Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ipsa autem secundum hebraeam proprietatem interpretatio nominis adfert non exiguum nobis ad intellegendum profectum. Ziphsei namque significantur, quae nobiscum sunt oris aspersiones: hae ab Hebraeis Ziphsei nuncupantur. aspersio autem secundum legem emundatio peccatorum erat, per fidem populum sanguinis aspersione purificans, cuius aspersionis hic idem beatus Dauid ita meminit: asperges me hyssopo, et mundabor, sacramentum futurae ex domini sanguine aspersionis fide interim legis sanguine holocaustomatum repensante. sed hic populus, ut populus Ziphaei, ore potius quam fide aspersus et emundationem aspersionis labiis magis quam corde suscipiens, infidelis in Dauid suum et proditor exstitit, quod antea per prophetam dixerat: populus hic labiis me honorat, cor autem eius longe est a me; ad prodendum Dauid ob id pronus, quia cessante fide cordis omnia per oris fraudulentiam legis sacramenta gessisset. [*]( 17 Ps. L, 9. 23 Esai. XXIX, 13. ) [*]( y 1 azziffeis (zz in ras.) V a zefpheis P in fine VR 2 eo V erga ex ergo m.1 V 8 gerebantur PT generabantur V 7 in fine VR 8 illu T 9 claues id est aditum T 10 a mpr. scr. m.1 R om. V profetata ex profetatum m. 2 V n 11 hebre m V interpraetatio VR 18 zefei V zifphei P aspersiones ex aspersionis R aspersionis ex aspersianis V aspersionis P 14 ea ab V autem . om. PTe 16 per fidem — aspersione add. m. 2 V uoce persona, quam aberratione h. l. finxerat V1, deleta populortl (oexu corr., r i. ras. m. 3) R 17 asperges ex asperge R asperge P hysopo V ysopo PT ysobo ex ysopo R 18 asperaione V 19 fidem FPfides T repensante V repensate ex repen- satae R rep̄sentat P repraesentat Te 20 est et hio populus PT 21 et mundationem R in labiis potius V 28 ante PT 25 ob in V 96 cessisset V. )

137