, qui passiones domini praefigurabat, etiam tum eas, cum desertum habitat, prophetaret, unigenito deo aeque in deserto moraturo. sed ut sancto uiro congruum et tanto propheta erat dignum, cum declinans odia impiorum solitudini se dedisset, maximis rerum caelestium sacramentis occupatur et ab omni humanae ant impietatis aut ignorationis coetu remotus animum ad ea, quibus seternitatis cognitio ac meritum adquirebatur, intendit. non occupatus, non impeditus communium rerum ac saeculi curis, sed in illo solitudinis suae quieto otiosoque secreto, cum nihil in oculos, in mentem offensionis incurreret, solis est diuinis studiis negotiosus. et uideamus, unde psalmi sermo sit c“ptus.

Deus deus meus, ad te de luce uigilo. huic plane ad gratulationem cognitionemque dei dies c“pta est, cui initium idipsum orandi ad deum, quod lucis est. deum quidem uniuersitatis, sed tamen per cognitionis scientiam deum suum deprecatur. [*]( 2 esset in deserto Ve isset in desertum Rb 8 dš meus V delnculo V uigilo Ve uideo Rb 5 passionis V 6 habita V profetaret n VR deo om. PT moratoro T 7 congruam P 9 et ab RPT aut V omni humanae aut supr. add. m. 2 V 10 ea ex eat R eM V 11 me- 11 ritom T adquirebatur ez adquiribatur m. 2 V 12 communium ex eommuniaum m. 2 V 18 suae om. PT 14 in mentem om. T (sed a spatium uacuum) eminenturPet in mentem E offensionis P lSnegotio usus R psalmus (us add. m. 2) eit coeptua V 17 de luce ex leuce corr. m. 2 V diluoulo R 18 cui initium idipsum orandi ad deum quod luois est scripsi cf. Acad. p. 59, oni in id ipsum orandi ad dffi quod luois est V cui id ipeum orandi ad dellm quod lucis est RPT (sed in T post luois est spatium uactsum) cui idipsum orandi ad deum initium quod lucis est E 00 diim suum P 21 depraecatur VRP. )

217

Oratio autem non tam uerborum est, quam adfectus; et idcirco subiecit: sitiuit tibi anima mea, quam simpliciter et caro mea. in terra deserta et inuia et inaquosa deo igitur, penes quem fons uitae est, anima ipsius sitit desiderio intenta potandi. et quidem uniuscuiusque mens ad cognitionem spemque seternitatis naturali quodam fertur instinctu, quia ueluti insitum inpressumque omnibus sit, diuinam inesse nobis animarum originem opinari. cum non exiguam caelestis in se generis cognationem mens ipsa cognoscat porro autem terrena hsec corpora, quae ad uitiorum concreta materiam sint, dum his, quibus quasi naturaliter delectantur, infecta sunt, desperant se consequi posse consortium munusque caeleste : quasi non et animse naturam uitia corporis, quibus oblectatur, inficiant, aut, cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis adfectum. necesse est autem ut in eadem condemnatione sit uoluptatis, quod in eadem est uoluptate. sed nos spiritalibus doctrinis eruditi scimus et animse et corpori salutem a deo esse donatam, si modo post regenerationis gratiam mentis gaudiis sensus corporis inbuatur, id est, si non secundum carnem, sed secundum spiritum uixerimus; quia spiritus carnisque opera secundum apostolum uitiorum et continentise studiis distinguantur. arduum autem, sed maxime uerum est, seternitatem ita corporis ut [*]( 1 uerborum est P quam ex qua m. 2 V est idoiroo P 2 sitibit V mea ex mea ipsiua m. 2 V multiplioiter T multiplicitib P 8 et caro V caro RPTE et in inuia PT 4 adeo V ado R a deo P ad eti T fort. ad deum poenes P uox uitae P anima ipsius ex eanima mea ipsins corr. ne. 2 V 7 inpraessnmque R 9 cognitionem PT 10 coseorata V materia V 11 snnt ex sint P sunt E 19 se (e in ras.) in ttersu exeunte adiunxisse uidetur m. 3 R si YP sibi T sequi posse con om. V consequi posse om. R (ubi in uera. ineunt. 1-2 litt. [s ?] eras.) PT m 13 natura corr. m. 2 V oblectatur ex subleotatur m. 2 Y obleotantur Re 16 uolnntatis V 17 ut i eadem eat uolQtate V 18 et corporis t VR datam E 19 poa corr. m. 2 V gaudii V 00 seoundum carnem sed om. P 951 et continentia est: diis P distinguatur P d iatinguitur V distinguitur Re 28 aeternitate V. )

218
animae sperare. et ideo ad sitim animae propheta subiecit: sitiuit tibi anima mea, quam simpliciter et caro m. e a, nihil in se sub infidelitatis ambiguitate retinens incertum: sed tam simpliciter, quam anima deo sitiens, et caro sua sitiat. sitit enim non corpori, sed deo sitiens. nam quamuis eum in deserto et inuio et inaquoso manentem necessitas ipsa naturse ad sitim corporis detineret, tamen etiam per has inediae et sitis passiones scit fidem probandam esse credentium, ut magis anima deo, quam corpori, sitiat, sitiens et corpori: quia neque fames neque angustiae neque ulla genera passionum a caritate dei, quae est in Christo, sint apostolum separatura, sitit ergo deo sanctus. et quid sitiat, psalmo alio testatus est, cum dicit: sitiuit anima mea ad deum uiuum, quando ueniam et parebo ante faciem dei? hoc animse desiderium, haec sitis spei eius est, ut dei sibi proueniat aspectus, ut quamprimum raptus in nubibus, deo Christo obuiam eleuatus appareat

Et desiderii huius adfectum nunc quoque propheta declarat. nam post sitis protestationem, post deserti et inuii et inaquosi inopiam, quia in his ueluti militia et uictoria sit fidei, subiecit: sic in sancto apparui tibi, ut uiderem uirtutem tuam et gloriam tuam: quia melior misericordia tua super uitam. prophetiae scientia est pro gerendis gesta memorare. et hinc frequens auctoritas est, cum aceto potauerunt adhuc in passione potandum, cum disciderunt uestem, quae discindenda post esset; ut nunc in siti corporis deo sitiens ei in sancto suo talis apparet, in simplicitate carnis, in siti animae, in oratione diluculi, quia non nisi per hsec probati uel [*]( 13 Ps. XLI, 3. ) [*]( 2 sitibit V et om. RPT quam — caro mea om. V multipliciter 1*T 8 ambignita = = te P 6 corporis P 6 et in inuio RPTE manente svpr. scr. m. 1 R manente V 7 inaediae VRPT 8 passionis V1 10 femiB P a om. V 11 sit VRP 12 et qui V sitit R 14 faciem di V faoiem tuam RPTE 15 praeueniat PT 17 adfectus num V profeta VR 18 nam post RPTE quod post V 19 inopia V 21 et m gloriam (om. tuam) P melior est R 22 uita corr. m. 2 V propheticae soientiae est Te 24 adphuc corr. m. 1 V discinderent (ex disoiderant P) RP disciderant a 26 ei ex & P carnis in ras. P 27 deluouli V. )

219
adsumpti habebuntur a Christo uel ei obuiam rapientur in nubibus. sed in sancto dei non aliter apparebunt deo, quam secundum illud: qui me uidit, uidit et patrem atque illud: ego et pater unum sumus. quia in filii et natura et nomine seternse naturae ae nominis significatio continetur: apparens filio uel susceptus a filio patri apparebit in filio.

Atque, ut in sancto appariturus deo cuius sancti desiderium in hac sitis suse significatione ostenderet, subiecit: ut uiderem uirtutem tuam et gloriam tuam: eum scilicet utuideret, qui secundum apostolum et uirtus dei est et in gloria dei est, uisurus autem non ad aliud, quam ad consortium seternitatis merendum et ad regni caelestis seternitatem sortiendam, quia haec per misericordiam dei ultra uitse huius beatitudinem prseparentur.