Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Superscriptio psalmi a superiore non differt, sed psalmus eo differt, quod quaedam ex his, quae in Dauid ipsum gesta sunt, praeferuntur. cum Saul misit et custodiuit ad interficiendum eum domum eius. uerum. si ob id dirigenda ad deum esset oratio, superiora illa, id est in finem et ne disperdas uel corrumpas et in tituli inscriptione, non necesse fuerat anteferri. haec autem maxime quamquam spiritali sint distributa ratione, cum et finis legis sit Christus et corruptioni subiecta non fuerit eius aeternitas et gloriosae mortis [*]( 3 Ioh. III, 18; V, 24. ) [*]( 1 ambigitur ex ambigetur m. 2 V 2 iã xupr. scr. m. 1 P abraae VT habrahae R seduotus V 7 reliqum R reliquum PTE 8 idemque sint iudicati R Explicit psalmus LVII. incipit psalmus LVIII VR Explicit paalmus LVII. incipit LVITI P Expl. de LVII. inoip. de LVIIIT 12 inBoribtione r 18 eius om. R 14 ut interfioeret eum E 15 de inimicis meis dff ins R de inimicis h. 1. V, sed cf. infr. cap. 2 17 subersoribtio ex supersoribtione V 18 his ex bie R 20 eum ex eam corr. m. 2 V uero (o in raq.) P si ex ersi r ad eum (eu add. m- 2) r 21 in fine VR. )

182
ipsius titulus in salute sit gentium, tamen etiam ipsa, quae de gestis eius praescripta sunt, prophetica esse declarant, cum passionis dominicae ut propheta non nescius sub occasione ac tempore eorum, quae perpetiebatur, odiorum et patiendo prophetam se docuerit et loquendo. tractabimus autem psalmum, ut eorum, qui secundum litteram sapiunt intellegentiam, non grauemus: sed et ut, qucd a Saul custoditus ad interficiendum est, non minus eius sit temporis prophetia, quando a populo et in Hierusalem tamquam in domo sua dominus conclusus et custoditus sit ad mortem.

Eripe me de inimicis meis, domine, et ab insurgentibus in me libera me. eripe me de operantibus iniquitatem et de uiris sanguinum libera me. uitiorum humanorum causas profectusque conplexus est, ut, unde orta est et quo euaderet impietas, nosceremus. et idcirco iras et simultates et inimicitias euangelium conpressit — cum irasci sine causa fratri reatus gehennae sit et oblatio muneris nisi post reconciliationem non concessa sit simultatis et inimicos non solum diligendos, sed et pro his orandum esse decernat —, quia ex his ad uirum sanguinum peruenitur. nam primum inimici sunt; dehinc insurgunt in eum, cuius inimici sunt; insurgentes autem iniquitatis operarii! sunt; postremo iniquitatis operarii usque ad uiros sanguinum profecerunt. uiros autem sanguinum non solum admissa caedis, sed et cogitata consummat [*]( 1 de add. m. 2 V 2 eius add. m. 2 V profetica VR et sic in seq. declarantur T 3 ut om. P7' et ed. pleraeque 7 sed et = = quod P sed et quod ut R sed et quod V a supr. scr. m. 1 R 8 sit eius PT prophetia, quando a populo coni. Bened. in adn. profetia quam a populo am R profeta quam a postulo V propheta quam (4 P) apostolus PTe 9 dominus (dms ut saepe scribitur in V) addidi coclusa V 11 me om. V dfie VPTe deus meus R 14 conplexum eat R 15 orta et quo euaderet V* (orta euideret V1) 18 conceasit simultates T 19 decernat T decernunt VR decernit PE 20 sanguinem V unam primum V 21 dehinc — inimici sunt om. V surgent P in supr. scr. m. 1 R insurgentie r 22 iniquitates Ji 23 uirum V apficiunt T 24 caedis set et cogitata ex caecidiaset cogitata m. 2 V cedis (caedea 7') sed et agitata PT consumat R. )

183

Sequitur enim: quia captauerunt animam meam, inruerunt in me fortes. neque in'iquitas mea, neque peccatum meum, domine; sine iniquitate cucurri et direxi. captata anima Dauid est, cum ad interficiendum domo clausus est. et quamquam erutus de Saul manibus sit, tamen uiri sanguinum sunt sanguinem eius optantes. sed secundum psalmi praescriptionem aduersum unum esse precationem conuenerat rege utique hoc uolente. sed orationi propheticae fuit sermo moderandus, ut querella referretur ad populum, cum captant animam fortes inruentes: quippe quos fortes armauit, qui et cor Iudae ad ministerium perditionis ingressus est. hi ergo fortes captant animam et eius animam, in quo neque iniquitas neque peccatum est, qui currens sine iniquitate direxit.

Et nescio si anterior psalmus referri in Dauid ista patitur, quo dicitur: ecce iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me estsemper. non conuenit psalmorum ordini tanta diuersitas, ut ab eodem dictum esse utrumque intellegendum sit. sed si, quia anterior confessi peccati psalmus posterior in tempore est, uideatur Dauid ante peccatum, ut peccati nescius, haec locutus, meminerimus eum sub eodem peccato de humana) necessitatis confessione dixisse: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea secundum illud: quis 16 Ps. L, 5. 28 Ibid. 7. [*]( i pe 2 inquitas corr. m. 2 V 3 coatum corr. m. 2 V 4 capta V õ domo n domu R et tiqua P erutus ex eruditus m. 1 V 6 sanguinem u sanguinum m. 2 V 7 praescribtionem T 8 praecutione ex praecationem V rege utique (utiquae F1) haec nolente V'PT regem utique haec uolentc a regem utique haec uolentem t 9 quaerella VR querela PTE refelretur ex refelletur K 10 a =- nimam (erax. d ?) R 11 fortia armauit VTK, perditionis V pdi" tioniB (i ex no corr.) R proditionie PTE, cj: Stud. 1889 p. 315 et Lact. Jl, 14, 8 (ubi perditorea hominum dicuntvr spiritus maligni) 16 ita patitur Pb ista patiatur e 16 quod dicitur VP [sensus: nesoio si anterior paalmus (L), quo dioitor: "eooe iniquitatem meam ego agnosco" patitur ista (sioe iniquitate oucurri) in Dauid referri] 18 ordinata diuersitae PT 19 sed ei quia ex sed quia - V et ai quia Ta et ai qua P 20 ui de ~ tur P 21 meminerimus memineruimus m. J I" eam 1' 88 enim liquitatibus r. )

184
enim gloriabitur castum se habere cor coram deo nec si unius diei fuerit infans? manente in nobis etiam secundum apostolum et origine et lege peccati. non ergo conscientiae humanae uox ista conueniet.

Sed uideamus, ne forte eius querellis hic abnegatae de se iniquitatis conpetat sermo, qui peccatum non fecit et in quo inuentus dolus non est, qui et dixerit: ecce ueniet princeps mundi et non inueniet in me quicquam: peccati scilicet in se calumniam non reperiendam, per quod de peccato peccatum condemnaturus esset in carne. ergo hic intellegendus est conqueri captatam animam suam et inruisse in se fortes. qui et habuit hanc querellae securitatem, ut in se neque iniquitatem neque peccatum esse profiteretur, et qui sine iniquitate cucurrisse se dixerit secundum illud: exultauit ut gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius.

Hic ergo solus currens direxit, qui infirmitatis nostrae humilitate suscepta egressus caelos, regressus ad caelos, qui reuehens nos secum oblaturusque deo munus precatus sit: exsurge in occursum mihi et uide tu, domine, deus uirtutum, deus Israhel. intende ad uisitandas omnes gentes: ne miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. exsurgere enim sibi in occursum deum uirtutum ad uisitandas omnes gentes precatur: in eo namque coexcitatae et collocatae a dextris eius in caelestibus gentes sunt. et dignum [*]( 7 loh. XIV, 80. 14 Ps. XVnI, 6 sq. ) [*]( 1 enim om. R 9 fuerit ex fuerat m. 7 R 5 quaerellis VR: querelis n'E abnegate V abnega ~ tae (n erax.) R 7 non add. m. 2 V 8 in me om. V 9 calumnia non reperienda VPT 10 esaet om. V 11 conquaeri VR captam R inrnisse ex iuruis corr. m. 2 V in eum R 12 habuit mn. Ve habuerit 7' iniquitatem neque add. m. 2 V 13 et om. r 14 se om. V supr. add. R exultabit P ut add. m. 2 V gigans VRP cf. Neue Formenl. T, 149 gigas TE 15 caelo VRPT caeli E 17 hio ez hir V ex hinc R currens add. m. 2 V dixerit R 18 regressua ad caelos Otn. J. 19 oblatnrusq; diim precatus sit P oblaturnsq. deo precatns sit T 91 istrabel r 24 praecatur VR coexoitatae RT excitatae V quoexagitat P. )

185
fuit, reditum eius ambitione occursus caelestis ornari, ne ingressuro caelos dignatio paterna deesset. neque id mirum, eum primo nominis sui martyri Stephano uelut in primoribus caeli in occursum a deo patre descensum sit. uisitari itaque in occursu suo omnes gentes precatur secundum illud : neque enim misit deus filium suum in hunc mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluus fiat mundus per ipsum. descensum namque eius in carnem et ex Maria natiuitatem laetantes angeli et patentes caeli honorauerunt. non inpudens ergo haec occursus sui oratio est, cui ad salutem gentium, sicuti et psalmo alio et apostolico testimonio continetur, primogenito ex mortuis uox occurrentis haec fuerit: filius meus es tu, ego hodie genui te. hanc itaque occursus sui significationem uisitandis in se gentibus deprecatur, non tamen iudicii seueritate praeterita, cum misericordia ab omnibus, qui iniquitatem operantur, auertitur: omnibus quidem in eo, quia caro factus est, gentibus uisitatis, sed aeque omnibus iniqua operantibus iudicatis.

Interiecto enim diapsalma, quae impietatem populi essent mansura, declarat. mox namque et templi desolatio et ciuitatis euersio et ipsos illos captiuitas consecuta est. quin etiam nunc ingressu ciuitatis eiusdem edicto romani regis inhibentur. et cum deserta sanctorum sancta et prophetias silere et placationum hostias deesse et dignitatem omnem deformatam ministerii leuitici recordantur, conuersi nunc et fame uerbi dei et cibi salutaris adfecti ad solacium praesentium miserarium circumire [*]( 5 Ioh. III, 17. 12 Ps. II, 7; Aot. ap. XIII, 33. ) [*]( oe a 1 cersas corr. m. 2 V ne ingressuro ex ngressuro rn. 2 V 2 caelos ex taelos m. 2 V paterna deesset VRPT paterna de oaelo deesset E 3 primoribus (om. in) V in prioribus R 5 gentes 11m. R praecatur VR 6 dš ex di m. 2 V 7 per eum RFTE 10 occursusque oratio V occursus oratio PT 11 psalmogeniti uocibus alio — primo omissis R1, primogenito ex paalmogeniti curr. man. rec. 12 fuerit (er eras.) R 14 depraecatur VR 17 aequo R 19 in impietatem E impietas P esset P 20 et ciuitatis ex oiuitatia m. 2 V 21 euersio — captiaitas ir. marg. inf. add. m. 2 V 22 eius V 28 profetias VR placationum (om. at) V 96 leuuitici V fame (Qm. et) V 516 praesentiu (u in ra#..V—4 litt.) R. )

186
sunt soliti ciuitatem. id enim sequitur: conuertentur ad uesperam et famem patientur ut canesetcircumibunt ciuitatem. famis huius tempus et per prophetam alium denuntiat deus cum dicit: ecce induco famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae ; sed famemuerbi, ut audiatur uerbum dei, inpudentiam eorum ac rabiem in nuncupatione canum arguens secundum illud: libera me de ore leonis et de manu canis unicam meam. et hunc quidem habentinteriorisconscientiae suae dolorem, cum se dispersos, cum captiuos, cum tributarios congemescunt, sine templo, sine sacerdote, sine regno: et hoc, posteaquam in maiestatis dominum saluatoremque mundi manus impias intulerunt.