Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Praesens psalmus tertio decimo psalmo paene conueniens est, sed habet in hac ipsa uerborum similitudine non exiguum intellegentiae discrimen. primum uirtute inscriptionis ipsius. nam tertius decimus ita inscribitur: in finem illius Dauid quo titulo id significatur, psalmum illum a Dauid prophetatum fuisse; hicuero: in finem proMaeleth intellectus illi Dauid. ubi enim est: in finem intellectus, adhortationis et admonitionis est significatio, qua iubemur secundum finis cognitionem intellegentiae nostrae admouere iudicium: ut ea in psalmo denuntiari intellegamus, quae consummabuntur in fine, secundum illud apostoli: dehinc finis, cum tradiderit regnum deo patri; cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, tunc et ipse subicietur subicienti sibi omnia. nouissima autem inimica euacuabitur mors. hic ergo finis est, qui intellegitur in psalmo. illud autem, quod illi Dauid psalmus inscribitur, ostenditur omnis de Christo, qui Dauid uerus est, prophetari: quia ubi illius inscribitur, ibi eum, qui dixerit, significat; ubi uero illi est, ibi eum, ad quem dicatur, ostendit.

Dixit insipiens in corde suo: non est deus. uitii est humani, pudenda eloquia uerbis oris non audere [*](15 I Cor. 15, 24 sqq. ) [*]( 2 pro Meleth V pro Melech R pro Abimeleo P intellectum danid V 5 paenae V penae P 6 similitudinem V 7 uirtutem PTe insoribtionis V 8 filio Dauid Vr 9 profetatum VR 10 huic V in fine V Melaeth R Meleth V Abimelech PTc Amalech r (μαελέϑ LXX ed. TiscAtmdorf IJ, 63) intellectus ex aintellectus m. 2 V illi Dauid — intellectus om. PT 11 in fine V 12 quia iubemur V 18 et ea V 14 denunciari RTe in finem Pe 16 euacuauerit (er mpr. scr.) R euacuabit Ve (ϰαταϱγήση̩ Nou. Test. Vat. Tisckendorf p. 1475) 17 et uirtutem om. V 18 subicitur P 19 hic (o in rcu. 1) R intellegetur V 1 22 ub (corr. m. 1) V qui om. V 25 uitii (ii ex u m. 3) est humani Re uitii humani est VPT eloqui V auderi V. )

119
committere, sed instinctu nequitiae interioris urgente ea intra cor eloqui: dum aduersum publici pudoris necessitatem uoluntatis iniquitate luctante, quod pudet dici, non pudet cogitari. et idcirco stultus in corde suo dicit: non est deus, quia, si uellet uerbis oris hoc eloqui, stultus esse, sicuti est, publici adsensus iudicio argueretur. quis enim mundum contuens, deum esse non sentiat? sed fit frequenter, ut, cum nos ueri necessitas ad confessionem dei cogat, oblectatio tamen uitiorum deum nobis non esse persuadeat, et quod contra fidem credimus, id tamen de consilio impii cordis eloquamur. ex quo illud dei dictum est per prophetam: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; quia nolunt credere, quod negare non possunt.

Causam uero huius stultissimi in corde eloquii ostendit dicens: corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus. inicum est, quidquid extra legem est. et legem dei excedentes primum corruptioni subditi sunt, dehinc abominationi: quia iniquitas corruptionem adferat, corruptio autem abominationem meretur. cum enim quis transgredietur dei legem, tum deum negabit: et deum negare corruptio est. dominus enim noster ad depellendam corruptionem uerbum caro factum est. oportet enim, secundum apostolum, corruptionem uestiri incorruptione. sed qui inicus est et qui uerbum deum carnem factum esse non credit et, quia deus non sit, loquetur in corde, corruptus et abominabilis permanebit. tertius [*]( 11 EsaL 29, 13. 22 I Cor. 15, 68. ) [*]( 1 interiori V nrguente R 2 eliqui V doloris V 3 cogitare PE 5 nellit V uelit PTe sicut est V 6 arguetur T 7 ueri ex uerita corr. m. 2 V 8 cogitat P oblectatio ex oblectatione m. 2 V uitiorum — id tamen in marg. inf. add. m. 2 V 10 eloquimur VPTu ex (x in ras.) R 12 honorat ex honorate m. 1 V 14 causa V eloquii ex aeloquii R eloquii ex eloqui m. 2 V 15 adhominabiles R in iniquitatibus R (if. LXX ed. Tischendorf b ἀνομίαις) in iniquitatibus suis VPTE 16 iniqu R iniquum PT quicquid RPT 17 legem ex lege m. 2 V excidentes P 18 affer = t P affert TE 19 abominationS (ne supr. scr.) R transgreditur R 22 corruptione V 23 uestiri ex ueati (esti t. row.) m. 3 R incorruptionem VPT et qui PT est om. PT 24 et qui i quia T 28 loquetur R loquitur PT. )

120
decimus psalmus pro eo, quod abominabiles facti sunt in iniquitate, ita ait: abominabiles facti sunt in adinuentionibus suis. nec differt sensus et crimen: quia homines ea, quae sibi sunt placita, sectantes diuinae legis constituta transgressi sunt.

Consequitur deinde haec querella: non est, qui faciat bonitatem. uersum hunc, quia inferius etiam cum accessione subiectus est, suo loco tractabimus. qui tamen nunc oportune et conpetenter adiectus est, corruptis omnibus et abominatis neminem in operibus repertum esse bonitatis: quia, cum loqui, quae bona sunt, aliquando soleamus, factis tamen ipsis difficile, quae bona sunt, exsequimur.