Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ac ne indiligens dei erga homines uoluntas esse existimaretur, adiecit: dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut uideret, si est intellegens aut requirens deum. prospectio domini de caelo frequens fuisse cognoscitur, quotiensque peccatis humani generis commotus salutis nostrae causa aut Noe ante diluuium eligit, aut Abraham iustificat per fidem, aut Isaac sponsionis suae promittit heredem, aut in Iacob posterioris populi primogenita praefigurat, aut Moysen prophetam et ducem praeficit et latorem legis instituit, aut dum. prophetas in omni tempore legis inspirat. per has igitur uirtutis suae et istius modi efficientias ad filios hominum prospexit, ut uideret, si quis esset intellegens et requirens deum. [*]( 1 pro eo quod est T 2 iniquitate (om. in) P in iniquitate — facti sunt om. V 3 sensus (us sup. lin. a m. 2) V 4 sunt placita ex eunt placita sunt m. 2 V 6 quaerella VRl quEierela PR* 7 Pl post bonitatem add.: non e usque ad unum, in T inter bonitatem et ueraum linea uacua uersum ex uerum P 8 quia PT oportune VPT oportunae R 9 corrupti eunt omnibus V 11 solemus V ipsis ex ipaiua m. 2 V 13 ac ne hinc diligena R ac ne indi = = gens (li eras.) P 14 adiecit dicene PE 16 ut uideret om. PT super filios — uideret om. R (h. I. Vr, qui omnia praebent, etiam textu LXX Tisch. conprobantur) aut om. PT 17 quotiensque V quotiensq R quotiens PTE (q/7. quae e dixi Acad. p. 29) 18 enoch ante dilubium V eligit (sed e denuo eras.) R elegit V 19 isac V sponsioni suae promitti V 20 potioris populi Vr primogtenita R 21 praefecit V 22 in R dQ postea eras. profetas re VP 98 ex istius modi V istius modi PTE 24 & quirens R exquirens paT et exquirens P*e. )

121

Non est autem facile illud, ob quod deus prospicere dignatur, ut uideat: magnumque est illud, quod tam studiose, an in aliquo reperiri possit, inspicitur. prospicit enim e caelo deus, ut uideat, an se quisquam hominum intellegenter exquirat quotum enim quemque hominum inuenies, qui secundum perfectam intellegentiam deum uelit exquirere V qui primum causas creaturarum et dehinc constitutionem humani generis pertractans per rationem intellegentiae auctorem ac parentem tantae uniuersitatis exquirat? dehinc cur mundus, cur homines, cur saeculi tempora; cur patriarcha electus, cur lex constituta, cur propheta praemissus et in quem profectum causarum omnium origo constiterit? tum praeterea. quem uirtutes caelorum et angelorum ministeria et archangelorum potestates et diaboli regnum et sancti spiritus donum et deus ex deo unigenitus dei filius profectum nobis ex tam uariis officiorum generibus inpertiant hunc ergo exquirentem se per intellegentiam uirum deus uidere prospectat.

Est enim intellegentiae non exiguum meritum, Salomone dicente: intellegentia enim bona omnibus, qui inueniunt eam; et rursum per alium prophetam: o Israhel, quid deus requirit a te nisi facere iudicium et intellegere iustitiam? proprium enim intellegentia humanae rationis officium est; et idcirco nobis natura animae spiritalis inserta est, ut per eam ad intellegentiae sensum, qui solus rationis est particeps, tenderemus. sed obruti uitiis et per oblectament-a corporis natura corporeae grauitatis oppressi declinamus nos a studio intellegentis exquisitionis. [*]( 19 cf. Prov. ill, 13; VIII, 86. 20 Deut. X, 12., ) [*]( t non est autem ex non est dg autem m. 2 V 2 illud est VPTE 3 repperiri VRP ppospexit T 4 intellegentes V 6 inueniens P 6 uelit ex uellit R nellet V 9 in ,R quinquies qur ex cur m. 1 10 patriarcha ex patriarchae m. 2 V 12 origo omnium (sed signo transmutationis a m. 1 addilO) R quae V 13 minieteria — archangelorum om. V 16 sep intellegentiam R uerum P ueri T 17 uidere ex aidero m. 2 V 18 solomon V 21 requirit ex requiret m. 2 V exquirit PT exquiret R (αἰτει̃ται LXX) a te ex a te dš m. 2 Y 22 intellegentiae VPT 28 naturae V 26 obpresei V 27 ab T intellegentes V. )

122

Declinamus autem, posteaquam esse inutiles coepimus; id enim propheticus sermo significat: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt non cum declinant, inutiles fiunt; sed cum inutiles coeperint esse, declinant. et uirtutem dicti facile est ex consuetudine humanae demutationis intellegi. namque cum ex bonis esse mali coeperimus et ex prudentum familiaritate et publicae famae honestate per uitia nos et dedecora secreuerimus, effecti per id inutiles, tum omnes probabilium uirorum declinamus occursus, sectantes deuia, et praesentiam bonorum conscientiae nostrae pudore uitamus. denique Adam per peccatum inutilis factus tum dei declinauit aduentum; uiuens aliquandiu innocens et per mandatorum obseruantiam utilis familiarem sibi occursum antea dei, simul atque inutilis coepit esse, refugit.