Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

De superioris psalmi superscriptione sola deest significatio aliqua gestorum. nam et in finem et ne disperdas et tituli inscriptio est. neque enim psalmus quicquam per rerum gesta continet prophetiae, ut, sicut ceteris, sanctus Dauid et dictis prophetet et gestis: sed increpatio in impios et denuntiatio iudicii dei in peccatores et retributio laetitiae in sanctos et fructus homini iustitiae continetur. hic ergo finis in psalmo est, haec depellendae corruptionis fiducia, haec ei, qui nos per mortem redemit, tituli inscriptio est.

Et quidem talem totus psalmus ipse se profert: si uere utique iustitias loquimini, directa iudicate filii hominum. etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem conplectuntur manus uestrae. [*]( 1 Matth. XXVIII, 20. ) [*]( 2 diebus uitae usque PTE 3 noster om. R Explioit psalmus LVI. incipr psalmus LVII R Finis psalmi LVI inc. LVII P Expl. de LVI. incip. de LVII T 6 inscriptionem b 8 iustitias V iustitiam R 9 fili V 10 de superioribus psalmis supersoriptione V 11 In in (alterum supra cr. DI. 1) fine R in fine VP ne disperdas (om. et) V 13 profetiae VR ut sicut ceteris VRPTa, sicut in ceteris. 14 prophetet et 7' prophete (profete V prophetae a) et VPa prophetat et (rpphetat supr. tcrtat in ras. R) R ed. Balfil. 1550, Par. 1512 sed VPTE sic (io in ras.) R increpatio in impios et om. R et denuntiatio PTb est denuntiatio (ati sup. lin. a m.1 ) V est et denunciatio e 15 di ern peooatorea T' 16 et et fractus ex et ceteros ius m. 2 V homini R hominis V omnia PTt 17 depellendae RTV* depellenda V1Pe 19 talit' PTe totae V om. RPTe (sed in R post talem 4-6 litt. eras.) ipse se profert m marg. add. P ipse se proferet R 30 iustitiam RPTE reota R fili V 21 iniquitatis V1 23 conpleotentur R. )

176
iustitiae sermo communis est; sed sequi iudicii studium et consuetudo paucorum est. sed plane tum uere quis loqui iustitiam existimandus est, cum iudicium retineat ueritatis, deo ob id non eloquia humana, sed cordis opera, id est cogitationum molitiones iudicante. solet autem iniquitas sub publicae conscientiae pudore non peragi; et ideo, licet conplexae manus non sint ut iniquitatem, tamen iniquitatem deo cor operatur in terra. hinc adulterium solo conceptum corde iam crimen est, hinc secundum Pauli euangelium secreta hominum deus iudicat, uoluntates hominum deo iam in ipsis humanae natiuitatis exordiis contuente. nam cum naturae potentis uirtus non tam uiscerum fibras quam adpetitus mentis introeat, necesse est non per motus sensuum perspiciendi sumat exordium, sed per scientiam naturae etiam futuros motus sensuum praesciens adprehendat.

Et idcirco de his, qui conplexas manibus iniquitates corde perficiunt, continuo subiecit: alienati sunt peccatores ab utero, errauerunt a uentre, locuti sunt falsa. sic alienatus Esau ab utero est, cum maior minori seruiturus, etiam ante quam exsisteret, nuntiatur, deo futurae non nescio uoluntatis, cum et sermonis falsitas et uitae error a uentre est: ipso potius hoc sciente quam aliquo ad necessitatem genito naturamque peccati. ac ne uitium referri posset ad originem, praeduratae in his ad oboBdiendum uoluntatis crimen exprobrat dicens: furor illis secundum similitudinem serpentis [*]( 1 sed quia iudicii Pe sed iudicii 7' 2 et plane PTe uere ex uero m. 2 r 3 retineat ex retinet m. 2 V post deo aliquid eras. R 4 eloquia diuina R 5 molitiones ex molitionis P eolent autem iniquitates V 6 conplexae ex conplexus m. 2 V non om. VR sint ex sine m. 2 V iniquitate J'R 7 tamen iniquitate V 8 solum V 9 euuangelium VR secre- < ta P iudicat ex indioat m. 2 V uoluptates R hominum lacuna rel. om. P om. V 10 iam om. ITE humanis R natiuitatiB ex natiuitates V exordii R contuetem V nam om. R 11 potentis ex potestis corr. m. 1 R potens V uisceram V fimbriae R 12 adpetitas V 18 exordium ex exordeum m. 1 R per naturae scientiam VITE 14 adpraehendat VR 16 complexas (a in raa. a m. n R iniquitatis Pl 17 sic esan alienatus VPTE 19 nunciatur T nominatur R uoluntatia ex uolontate m. 2 V 20 sermonis (i in raa. m. 1) R sermo est Vest a uentre V in ipso V 91 ab neoessitatem P. )

177
sicut aspidis surdae et obturantis aures suas: quae non exaudit uocem incantantium, medicamenti medicati asapiente. non excusatur quaedam necessitas naturalis in crimine. nam serpens innocens esse potuisset, cui aures per se ut surdae sint obstruuntur; uocemque incantantis non audit, eam medicata medicamina a sapiente non percipit. neque hic Marsorum cantus et consopita uiperarum sibila memorat, quia haec eadem maiore cum inertia per fidem nominis dei uirtutemque torpescunt; sed illam contumacem atque insolentem antiqui serpentis inoboedientiam docet aduersus sanctorum cantus et medicata a sapiente medicamina obsurdescentis; cui etsi cotidie, ne fallat, ne subrepat, ne mordeat, etiam sub diuini nominis denuntiatione mandetur, tamen obstructo desaeuit auditu; ex quo non oboedientes euangelio natio uiperarum sunt.

Sed quia potestas eius suorumque conteritur et omnia in his saeuitiae arma franguntur, haec subdita sunt: deus conteruit dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confregit dominus. spernentur uelut aqua decurrens: intendet arcum suum, donec infirmentur. sicut cera liquefacta auferentur: supercecidit ignis et non uiderunt solem. de peccatorum dentibus et molis leonum frequenter nobis fuit sermo, quia in his desaeuientis malignitatis significatur instinctus. his ergo [*]( 1 aspidi R et obtnrantis ex et ebturantis R ebt obtnrantes V 2 exaudiet PTK medicamenti meditatį (dicamenti me sup. lill. add. m. 2) r medicamentis medicati Pa 4 nam om. V 5 uooemquae V1 7 marsorum RPT sanctorum V consopia V sibita menorat V 8 cu ftpr. scr. m. 1 R i = nertia (i in ras. a m. 2) P intertia V enertia a energia ed. Basil. 1-550, sed cf. Rened. in adn. 9 illa V in illam P adque V 10 serpentes V1 aduersum PTE 11 a add. m. 2 V obsurdescentes R cui etsi scripsi, cui et R cum ei VPTE 13 denunciatione R denuntiatione P mandatur T tamen scripsi ei tamen R et tamen rel. libri, cf. quae dixi Stud. 1889 p. 314 desaeuit ex desaut m. 2 V aditui V 14 euuangelio VR nati uiperarum PTa 15 sed om. R potestatea V suorum V 16 seuitiae V conteruit V, cf. F. Neue Formenl. II, 488, contriuit rel. libri 18 confregit dff V deourrens ex decorrans m. 2 V 19 intendent VPct intendit R arcum ex arce m. 2 r 21 de pecoatoribus dentibua R 22 et sup. lin. ntn- 2 V molas R 28 desaeuiente9 P desaeuientis — 9ignificatur mpr. add. m. 2 V. ) [*]( XXII. ØDar. Ptet. pan I. ) [*]( 12 )

178
confractis contritisque uelut decurrens aqua spernentur. omnis enim superfluentium aquarum cursus est otiosus, cum unusquisque ex his tantum, quod sibi utile putet esse, deriuet ceteris meatu transcurrente perituris, cum ad solam sui abolitionem usque ad maria deferantur. atque huius quidem in his naturae atque contemptus in psalmo alio meminit, cum loquitur: effusus sum tamquam aqua et dispersa sunt ossa mea. factum est cor meum tamquam cera liquefiens in medio uentris mei. et multa quidem, quae ex solidis in liquida soluuntur, demutant habitum sine abolitione naturae, ut ex rigentibus fluant: cera autem, si solo suscepta igni sit, sic liquescit, ut pereat. eodem nunc modo creationis utriusque in perdendis peccatoribus posuit exemplum: spernentur uelut aqua decurrens, intendet arcum suum, donec infirmentur. sicut cera liquefacta auferentur u r. primum ergo spernentur sine consistendi spe et manendi inutiliter defluentes; dehinc arcus domini erit, donec infirmentur, intentus; infirmati autem. liquefacti cerae modo auferentur. et in arcu seueritatem iudicii dei significari frequenter ostendimus. peccatorum hunc semper poenis his, qui punientur, intentum. et sane intento arcu, igne iudicii eos ut liquefactam ceram auferendos sequens sermo declarat: supercecidit ignis et non uide'runt solem. superiectus ergo ignis eos auferet, ne solem iustitiae contemplentur: indigni enim sunt, qui sint coheredes aeterni luminis. [*]( 7 Ps. XXI, 15. ) [*]( 1 deeurrens ex deerrens m. 2 V omnis ergo F 2 cum om. F 3 ex his id tantum FTE diriuet P 4 transcurreute e.c transerrente m. 2 V sui om. V absolutionem R o deferantur ex deferutur m. 2 V adque VR: (in V adque — naturae sup. lin. a m. 2) 6 loquitur R dicitur VPTE 8 factus sum tamquam R caera V liquefiens ex lifiens m. 2 r liquescens Re 10 soluentur R demutant ex demistant m. 2 V sine sit absolutione R 11 oaera V1 si om. TE 12 igni sit sic R igni sic V ignis sic P igni sic Eigne sic T eperat corr. m. 2 V 14 aqua corr. m. 2 V intendit VRPa sed cf. supra arcum ex urcum m. 2 V 15 laquefacta V 18 liquefactae coni. Bened. 21 iaingne cnrr. m. 1 Ix ign6 P igne supr. ser. m. 1 R ut — auferendos supr. scr. m. 1 U 22 et om. V 28 ergo ex egro R auferet ideo ne corr. m. 1 V. )
179

Ac ne id. quod tamquam cera liquefacta auferentur igne super eos, ne solem uideant, decidente, abolitionem eorum potius quam poenam significaret, adiecit: priusquam producat spinas uestras rhamnus, sicut uiuentes, sicut in ira absorbet uos. rhamnus sentium genus est, quod plures ex se condensasque spinas modo rubi ecfert; florescit autem cum ceteris uere confotum. ergo antequam rhamnus peccatorum spinas producat, ut uiuentes eos ignis in ira absorbet. neque enim suspenso adhuc iudicii tempore quiescere peccatores sine poena erat dignum: uiuentes itaque eos, cum poenae scilicet sensu, absorbet ignis, etiam antequam resurgant. corporum enim resurrectio significatur in rhamno, quae ipsa in se spinas, quibus conpungenda sunt, exhibebunt: aliis fructus aeterni floris habituris, his uero tantum ad ecferendos in se modo rhamnorum spinarum aculeos excitandis. peccatorum autem uim et dolorem significari meminimus in spina, cam dicitur: in aerumnam incidit, dum configitur spina;quiausque ad mortem humiliatus de peccato condemnauit peccatum in carne, uelut cum configens spina configitur. et unusquisque, secundum apostolum, siue bona siue mala percipiet in carne, cum ipsam materiam ac sensum, in qua conpungatur. habiturus sit peccator. ante resurrectionem carnis id est antequam spinas suas rhamnus emittat, uiuens absorbetur [*]( 17 Ps. XXXI, 4. 19 n. Cor. 5, 10. ) [*]( 1 ac ne id quod om. PTe tamquam cera autem liquefaota PTe 2 decidente ex decedente P decedente Va aboletionem V1 et ut abolitionem PTe 8 significare V 4 ramnus T ramn' P ramnus ex ramu MS m. 2 V ranos R sic in ira PTE 5 uos RPT om. V1 eos add. V* 6 condensatosq (atosq eras.) R rubi add. m. 1 V ecfert V effert RPT 7 confotum ex confotem m. 2 V 8. producat ex producet R producet P ut om. e absorbeat P absorbebit e 10 cum add. m. 2 V 11 absorti R resurgent VP 12 enim add. m. 2 V ipse R 18 exibebnnt V 14 habetur V his ex hisic R ac ecferendos V ad haec ferendos R ad efferendoa PTE 15 aculeo R 17 in erumnam VRTa. inoidi R incidet PTe confringitur Pa qua usque P quousque e 18 ad om. V 19 cum om. V 20 malaexmale m. 2 V 91 tum ipsa materia R in qua R conpingatur V 92 habiturased R habitura seu V habitaturus sit P reeurrectionem ex resurrectionis m. 2 V. ) [*]( 12* )

180
ad poenam anima eius secundum diuitem euangelicum punienda. quae uiuens sit.

Sed inter haec iusti cuiusque, tamquam Lazari in sinu Abrahae requiescentis, laetitia. monstratur. sequitur enim: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam: manus suas lauabit in sanguine peccatoris. etdicet homo: sic utique erit fructus iusto? sic utique est deus iudicans eos interra. laetitia iusti est, cum uiderit uindictam, quia peccatoribus puniendis deductum se per angelos in aeternam requiem laetatur: manus suas non peccatorum sanguine abluens, sed, cum peccatores in sanguine sint, quia rei sanguinum sunt, manus ille ab omni reatu sanguinis ablutas continebit. et idipsum psalmo alio testatus est, cum dicit: odiui congregationem malignorum et cum impiis non sedebo: lauabo inter innocentes manus meas. et commemoratis innocentiae officiis adiecit: n e perdas cum impiis animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam. in peccatorum scilicet sanguine manus ille abluet inter innocentes. adeo autem hi uiri sanguinum sunt. ut omnium ab Abel usque ad Zachariam interfectorum ab his sanguis sit reposcendus et abluente manus suas Pilato super se suosque esse iusti sanguinem sint professi.

Sed manus suas lauante iusto atque lsetante dicet homo: an fructus erit iusto? et utique eum esse dicit, quia deus sit in terra eos iudicans. dicens ergo homo: [*]( 18 Ps. XXV, 5 sq. 18 Ibid. 9. ) [*](m 1 ad poena V euuangelicum R euangelicum ex euangelicam m. 2 V in euangelio PTe 3 sed inter haec iustitia monstratur mediis omissis r V cuiusque om. P 6 peccatoius V et dicit homo V et dicet Hb si utique erit ITE si utique est R 7 sic om. RPTE 8 eoa om. P 9 deductum ex deductuB m. 2 V 12 reatus sanguine R et ipsam Pe idipsum Vb 13 alio om. R eat supr. ser. m. 1 R odio habui PTE congraegationem V 16 manus meas om. V 16 innocentiae orn. R 19 sanguinum ex oanguinem m. 2 T 20 habel R zacchariam V1 21 reposoendus ex reiposcendus corr. m. IV abluentem V se om. V 22 sint promiasi V 23 adque VR dicit homo R 24 sit iusto R et ntique — an fructus sit iusto om. ll. )

181
an fructus sit iusto non ambigitur expectare iudicium, iusto tamen iam in terris, quia per angelos in Abrahae sinum deductus sit, iudicato secundum illud: qui credit in me, non iudicatur, sed transit de morte in uitam: qui autem non credit, iam iudicatus est. cum ergo sanctus non indicandus sit, qui in uitam sit transiturus ex morte, et infide- lis iam iudicatus ad poenam sit, intellegitur in eos relicum esse iudicium. qui pro gestorum qualitate inter peccata fidemque sint iudicandi per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.