Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Psalmo autem huic ex historia titulus praescribitur; sed ante historiam, quatenus et quando et in quem ea, quae sub historia dicuntur, a nobis sint intellegenda, monstrantur. est enim primum: in finem intellectus illi Dauid. tum deinde sequitur: cum uenerunt Ziphaei et dixerunt ad Saul: nonne ecce Dauid absconsus est apud nos? [*](6 Act. ap. XnI, 92 (cf. I Reg. 13, 14). 13 Lac. XXIII, 46. ) [*]( 1 non ignarus ut profeta R non ignarus eed ut propheta PTE 3 mandati supr. scr. m. 1 R 6 qui Iessae est V qui Iesse est PTe qui filius Iesse eet Rb (TIW TOti 'IeMai). 7 deccrtant V 8 et nomen lenitatem V 9 odia om. V 10 domini om. V reptus est V 11 assistere RT 12 passioni set firmitati ipse permisit V passioni se et infirmitati subesse permisit PTe 18 orans — dicens om. V 15 eius om. V 16 contradixit V 17 euuangelico VR reddens ex reeddens m. 1 V 19 dm̃ ' VT depraecatur VR 20 historiae titulus V titulus ex historia E 21 quatenus — anb hiatoria in marg. inf. add. m. 2 V 28 primus R in fine R 24 Ziphei R aziffei V zyfphei (y in ras. supr. additum) P zjphaei T et om. V ad om. RPT 95 absconditua R est nobiscum RPT. )

136
ergo hoc, quod a Ziphseis Dauid proditur, in finem est intellegendum. per quod ostenduntur ea, quod in praesens tum erga Dauid agebantur, praeformationem in se futuri temporis continere: cum innocens insectatione uexatur, cum propheta contumeliis inluditur, cum deo placens ad mortem requiritur, cum rex inimico suo, ut dominus Herodi atque Pilato, ab his proditur, cum quibus tutus esse debebat. psalmus ergo intellegentise in finem est et in Dauid illo intellectus, in quo finis est legis. et qui Dauid habet claues, aditum intellegentise tum aperiens, cum. quae de se a Dauid sunt prophetata, consummat.