Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Hos itaque reges propheta ad intellegendum cohortatur, ut sciant, aduersus dominum et Christum eius fremuisse reges et populos uana meditatos; intellegant quoque ridentem e cselis . et in ira loquentem et super Sion montem sanctum regem constitutum, praecepta. dei patris adnuntiantem; cognoscantque eum, qui sit genitus in filium, tempus quoque illud, quo, qui tempora fecit, sit in tempore genitus; intellegant, in quo et hereditatem gentium et possessionem terrae finium postulauit; non ignorent etiam, quae hsec uirga sit ferrea, qua regens eos modo uasis figuli confringat. haec enim intellegentes sacramentum omne diuinae uoluntatis agnoscent: et cum per oboedientiam praeceptorum heredes dei patris, coheredes autem domini nostri Iesu Christi erunt, per id, quod aeterno regi coheredes sunt, id necesse est consequantur, ut reges sint.

Testantibus itaque euangeliis atque apostolo de regibus sequens est, ut cognoscamus, qui sint iudices terrae, quos adaeque reges oporteat erudiri: maxime cum reges nudo tantum nomine [*]( 3 Rom. V, 14. 6 Rom. VI, 12. ) [*]( 1 et utinam regnetis VR (sed V mox conregnaremus et Ps. LX, 5 VRPT regnaretis; cf. quae dixi Abh. IV, 84 et Sabatier III, 669, 8) nobis conregnemus R uobisoum regnemus Ed. Basil. et Par. 1572 5 peccatum in nobis e regnum dei < 7 subuerso ex subuenrsante V erit regnum dei, cum e omnibus uiuorum R 8 corporaee R 11 aduerau R fremuisse ex fremuisset m. 2 V 151 intellegunt V ridentem e = R ridentem e ex ridente m. 2 V inridentem e e 18 in add. m. 2 y 15 in om. R 16 tempora fecit ex tempore feoit m. 2 V 17 hereditatem (om. et) e 20 diuinum V per obydientiam V 22 thm xp̃. V per qd R 26 quos adeq. reges V quos = — aequae reges (eras. ad) R quosque ut reges e 26 oporteare V. )

71
sine regni alicuius designatione cognominet, ut eos suos atque in se esse reges doceret, indices autem terrae dicat. differre uero iudicem atque regem, ipso usu terrense) consuetudinis noscimus; quia non idem sit regnare, quod iudicare, quia regnum dominatio sit, iudicium uero modus sit aequitatis. sancti ergo quique intellegendi sunt esse iudices terrae, quorum uita atque fides infidelium iniquorumque iudicium sit. et hoc dominus in euangeliis ostendit dicens: uiri Nineuitae surgent in iudicio et iudicabunt generationem hanc, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; etecce maior hic quam Iona. regina Austri surget in. iudicio et iudicabit generationem hanc, quia uenit ab ultimis partibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce maior hic Salomone. tales erunt iudices terrae, quorum conparatio fidei ac timoris inpaenitentes impiosque condemnet. si enim psenitentia Nineuitum ex Ionse praedicatione suscepta fructum adepta est psenitendi, necesse est oboediens eorum psenitentia insolentem horum inpaenitentiam iudicabit. aut regina Austri ex ultimis partibus terrae desideratam Salomonis sapientiam audiens nonne infidelitatem et incuriam praesentium auditione peregrina damnabit? cum tamen inob“dientise atque inaudientiae iudicium differens a Salomone atque Iona. Christus auctor adcumulet. absolute autem hos esse iudices terrae apostolus demonstrat dicens: an nescitis, quia sancti mundum iudicabunt, et in uobis iudicatur hic mundus? cum per meritum adeptse beatitudinis criminosorum uitam sanctitas conparata condemnet. [*]( 8 Matth. XII, 41 sq. 26 I Cor. 6, 2. ) [*]( 1 fine regni cuius V 3 cognosoimua < 4 quin regnum V 5 modus lit ex domus sit tn. 2 V sit modus, 7 iniquorumq: ex iniquorum R in euuaogeliis VR et sic saepe 8 Niniuitae Re 10 Ionae sup. lin. am.1 V 11 quam Iona hic < 18 obaudire sapientiam e 14 Solomonii V Solomone ex Solomonis WI. 2 V 15 fides ac timor R fidis ac mors V 16 paenitentiam ex paenitentes m. 2 V Nineuitum ex Nineuietum m. IV Nmniuetfl R Niniuitarum, 18 oboydiena V poenitentia ex poenitendi m, 2 V 19 iudicet Ve cf. Arch. II, 318; Stud. 1889 p. 322 regina ex regna m. 2 V 90 SolomoniB V 91 auditio R 99 a SolotUone V 26 iudicabitur mundus R e 27 sCitas R. )
72

Intellegentise autem huius atque eruditionis opus continuo propheta subiecit, dicens: seruite domino in timore et exultate cum tremore. non securum patitur aut neglegens esse seruitium: uult in omni seruitutis officio admisceri timorem. ut enim metuentes serui diligentius dominis carnalibus seruiunt, cum uoluntatem sollertioris obsequii metus obsequellse admixtus eliciat. ita et deo seruientes, si timeant per inminentem timorem, non neglegentes in ea erunt, quam susceperint, seruitute. ac ne tyrannici terroris hic metus esse fidelium crederetur, ad id, quod dixerat: seruite in timore, adiecit: et exultate: ut metum seruitutis gaudii exultatio temperaret, cum ipse timor causam laetitiae per conscientiam seruitii fidelis adferret. porro autem, ne libertas gaudii fines congruae moderationis excederet, ita subdidit: exultate in tremore, quia periculosa ad obliuionem timoris esset libera a tremore laetitia. atque ita haec prophetici eloquii ratio seruata est, ut seruitutem timor detineret, timorem exultatio moderaretur, et exultationem tremor consequens contineret.

Huius autem seruitii et timorem exultantem et exultationem trementem docuit in eo, quod sequitur, consistere, dicens: adprehendite disciplinam. uirtute uerbi significationem inpatientis et uelut prseproperse ad id uoluntatis ostendit, non tam expetendam, quam adprehendendam potius disciplinam docens: non tepore fidei in huius ob“dientise obseruatione contentus, sed ardorem spiritus in adprehendendi auiditate desiderans. sic in rapiendo regno caelorum raptores dominum delectant, cum ait: a diebus autem Iohannis [*]( 27 Matth. XI, 12. ) [*]( 2 et exultate ei R e 3 ut neglegens V 4 esse om. b 6 seruiunt et cum V solertiorie V ubsequellae R 8 ea sup. lin. a m. 2 V 9 seruitute ex seruitem m. 2 V 10 credetur V seruite domino in timore E 11 et exultate ei ut E 13 adferret ex adferet m. 2 V finis V 14 tremore ex traemore m. 2 V 19 aeruitii (alterum i in ras.) R 21 adpraehendite R uirtutem uerbi eignificatio i patientia V 22 uelud R praepropere (e in ras.) R praepropere V properae e 24 tepore R tempore Ve obseruationem V 25 adpraehendendi ex adpraehendi m. 2 V 26 raptores dominum delectant cum ait scripsi raptores dominum delectaM ait R raptores dBm delectatum ait Va raptore dominus deleotatus ait e. )

73
regnum caelorum uim patitur, et uim facientes diripiunt illud; quia, cum regni caelestis possessio Israheli praedicaretur, fides tamen gentium possessionem hanc sibi Israhel diffidente praeriperet.