Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Auulsus autem de tabernaculo eradicabitur et de uiuentium terra. qui enim non manebit in Christo, regni Christi incola non erit; non erit autem, non quod sibi non patuerit incolatus — uniuersis enim patet, ut consortes sint corporis dei atque regni; quia uerbum caro factum est et inhabitauit in nobis, naturam scilicet in se totius humani generis adsumens —, sed unusquisque pro merito se et euellendum de tabernaculo et eradicandum de terra uiuentium praebet, non prohibitus umquam inesse. quia per naturae adsumptionem incola sit receptus; sed eradicatur ob infidelitatis crimen, naturse consortio indignus exsistens. eradicatur ergo de uiuentium terra, quae in beata regione sanctis domino conregnantibus prseparatur; cuius ipse in euangelio meminit, dicens: beati mansueti, quoniam ipsi hereditabunt terram; et hic idem propheta: et placebo domino in regione uiuentium, a qua proditor populus eradicari meruit, postquam destructus in finem a tabernaculo et emigratus est et auulsus.

Viuorum autem idcirco terra est, quia omnis fidelis in domino, licet mortuus sit, deo tamen uiuat, ut dictum est: ego [*](20 Matth. V, 4. 22 Ps. CXIY, 9. 26 Matth. XXII, 32. ) [*]( 1 propaginis — ergo tiup. lin. am. 2 r propaginis ex propagiues R 2 ipse praebet P 4 euellitur E 6 uitae P et. demigratur PT 6 uitae 8 RP 8 et de tabernaculo VT 11 corpori 11 12 habitauit RPTE cf. Sabulier 111, 389 14 pro merito et euellendum ae de VPTE 15 taberaaculo ex tabenaculo m. 2 V 17 eradica - : = tur P infidelitateis eorr. m. 1 V crimen (e ex corr.) R 19 sols V sanctis ex sanitis .R corregnantibus T congregantibus P 20 in euuangelio VR meminit om. V 22 profeta VR dfio V d5 RPT 28 populus proditor P meruit ex metuit m. 2 V 24 et nnte emigratus om. PT est om. V et euulsua I 25 autem om. V 26 uiuant V uiuit PTE. )

110
sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob: non est deus mortuorum, sed uiuorum. et rursum per Iacob: uiuat Ruben et non moriatur; et illud: Ismael hic uiuat in conspectu tuo. sedetilludapostoli — si ita tamen legenti uidebitur, quia duplicem sensus significationem habet —: et nos, qui uiuimus, qui residui erimus, rapiemur cum nubibus obuiam Christo in aera: et sic semper cum domino erimus. interceptio quidem corporum adfert temporarium mortis occasum; sed lex constituta moriendi legem non adimit resurgendi: quia decernenti legem lex non adfert necessitatem, neque sibi deus ius uiuificandi ademit legem nobis decernendo moriendi. mors autem in eos tantum, in quos est decreta, legitima est. uiuunt autem deo omnes, ex cuius lege sunt mortui. neque mors. quae non nisi per legem decernentis inualuit, potest per se in id inualescere, ne per decernentem renouandae uitae legem demutabilis sit lege uiuendi, cum decernentis potestas constitutam ab exordio in Adam sub condicione decreti uitam legis demutauerit lege moriendi. uiuunt itaque sancti quique et fideles deo. nam cum se deum eorum, qui mortui fuerant, id est Abrahse et Isaac et Iacob esse dicat et continuo testetur, non mortuorum se, sed uiuorum deum esse, docet per id, eos, qui iudicio humanse opinionis mortui existimentur, sibi legem decernenti non mortuos esse, sed uiuos.

Intercessio diapsalmse, etsi non personam, sensum tamen innouauit. nam post prsenuntiatam Doec damnationem, ad quem tamquam ad praesentem fuit sermo, nunc ad alterius expositionis [*]( 3 Deut. XXXIIT, 6. 4 Gen. XVII, 18. 6 I Thess. 4, 16. ) [*]( 1 Abraam T Abrahae ex Abraha m. 2 V Isac V 3 Ruben ex Rubet m. 2 V 4 Ismahel RT apostolis ita V apoetoli ita PT 7 obuiam xpo VPT obuiam domino RK in aera ex in uera m. 2 V 12 adimit (it a m. 1 sup. lin.) V adimit PTb decernendo ex demendi V 13 in eos tantum in quos decreta legitima est P in eos tantum est in quos decreta legitima est T 17 mutabilis sit 1>1' lege uiuendi om. PTb constituta P 18 uita legis a uitae legem e legem uiuendi T cf. adn. Bened. 20 fidi PT fuerant ex fuerunt m. 2V fuerint PT 21 hac V post dicat 6 uel 7 litt. eras. T 22 se supr. scr. P 28 qui ex que m. 2 r 24 esBe sed ex essed m. 2 V 27 ad ante alterius om. P. )

111
significationem se rettulit propheta : u ide bun t iusti et timebunt et rident super eum et dicent: ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum, sed serauit in multitudine diuitiarum suarum et praeualuit in uanitate sua. destructo Doec in finem et euulso de tabernaculo atque emigrato et de terra uiuentium eradicato sancti quique necesse est metuant: cum uideant tot tantisque diuinae misericordise auxiliis populum adiutum atque usum post ingentem illam et ultra humanas opes gloriosi regni dignitatem maximum de se atque ultimum humanae calamitatis exemplum praebuisse. qui enim memoria recenseat antiquas gloriae eius et innumeras beatitudines, quas superius pro parte memorauimus, cum post Aegypti funera itineri eorum diuisum mare cessit, cum ardorem diei nubis columna inumbrauit, cum noctis tenebras ignis columna discussit, cum cibum caelum per angelos praebuit, cum fontem petra fluxit. cum Iordanes refluxit, cum ciuitas magna ad solum areae testamenti circuitum concidit, cum sol de cursu suo inhibitus diem distulit, et diuinae legis ordo ex illo elementorum indefesso inperturbatoque motu ad belli moram restitit: post illam deinde diuinae maiestatis et conspectus et auditus familiaritatem consumptos eos bellis, fame emortuos et antea mortuorum cadaueribus ad mortem famis pastos, reliquos deinde in seruitutem redactos exules ubique, ubique esse degeneres, nusquam cognitos, semper nouos et demutatione incolatus semper ignobiles, semper alienos? iam si spiritales quis oculos [*]( 1 retulit RP7' profeta R profetia P profetiae V 2 pont timebunt 4—5 litt. eras. R ridebunt. TE tf. Neite Fnrmenl. II, 427 3 sed sup. fin. a m. 2 V 6 adque VR de terra uiuetium ex de terra emijfrantium uiuetium T 7 cum uideant om. PT 8 adiutum adque adsumptum r et ingentem illam extra humanas T 9 ac ultimum E 10 quia E cf. Hartel Ennod. Ind. p. 701, Petschenig Viet. Vit. p. 16M 12 Aegipti R 14 nubis colomna 1' nubes columna P columna nubis a 16 Iordanis r (ubi cum Iordanis refluxit sup. lin. am. 2) PTE maxima VPT 17 cirouitu P inhibitua diem om. V 19 ad belli mora P restitit. a reetititit m. 2 I * post illa R 21 bellis ex helli R famemortuoa R et ante PT 22 ad moram famis Tb 23 ad seruitutem redaotos •w degeneret nusquam cognitos semper ignobiles (esse — eognitos sup. lin. a m. 2) V 24 et demutatione incolatis (sir) semper ignobiles sup. lin. n m. 2 V 25 si mp. lin. a m. 2 T spiritales ex spiritalis R. )
112
erigat, de quibus dominus ait: eleuate oculos uestros uidete regiones, quia albae sunt ad messem, tum sciat auulsos esse ex consortio corporis dei, ex illo beatitudinis regno, ex illo resurrectionis honore et esse sine dei spiritu, sine intellegentia prophetise constitutosque gehennae pabulum. quos inmortalis uermis exesurus sit et inextinguibilis ignis crematurus, quorum sciat legislationem, quorum testamenta, quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus. quanto ergo has demutationes eorum et praesentes et aeternas calamitates sancti quique metu contuebuntur, quia punitorum contemplatio sit terribilis exemplo? uidebunt ergo iusti et timebunt, nihil non sibi metuendum in tanta horum calamitate intellegentes. sed quia iusti sunt, licet timeant de exemplo, tamen de fructu propriae iustitiae gaudebunt. ridebunt enim super eum: ridentes igitur et timentes. quia deo subditi sunt, punitorum seueritate terribili. temperat ergo metum risus, dum et metus de exemplo et risus ex merito est. moderatur autem rursum metus risum, dum ita gaudebunt in bonis, ne desit terror exempli: quia impise et diffidentis de se conscientiae est, timere sine gaudio et insolentis naturse est, sine timore gaudere.

Sed qui timentes ridebunt, id quoque adicient ad hunc moderatum in timore risum, ut dicant: ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum. stultitise impietatis extremae est, non intellegere sub deo et ex deo uiuere, sed in [*]( 1 Ioh. IV, 85. ) [*]( 2 quam albae ex qua albae m. 2 V ad messes PT cum VRPT 8 et ex illo PT 4 esse sine (om. et) V et esse se sine P 6 exaesurus V ex = surus P 7 sciat — quorum sup. lin. a m. 2 r 9 damnationes VPTE et prae- P sentes et aeternas calamitates scripsi cf. Abh. IV,61 et praesentis et aeterna calamitates R1 et praesentes et aeternae calamitates r et praesentis et aeternae calamitatis R2PТE 11 est terribilis PT sit hoc terribilis RIb post terribilis 1 Utt. et post exemplo 2 litt. eras R 12 non nihil T in om. PTb 13 intellegentes ex intellegendus m. 2 V 14 timeant ex timeme m. 2 T' tafli & de fructu (& supr. scr. m. 3) R 16 igitur om. PT 19 exempli ex exemplo m. 1 R inpie V impie P 20 insolentis ex insolentes 11 22 sed quia PT adicient ex adsicient m. 2 V 23 in timorem V 24 stultitiae adque VR si ultimae atque P ultimae atque 7 25 se sub PTE. )

113
his, quse gerit et expectat, sua magis uelle confidere potestate, eam, si quid illud in se sit, ex deo sit. ad deum itaque spes omnis nostra sit et confessio omnis in deo sit exemplo prophetse dicentis: domine, adiutor meus et redemptor meus et rursum: leuaui oculos meos in montes, unde ueniet adiutorium mihi. auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram. metuamus itaque semper, ne quando nos aeternus ille ignis urat et uermis inmortalis absumat, cum audiamus quid iusti timentes ridentesque dicant: ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum.