Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Omnis etenim anima infidelis, in saeculi huius tamquam maris profundo naufraga, incerto motu uagoque differtur et diuersarum cupiditatum aestu mobilis fluctuat, potestate diaboli saeculum incolentis inlusa, et nulla ad resistendum obnitendumque ei subiectae soliditatis firmitate consistit: ex quo facile est, incentiuis circumagentium cupiditatum pendulam uagamque iactari. quod autem saeculi huius motus atque fluctus undantis maris sit aestibus conparatus, qui dominantis sit diaboli incolatus, secundum propheticam et allegoricam intellegentiam psalmus centesimus et tertius sub corporali tamen creaturarum significatione demonstrat: Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes, quorum non est numerus. animalia pusilla et magna: illic naues pertransibunt draco iste, quem formasti ad inludendum ei. et rursum in psalmo sexagesimo octauo: ueni in altitudinem maris. [*]( Ps. Cm, 25. 27 Ps. LXVIII, 3. ) [*]( 1 lingua dolosa FT 8 uox sermo post nobiscum repetita R 4 a greci=SI (1=ex u?) R Ta prmauTa Rαταιϲοντιϲμου V αρηνμεα ΚαταFFOVTUCμΑΟU R 6 mersio PT in profundum TE 8 in mare ex in mari T ex sup. lin. a m. 2 V 9 quorumque VP quorumcumque T 10 demonetratam ex demonstratu m. 2 V praecipitationem .(om. rationem) PT 11 quia sup. lin. a m. 2 Y praeoipitatis V seuerisaima damnatione VRPa 18 infidelis ex infideles m. 2 V 14 naufragia V 16 mobilis ex mobiles R si potestate R (an scilioet potestate?) 17 ei om. PT subiecta V 18 cupiditatium V 19 saeculi huius morte adque V 21 profeticam ex preieticam m. 2 V adlegorioam V 26 in psalmo LXVIII rRPT 97 in altitudine R. * )

107
et tempestas demersit me. unigenitus itaque dei filius, dei verbum et deus uerbum, ad eruendos nos ex profundo sseculi huius naufragio descendit doctrinse suse reti, cui regnum caelorum simile est, haec uniuersa piscium genera extracturus. ab impio populo proditur et inhonoratur; seseque populus conformatus ad inludendum draconi socium ipse demergit et in hoc se profundum ad incolatus eius consortium praecipitat. sic et incredulus Moysi Aegyptiorum populus praecipitari demergique meruit, et impiam gentem refusi in se maris fluctus absorbuit, prsecipitationis uerba tunc, cum deo obstitit, diligentem.

Quia igitur Iudseorum populus incredulus et regem suum prodens uerba prsecipitationis dilexit, dicens: regem non habeo nisi Csesarem, deo rege neglecto et rege homine confesso in hoc se saeculi profundum ipse demersit; ideo in finem destruitur — usque in consummationem enim saeculi regnum destructae ciuitatis amisit — et de tabernaculo euulsus et transmigratus est: uagus nunc in toto orbe terrarum et ubique peregrinus consummatis omnibus suis in domini passione peccatis.

Quia prsecipitationis uerba dilexit, tabernaculo illo caret, in quo propheta semper dei spiritu plenus fuit, in quo sanctarum uirtutum tremendae contemplationes et salutares uisiones exstiterunt, in quo hostiarum ad redemptionem animse utiles oblationes, in quo paschae agnus in clade Aegypti fidelium custos et in liminum sanguine potens signum, in quo aemulae [*](12 Ioh. XIX, 15.' ) [*]( 2 et dei uerbum E ad erudiendos nos VR qui ad eruendoa nos T 3 rete PT 4 oeloram (cel in ras.) R 5 populo ex polo m. 2 V proditur — populus om. V populo conformato Re (conformato etiam V) 6 draconem PTe in om. V 7 praecipitat ex praecipitauit m. 2 V 8 moyse P Aegiptiorum R 10 tum VPTE obsistit V 11 quia ergo E Iudeae VPTa Iudaeus E 12 praecipitii (ii in ras.) R praecipitii PTE 13 nisi supra scr. R 14 se om. R 16 ideo ex eo m. 2 V in fine VR in consummatione P 16 distructae P 80 qua V 22 ganctorum V contemplationis P et salutaris (salutarea T) suis h donis extiterant PT om. V 24 paacae R pasche V pascae P agno V clade ex claude m. 2 V 25 cuatos ex cua m. 2 V liminu ex limine corr.an. 1 R. )

108
aeternorum temporum temporariae festiuitates. ab hoc itaque tabernaculo euulsi his spiritalium donorum honoribus carent.

Euulsi autem sunt non ex hoc terreno tantum tabernaculo, sed et ex illo, de quo dictum est: eleuabo Dauid tabernaculum, quod cecidit: sanctum illud scilicet et uenerabile nati ex uirgine dei corpus et templum, in quo, qui crediderit, tamquam consors dominicae carnis habitabit. omnis autem infidelis a cognatione hac non crediti corporis, id est dei tabernaculo reuelletur et emigrabitur, spiritalis huius tabernaculi indignus habitaculo: quod significare dominus intellegitur, cum dicit: ego sum uitis uera, uos estis propagines, pater meus agricola est. omnis propago in me non manens neque ferens fructum eradicabitur. et omnem propaginem in me manentem emundabit eam pater meus, ut fructum ampliorem ferat. si qui igitur per fidem corporati dei manere in natura adsumpti n deo corporis merebuntur, hi emundantur in fructus aeternos ex se adferendos: quia necesse est, ut- naturam uerre uitis propago intra uitem manens teneat. at uero qui incredulus nati in corpore dei fuerit, uel si et credens maneat, fructibus tamen fidei suae careat, eradicabitur aut ob infidelitatem aut ob inutilitatem fructuum negatorum. natus enim ex uirgine dei filius, non tum primum dei filius cum filius hominis, sed in filio dei etiam filius hominis, ut et filius hominis esset dei filius, naturam in se uniuersse carnis adsumpsit, per quam [*]( 4 Amos IX, 11. 11 Ioh. XV, 1 seq. ) [*]( 4 et om. VPE tabernaculum Dauid E 6 in quo qui ex in quo quo m. 2 V orediderit ex crediderint m. 2 V 9 tabernaculi T reueletur V euelletur E 11 cum ait E ego ex egone m. 1 V 12 omnis ex dlca omnes m. 2 V 13 era bitur corr. m. 111 eradicabitur ex eradicauitur m. 2 V 14 et omnem mundi propaginem V in me ex in mea m. 2 V emundabit ex emundauit V 15 eam om. PTE (ef. text. graec. et SabeUier III, 463) 17 a dño V hii RT fructus (s in ras. 2 uel 3 litt.) R 19 sed uero (sed add. vi. 2) V incredulus ex inoredulis m. 1 R 20 nat'= ex nati (i eras.) R 21 aut ob inutilitatem ex aut in ob ilitatem V 22 fructuum ex fructu R 23 filius non tum primum dei sup. lin. a m. 2 V 24 ut et filius hominis esset filius dei TPb. )

109
effectus uera uitis genus in se uniuersae propaginis tenet. si qua ergo propago infidelis aut infructuosa est, eradicandam ipsa se praebet; per naturam quidem manens, sed per infidelitatem aut inutilitatem reuellitur. ex hoc ergo tabernaculo, tamquam ei uera uite, hic impius Doec et euellitur et emigratur, manens per naturam et in tabernaculo et in uite, sed per infidelitatem dignus auelli.