Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sic et Paulus currit, ut adprehendat, dicens: sequor autem ut adprehendam, in quo et adprehensus sum. non lento gradu properat neque otioso sequitur procursu; adprehensurus enim sequitur. et satis quidem dixisse uideretur, si consecuturus sequeretur, sed uim et ipse adferre optat et adprehendere properat et modo exempli corporalis inuadere. scit autem se eo ipso iam esse, quod adprehendere properat, adprehensum. si enim nos per corporalem naturam deus naturae suse dissidentes homo genitus adprehendit, factus ipse quod sumus, nostrum est, ad adprehendendum nunc id, quod est ipse, contendere, ut in eam gloriam, in quam naturam corporeae huius corruptionis exemit, festinatio nostra se misceat: atque ita adprehendemus id, in quo fuimus adprehensi, si naturam dei consequamur, deo ante naturam hominum consequente. adprehendenda itaque disciplina et inuadenda est quodam amplexu et in uinculo corporali, ne elabatur aut decidat.

Causam autem diligentis huius amplexus ac uinculi propheta subiecit dicens: adprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus, et pereatis de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius. adest enimp“nae dies, qui in exardescente ira domini significari intellegitur: in [*](5 Philipp. m, 12. ) [*]( 1 facientes ex faoientis 11 2 illud ex illum m. 2 V Istraheli V 5 ric et beatus Paulus e adpraehendat VR et sic saepe 9 et ipse ex ipse m. 2 V adferre cupiat R cf. Acad. p. 24 10 adpraehendere V 11 inuade≡≡≡ re V quod adpraehendere poterat V 18 d5 ad nitarame corr. m. 1 V dissidentis VR h diffidentes e 14 adpraehendendum R ad praehendendu V nunc in quod V 15 ut sup. lin. a m. 2 V in eam ex in eum m. 2 V 16 eximit b 17 adpraehendemus ex adpraehensi m. 2 V id in quo fuimus adprehensi sup. lin. a m. 2 V 18 post consequamur 1 litt. eras. R 19 itaquae V ert del. m. 2 V 90 aplexu ex plexu m. 2 V et uinculo V ne = labatur (eras. e) R excidat. 21 complexus Ed. Par. 1572 b ac in ras. R 28 uia ex uir m. 2 V 94 poene ll. )

74
quo si non adprehensam a nobis disciplinam tenebimus, perditi a iusta uia erimus. unicuique enim rei perit, quid quid aufertur; et quod deest, ei, cui deest, iam uidetur amissum. nam tametsi per naturam suam manet, ei tamen, cui abest, non manet. et idcirco de uia iusta impii pereunt, quia in ea non erunt. pereunt autem de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius.

Non morosa haec ira est, per quam a iusta uia pereunt, ne quis sibi interim p“nse lucro inter moras iudicii blandiatur. in breui namque exardescit ira. excipit enim nos statim ultor infernus: et decidentes de corpore, si ita uixerimus, confestim uiae rectae perimus. testes nobis sunt euangelicus diues et pauper: quorum unum angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sinibus locauerunt, alium statim poena? regio suscepit. adeo autem statim poena mortuum excepit ut etiam fratres eius adhuc in supernis manerent. nihil illic dilationis aut morae est. iudicii enim dies uel beatitudinis retributio est aeterna uel poenae. tempus uero mortis habet interim unumquemque suis legibus, dum ad iudicium unumquemque aut Abraham reseruat, aut poena.

Et idcirco copiosum hunc sacramentis caelestibus psalmum sic propheta conclusit: beati omnes, qui confidunt in eum. non trepidam spem neque ambiguam perfectio beatitudinis exigit. confidentia ad id opus est, firmae scilicet opinionis, et indemutabili uoluntate: quia plus sit confidere, quam sperare. confidendum ergo est, ne nos a uia recta exardescens breui dei ira deperdat. fidelis enim [*]( 2 a iusta uia (a supr. scr.) R a uia iusta V de uia iusta E re i R 4 tametsi ex tamet m. 2 V manet ex namet m. 2 V maneat E m « tamen R õ impii pereunt — de uia iusta om. R 8 per qua a iusta V per quam iusta R per quam de iusta E 9 in poene lucro R (b) 10 in breui ex in brebi m. 2 V 11 decidentes ex deoidintea m. 1 Y decedentes E 12 de uia recta E sunt om. b 13 habrahae R 14 sinu E 16 adhuc om. Va 20 aut sup. lin. a m. 2 V poenae ex poena m. 3 R 91 sacramentis ex saoramentum m. 2 V 84 firmse scilicet opionis V1 firmae opinionis soilicet E 95 sit sup. lin. a m. 2 Y 97 in breui ex breui m. 2 V ira dei E. )

75
est, qui ait: qui credit in me non iudicabitur, sed transiet de morte ad uitam, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.