Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Magnis psalmorum librum sacramentis rerum caelestium refertum esse saepe tractauimus, uel cum dispositio singulorum contra temporis gestorumque rationem ordinem numerumque sortita sit, uel cum superscriptiones nonnullae aliter, quam Hebrseorum libris continentur, adscriptae sunt, uel cum tituli plures, cum nulli sint, praef-erantur. cum ergo ultra litterae opinionem celsioris intellegentiae sensu uolumen digestum sit, oportuit idipsum digno fine concludi, ut secundum gloriosam spei nostrae perfectionem liber quoque tanti prophetae consum- - matus existeret. primum enim in eum est numerum distributus, qui ex tripartito quinquagesimo numero esset explendus, cum neque in Hebraeis numerus singulis quibusque conexus sit, et plerique apud eos psalmi, quo minus hic triplicis quinquagesimae numerus conueniret, iuncti sunt. fuit ergo in translatoribus hoc intellegentise spiritalis, ut congestam hanc in plurimis continuatamque seriem partirentur in numerum, ut psalmorum omnium hic et ordo et numerus, qui in his tribus quinquagesimis est, possit expleri, totiusque libri idem hic quasi status existeret. qui fidei, ut in quinquagesimo psalmo centesimoque tractauimus, quorum unus secundum praescripta legis post sabbatorum sabbata confessionem peccati remissionemque conplexus est, alius [*](6 Finit psalmus CXXXUIIII (sic) incipit CL R: in seq. ffoh 228 et 229] ob humiditatem multa in R euanida sunt 10 sepe R 12 super- scriptionis R 13 haebraeorum R adscripte R 16 dignus R 17 tante R 21 quinquageaimae coni. Bened. in adn. c/. snpr. instruct. ps. cap. 11 quinquagesimus R 25 tribus quinquagesimis Bene. 1. c. (cf. supr. p. 10, 27) **** quinquagesimus (quid loco pr. fuerit [tuis uel trib'?], non liquet) R trisquinquagesimus nb. )
Superior a proximo psalmus ad laudem nos dei ob creationum magnificentiam aduocauit; sed post cantici noui hymnum deus non adhuc in operibus laudandus, sed laudandus in sanctis est, quos post iudicium conscriptum in seternitatis gloriam collocauerit et indemutabiles iam caelesti honore donauerit: per quod in uirtutis suae laudandus sit firmamento, quia firmamentum aeternae uirtutis inuexerit absorpta in contentione morte, cum corruptionem incorruptio deuorauerit. et idcirco firmamentum uirtutis laus sequitur potestatum, quia mortem inmortalitas consumpserit tribuens, quod oculus non uidit, nec cor cogitauit, nec auris audiuit. ***** in sanctis et ad laudem *** suas ******* deus secundum apostolum nos ante mundi constitutionem in caelestibus spiritali benedictione benedixit; ad cuius laudis gloriam omnia et uocis et operum officia incitant diuersitate habitationum et claritate. laudamus idcirco in cymbalis bene sonantibus; in cymbalis exultationis [*]( 28 Ephes. I, 3. ) [*]( 10 hac sic R continetur R 18 resurrectione it resurrectio b(R?) 14 et add. Bened. 17 a proximo R proximo nb 22 firmamento acripsi firmamentum nb (Rt) 26 inmortalitatem R 27 fugientibus cod. R litteris uersua quinque prorstts jere euanuerunt. )
Exempla
tractatuum mutilatorum uel Hilario falso adscriptorum.
(cf. praef. et Acad. p. 51 sq., 92, 98.)
In finem psalmus Dauid.
Exaudi, deus, orationem meam, dum deprecor ad te: a timore inimici erue animam meam. scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. spiritus enim prophetalis, qui per Dauid loquebatur, audiens omnia et sciens uniuersa hoc in loco non solum Iudseorum malignam conspirationem, uerum etiam philosophorum inanem scientiam et haereticorum peruersam contumaciam pronuntiat aliquando deficere; in hoc capitulo ostenditur, cum dicit: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. omnium ergo malorum hominum ingenia deficiunt, ut ostendit propheta. philosophus enim mundi dominatum inpugnat nunc aquis, nunc terrae, nunc caelo dei nomen indulgens; hsereticus autem doctrinam fidei mentitur. contra quos omnes peruigili cura et adsidua ad dominum oratione pugnauit. [*]( 13 depraecor 16profetalis 18 filosoforum 19 hereticorum 23profeta et sic semper filoeofus 24 aquiB ex quisq corr. m. 2 26 pugnauit ex pugrauit m. 2. )
Ecce, quam bonum est et iucundum habitare fratres in unum. bonum et iucundum est in unum fratres habitare, quia, cum in uno habitant, conuentu ecclesiae congregantur; cum fratres nuncupantur, unicae uoluntatis caritate concordes sunt. ad primam enim apostolorum prsedicationem hoc magnum praeceptum fuisse legimus, quod dicitur: erat enim omnium credentium cor et anima una. hoc itaque populo dei congruit. sub uno patre fratres esse, sub uno spiritu unum esse, sub una domo unianimes incedere, sub uno corpore unius corporis membra esse. iucundum et bonum est habitare fratres in unum. conparationem uero huius boni iucundique propheta constituit dicens: [*]( m 1 in innoceentiam corr. m. 2 cupiat — et in innocentia (sic) in marg. infer. add. m. 2 3 uelit addidi cf. p. 232, 9 5 specula 8 corda stipr. scr. m. 2 12 et add. m. 2 fl add. m. 2 xpm add. m. 2 Explicit psalmua LXIII incipit psalmus LXIIII postea dõ gra? a man. rec. 19 eclesiae congraegantur V 26 iucundum V iocundum r et sic infr. 27 conparatione V comparationem r. )
In finem Dauid psalmus cantici.
Exsurgat deus, et dissipentur inimici eius. et specialiter intellegitur iste psalmus et generaliter. specialiter ipsum dominum [hortatur], ut resurgat a mortuis et disperdat inimicos suos, hoc est diabolum et exercitum eius aut ludseos. generaliter autem, quando in tribulatione sumus et angustia et dicimus: exsurge, utquid dormitas, domine? adiuua nos! quomodo et apostoli in nauicula [ad] excitum dominum dormientem dicentes: magister, salua nos, perimus.
Et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. non dixit pereant, sed fugiant, quia peccatores in conspectu dei non possunt stare. prseuidens propheta orat, ut eo exsurgente diabolicse dominationes effugiant, quia et nunc indubitanter credendum est, quod ad inuocationem eius nominis stare non possint. sicut deficit fumus, deficiant: non ut in nihilum reducantur, sed ut quiescant a peccatis suis. sicut fluit cera a facie ignis. sicut cera soluitur et non perdit naturam suam, sed mollescit, sic et isti non pereant, sed deponant malitiam suam; et sic conuertantur ad psenitentiam et saluentur. sic pereant peccatores a facie dei, quia peccatores non sunt digni uidere deum. et iusti epulentur: qui permanent in sua iustitia, qui uitia non habent, delectentur in domino etc.