Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non repertis autem deum intellegenter exquirentibus et omnibus, simul atque inutiles facti sunt, declinantibus ex adfectus dolore iteratur querella dicentis: non est, qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. grauis dei professio est et indissolubile super humana uitia iudicium, cum bonitatem usque ad unum nemo facit. et quaeretur post haec, quomodo Abel placuerit, Seth probatus sit, Enoch translatus sit, Noe reseruatus sit, Melchisedech sanctificatus sit, Abraham electus [*]( 1 ease ex esset m. 2 V coeperimul V 3 simul lnutiles tn. 1R 4 fiunt q: sed cum inutiles add. m. 2 V 6 namquae V nam P nanque T 8 id sup. lin. VP tum ex tum tum m. 2 V 9 occursus ex ocoursu m. 2 V praesentia V 11 Adam sup. lin. a m. 2 V tum om. V 12 obseruantiam ex obseruantia m. 2 V 13 sibi utilis R dl supr. scr. m. 1 R caadque V ≡≡ q (at eras. cu supr. scr. m. n R 14esse coepit PT 16 dIñ ex dfi esse m. 2 V dm̃ post exquirentib. transpos. PT 16 faotis df deolinantibus (& i. ras. 1) R facti ^ declinantib: P 17 quaerellae V quaerella R dicentis ex dicentes R 18 bonum RPT 19 indissolubile ex indissolubili m. 2 V super uitia humana V 20 et sup. lin. a m. 2 V quaeretur ex quaeritur m. 2 V quaeritur PTe 21 placuerit et probatus sit PT turba Isaac heres sit in VPT iam. h. I, post probatus sit leguntur, sed V ear/em infra post Abraham electus sit reptlit, ubi etiam in r inueniuntur ac suum locum habent; in Rpost Noe reseruatus sit inrepserunt, cf. quae de eius modi rebus dixi Acad. p. 34 Enoch- Abraham electus sit om. PT. )

123
sit, Isaac heres sit, Iacob Israhel sit, Iob inculpabilis sit, Moyses amicus sit, Aaron christus sit, Dauid secundum cor dei sit, prophetae spiritales sint, apostoli caelorum claues sortiti sint, si excepto uno tantum bonus nemo sit? iam uero illud quomodo dictum intellegetur: bonus homo de bono thensauro profert bona, et illud: serue bone, intra in gaudium domini tui? quomodo enim bonus aliquis nuncupabitur nemine faciente bonitatem?

Ac primum, ne etiam in hos, quos superius commemorauimus, iudicio dei probatissimos uiros, cadere tamquam generalis huius sententiae professionem existimemus, superiorum dictorum sensus obsistit. omnis etenim de stultis et corruptis et abominabilibus coeptus est sermo; et deo prospiciente de eaelo, ut uideret, si quis intellegenter exquirens esset, omnibus, postquam inutiles esse coeperant, declinantibus nemo repertus est bonitatem faciens usque ad unum, id est ex illis, qui et stulti et corrupti et abominabiles et, postquam inutiles facti sunt, declinantes esse coepissent: sententia in eos diuini iudicii congruente, a quibus coepit et sermo. id autem, quod ait usque ad unum, non unum excepit ex omnibus; sed omnibus inutilibus et declinantibus, cum usque ad unum bonitatem nemo facit, ne unum quidem secreuit ex omnibus. non enim ait: praeter unum, sed usque unum; et in eo, quod praeter unum est, exceptio significatur unius: in eo uero, quod usque ad unum est, uniuersitas generalis per prospicientis e caelo scientis diligentiam sub quodam speciali et personali numero continetur.

Quamquam uero eam esse infirmitatem humanae naturae meminerimus, ut ex conparatione diuinae bonitatis bonus nemo sit, sed inconparabilis illa diuinitatis exceptio non interclusit bonitatis officium, ut secundum conparationem humanam inter [*](5 Matth. XII, 85. 6 Matth. XXV, 21. ) [*]( 3 propheta spiritalis (om. lint) PT caeli V 4 sint ex sunt m. 1 R uero om. V 5illuddictumquomodo V intellegitur PTe bonoom. V 6serbe V 7 aliqui VT (in T a eras.) 9 ne om. V 12 enim V 14 omnibus ex omnibusq R 15 coeperant ex coeperunt m. 2 V 17 et postquam inutile. om. V 19 congrui R et om. R 20 sed omnibus om. T 29 sed ne PT 23 usque ad unum T E 24 est om. V 25 proapicienti PT a caelo V scientem VPl1 26 diligentia R 30 officium bonitatis V. )

124
homines bonus nullus sit. bonitas namque primum perfecta ea est, quae indemutabilis naturae uirtute consistens nescit aliquando aliud esse quam fuerit, nec potest non id esse, quod semper est.. humani uero motus ipsa plerumque , mutatione diuersi sunt-, et terrenae legis inperfecta natura fit alia, ex alio instinctu se perturbante demutans: et ad id nos diuersarum adfectionum motus inpellit, dum contumelia irascimur, dum damno mouemur, dum ira accendimur, dum metu perturbamur, dum amore inflectimur, dum odio inpellimur, dum gaudio efferimur, dum dolore stimulamur, dum iudicio dissidemus, dum aetate mutamur. his ergo subditi naturae infirmis motibus aequales esse non possumus, dum et adfectu demutabiles sumus et tempore. et idcirco perfecta bonitas in nullo est, quia eam naturalium perturbationum incentiua demutent. sed tamen cum in bonitatis sumus uel uoluntate uel gestis, non possumus uel tunc non hoc esse, quod sumus. et quamuis inperfecti ad id simus, ne semper id simus, quod tamen sumus in tempore, licet per naturae infirmitatem demutationi bonitatis obnoxiis non adimitur nobis, bonos nos uel tum esse, cum sumus.

Bonus autem solus per naturam indemutabilem suam semper deus non praedurus huius demutationis nostrae arbiter fuit, indulgentiam infirmitati nostrae, qua non semper boni permanemus, ex merito uoluntatis inpertiens, qua bonos nos esse delectat: magisque his, quae uellemus, propitiatus est quam his, quae non possemus. iratus est. namque cum Moysi. fideli utique amico suo, et quem in deum pharaoni constituerat, dixisset: quia non glorificasti me in aquae contradictione, ascende in montem et morere, hunc sibi postea, [*]( 87 Deut. XXXII, 49. ) [*]( 1 nemo sit E bonitaa ex bonitatis m. 2 V 2 ea om. RPT eat ea e 4 demutatione V ó natura ex matura m. 2 V fiat VP 8 damno mouemur dam sup. lin. a m. 2 V 9 dum amore — efferimur om. V 11 infirmea V 12 et sup. lin. a m. 2 V 18 ea VP 15 vel uoluntate — possumus supr. add. m. 2 V 16 hoc om. P 18 demutatione P obnoxii PTo. 19 nos sup. lin. a m. 2 V 21 praedurus ex praeduroe m. 2 V 99 boni om. V 23 qua bono esse V 24 uelimas PT 25 possumus PT utiquae iam amioo suo V1 26 faraoni VRP 27 in aquae contradiotione R in aqua contradictione P in aquis contradiotioniB B. )

125
sepulturae eius loco a nemine cognito, una cum Helia ab apostolis in monte conspectum beati et aeterni regni sui consortem et martyrem reseruauit. et, ne per Aaron et Dauid et Salomonem pluresque alios istiusmodi bonitatis dei exempla percurram, quibus, increpitis demutationum offensis, ob fidei tamen meritum adfuit uenia procliuis, conscius dominus infirmitatis humanae, cum apostolis dixisset: omnes uos scandalum patiemini in nocte hac, et beato Petro non tam ad denuntiationem damnatae demutationis, sed quia per timorem carnis demutabilis homo, id quod negaturus esset admonito et neganti quidem claues tamen regni caelorum non ademit: quia cum per trepidationem obrepsisset negatio, uoluntatis tamen usque ad martyrium confitendi fides firma non deerat. et aliud est nolle, aliud non posse. territus enim Petrus, etsi per carnis sensum responsionis non potuit tenere constantiam, per fidem tamen animi statim fleuit. et cum decussum se ab eo, quod uolebat., agnόuit, lacrimarum dolore fidei suae effudit adfectum. et ipsum illud fuit demutationis tempus et fletus, scilicet secundum trepidationis demutationem uoluntatis firmitate potiore. nam mox inconstantiam trepidationis constans fides fleuit, probatissimam deinceps apostolicae constantiae firmitatem martyrii confessione confirmans. haec idcirco in praesenti loco conmemorauimus, ne generaliter dictum existimaremus: non est, qui faciat bonitatem, non est usque ad unum, cum hi tot et tanti [*]( 7 Matth. XXVI, 81. ) [*]( 1 niminae R' Elia R conspeoto VRPT 3 martirem R reseruabitP aron V dauit R (ubi post hunc uocem eras. & Saul) solomonem V 4pereurrant V 5 in quibus V 6 affuit T fuit V procliua V 8 in hac noctePTb Petro ter non VPTE 9 daranatae negationis VPTE lOhomo eaet quod negaturus esset V 11 olaues ex olauia m. 1 P regni om. VPTa 12 obpressisset V orrepsiset T 18 confidendi R fidis V deerit R 15 tamen om. V 17 dolore supr. scr. m. 1 R effudit ex effundit m. 2 V et ipsam ≡ illud R et ipsad illud V 18 negationis tempus VPT * 20 fidea ex fidis m. 1 V fuit P probaptismum V 82 comfirmans V confirmat T hoc VPT 28 existimaretnr Y 94 bonitatS ex bona eorr. T que R hii T et tam plaoentes PT et tã placiti Vr et placenteB e. )
126
placentes deo uiri, etiamsi per naturae. demutationem de proposito fidei aliquantulum discessissent, tamen maximis ae pulcherrimis bonitatis operibus gloriam sint caelestis de se iudicii consecuti.