Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sanctus et beatus Dauid non ignarus est, ut propheta, euangelicae doctrinae, et in tempore licet legis hanc corporalem agens uitam, tamen, quantum in se est, apostolici mandati praecepta consummat, testimonio de se dei fidem praestans, cum dictum est: inueni uirum secundum cor meum Dauid, qui Iessae est. non enim inimicos suos bello persequitur neque insidiantibus sibi decertando armis resistit, sed exemplo domini, cuius et nomen et lenitatem praefigurabat, proditus orat, periclitans psallit, patiens odia gratulatur; et ideo secundum domini cor repertus est. quia cum domino duodecim milia legionum angelorum possent in tempore passionis adsistere, tamen ad omne officium humilitatis explendum passioni se et infirmitati ipse permisit, orans tantum et dicens: pater commendo in manus tuas spiritum meum. quo exemplo hic idem, per similitudinem passionum futurae eius passionis propheta, non contradicit, non resistit inimicis, malum pro malo ex praecepto euangelico non reddens, sed dominicae mansuetudinis aemulator, cum tribulatur, cum proditur, cum fugatur, dominum, cuius tantum aduersus impios armis utitur, deprecatur.