Superior psalmus omnem creationum diuersitatem ad laudem dei creatoris est adhortatus; et ordo a caelestibus c“ptus cuncta [*]( 1 Ps. CXLIV, 18. 5 I Cor. 15, 24 sq. ) [*]( 1 his R (sine dubio orlum ex hii) 2 hymnus R cf. p. 866, 7 hic hymnus E 5 conregnante R congregante E cj. infr. 6 docente nib; * R dicente E 10 om R omnes e subiecti R subiiciet e nouissima euacuatur Rb nouissima enim euacuabitur e 11 Bnbiecta sunt R eunt subiecta E 13 deus sit R sit deus E 18 in regntt filii R 21 erimus in regno Rb erimus regnum e in seoula seculorum amen lilt. unc. scr. R Finit psalmus CXXXVIII incipit CXXXVIIII (sic) R 24 laudatio R cf. p. 867, 7 laus E 25 in ex m m. 1 R ecclaesia R. ) [*]( XXII. HUar. Plct. pitra I. ) [*]( 66 )
866
terrae ac maris et seris animantia percucurrit uniuerso quoque genere aetatum, sexuum, potestatum ad honorem debitae confessionis admonito, ut gloriam eius, qui se ad uitam animasset. firmasset, ornasset, pius gratiarum sermo celebraret. postquam, ut dignum fuit, propheta psalmi ipsius fine proprium officii sui munus expleuerat, omnibus quidem ad laudem diuinam adhortatis hymnum tamen esse sanctorum eius ostendit: filiis scilicet Israhel, populo, qui fieret deo proximus, ut, cum uniuersitas omnis deum ex uitse suse sensu et gratulatione laudasset, Israhel tamen ei solus adpropians hymnum ex cognitionis ac dignationis diuinse familiaritate cantaret. post quae nunc ad cantandum deo nouum canticum incitamur. et forte nihil ultra reliquisse psalmus anterior nouitatis admirationisque credatur, cum. si quid illud in gratulatione nostra sensuque sit, idipsum in laude oportere esse praescriptum sit. efferre autem se ultra caelestem sedem mens nostra non sufficit; sed laudare deum ea, quae supra caelos sunt, admonentur. rursum autem se tendere ultra abyssi immensitatem intellegentise nostrae opinio non potest; uerum ea, quae in his sunt, ad laudis officium aduocantur. iam uero ipsa illa natura seris in grandine, niue, crystallo procellseque spiritu concinere gloriam tantae laudis iubetur. tum porro uniuersitas generis humani in regibus, in principibus, in iudicibus, in omni uel aetatis flore uel senectutis maturitate dei laudem cantare praecepta est; quia haec omnia sibi inperturbato cursu moderatoque consistant, fluantque uniuersa ita naturae suae lege praecepta, ut decedere his ex ea, qua creata sunt, constitutione non liceat.
Cum ergo nulla extra haec rerum diuinarum cselestiumque decreta uideatur homini concessa esse cognitio cognitionisque laudatio, uideamus, ad quod nunc nouum canticum aduocemur, [*](1 percucurrit R percurrit E 5 ipeios R hnius E 7 tamen R tantum E 8 populoQ, qui R (possis popnloque qui ex usu cod. R, de quo cf. Acad. p. 29, sed sacro textui et expositioni minus conuenit ac q h. l. ditlographia ortum esse uidetur) 10 ex scripsi & R de E 11 postq R 12 post canticum desin. ed. uet. ante Paris. 160-5 (in a haec adiuncta sunt: Reliqua rcquiratur actu & fruotu Israel nocetur ! cnius studio caetera adipiscamur) 14 quit R 16 mens noatra R mensurS 11 18 habyBsi R 22 iubetur scripsi iubentur R. )
867
cum dicitur: cantate domino canticum nouum. est plane nouum canticum. cuius quidem noui cantici gratulationem iam et in superioribus psalmis, in quibus nouum canticum cantatur, ostendimus: cum in gentibus dominus esse regnaturus ostenditur, cum ipsum ad regni gloriam dextera sua saluabit, cum adsumens ex inferno animam suam nos secum adsumpsit in reges. proprium ergo hoc canticum nouum est sanctis eius. id enim sequitur: laudatio eius in ecclesia sanctorum. lsetetur Israhel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exultent super regem suum: laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei; id est in eo, qui secundum nonagesimi et quinti psalmi canticum nouum regnabit in gentibus et quem in sequenti cantico nouo in mirabilibus factis suis dominum saluabit dextera sua. super hoc igitur rege laetatur Israhel et Sion filii, eius scilicet Sion, quse mater in caelis est, quae conscriptorum primitiuorum et angelorum frequentantium ciuitas est, et Israhel ille, qui spiritu, non littera et super quem apostoli pax est. hi ergo filii, qui suscipientes confitentesque regem filii dei facti sunt, et hi ergo, qui in corpore deum mentis oculis agnouerunt, lsetabuntur in choro, in tympano psalterioque psallentes. haec autem musa laetitiae in tabernaculis iustorum est, et in symphoniae cantu cantus in reditu filii paenitentis auditur.
Quse autem nunc proprie post creaturarum laudationem et superiora cantica noua huius cantici noui causa esset, ostendit dicens: quia beneplacitum est domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem. exultabunt sancti in g I ori a. om nia quidem deo, cum sunt creata, placuerunt Genesi testante, cum dicit: et uidit deus, quia bona sunt; sed beneplacitum ei in populo suo esse cognoscimus. bona quidem creatio hominis est, quia quae initium [*]( 18 Gal. VI, 16. 29 Gen. I, 31. ) [*]( 8 letetur R 11 id est R idS n 18 quem R quae n 14 dominum R om. n 20 post corpore 14-1.j litt. eras. R agnouit letabunt R In 21 timpano R musa R muaioa uel causa coni. Bened. 22 et sim-. phoniae cantu cantus R et symphoniae cantus coni. Bened. 31 quia quae R ut quae uel quippe quae Bened. ) [*]( 65* )
868
creationis secundum originem dei similitudinemque sortita est; sed iudicio se immutabilis dei secundum demutationem humanae uoluntatis atque arbitrii temperante tum, quia peccassent et agerent paenitenda, psenitere se, quia fecisset hominem, testatus est. at uero ipsis illis ex peccato in uitam reformatis depulsa psenitentise querella iam beneplaciti in eos adfectus ostenditur. reconciliati enim sumus per corpus et sanguinem Christi ex inimicis in filios deo, cum nobis aeterni sacerdotis placationem inpsenitenti sacramento spopondisset propheta dicente: iurauit dominus, non pseni tebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. complacitum ergo est, quod inpsenitens esse iuratum est ei, quo regnante secundum ordinem Melchisedech, id est gentium et rege et sacerdote primum mansuetis salus, deinde splendor est sanctis exultantibus super regem suum.
Sed post sanctorum gloriam intellegendum est, quid ad cantici noui plenitudinem consequatur: lsetabuntur in cubilibus suis. exultationes dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus ipsorum. iam non lacrimis stratum rigabitur, nec in hoc mortis corpore degentium ob peccati necessitatem ac dolorem noctibus singulis lectus lauabitur. in cubilibus enim iam suis sancti lsetabuntur in gloria, et ob id dei exultationes semper in gutture. per significationem gutturis internae conscientise protestatur adfectum. sed neque solum in eorum gutture exultatio dei est, uerum etiam ipsorum manus bis acutis gladiis armabuntur. hsec filiis Sion cognitio regis indulgit, quibus in choris tympanisque psallentibus disposita sit et salus et gloria et laetitia et exultatio et potestas. nam potestatem in gladio significari tum [*]( 9 Ps. CIX, 4. ) [*]( 3 adque R temperante Bened. temperantes Rn tum Bened. dum R paccassent R 6 quaerella R 9 inpaenitenti R in poenitentiae it impoenitentiae b 10 non R1 nec corr. Rs et non b 11 melchiaedeh R complacitum ex compacitum m. 1 R 12 ei quo regnante b cui regnantei?» 19 gladi R 21 noctia R 28 exultatione R . gutturae R 24 constientiae R 27 indulgit R (cf. Neue Formenl. II, 427) timpanisque R 29 significari tum (an cum?) Bened. significantiO Rtf. )
869
plurimis locis, tum consequentibus admonemur. cur enim bis acuti gladii in manibus eorum essent, edocuit mox propheta dicens: ad faciendam uindictam in nationibus, obiurgationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in his iudicium conscriptum: gloria hsec est omnibus sanctis eius. hoc ergo est canticum nouum, cum humiles terrae tribulatique corde regibus , constituantur in reges, cum existimati purgamenta mundi et uel abortiua gentium lumen mundi et ultores sint nationum. gladii enim bis acuti in manibus eorum sunt, quia sancto illi in Apocalypsi gladius bis acutus ex ore sit, iudicium undique potestatis exercens. nam et gladium uenit dominus mittere in terram, et sancti secundum apostolum mundum iudicabunt et in illis iudicabitur mundus. dictum est enim: aut nescitis, quia angelos estis iudicaturi? fit ergo per eos uindicta in nationibus; deus enim in nobis est ultionum. obiurgatio deinde exeritur in populos; fidelis namque est, qui ait: arguam te et statuam hsec contra faciem tuam. sed argutionis huius hic exitus est, ut reges nationum nobilesque earum manicis et compede uinciantur. uincti enim manibus et pedibus secundum euangelia in exteriores tenebras deputantur. et quia illic erit fletus et stridor dentium, fiet iudicium conscriptum, quod lex scilicet praescripserat, quod prophetae nuntiauerant, quod omnis diuinus fuerat sermo testatus. hoc fides, pietas, continentia, confessio habet meritum, hoc contemptus saeculi muneris sumit: fieri regem regum, quorum odia ob Christi nomen excepta sint, uinciri nobiles, quorum nos uincula carceresque concluserint; conscriptum in eos iudicium habetur, quorum et gladii desseuierint et potestas. sic sanctorum gloria omnis a deo est, cum post has uitse et corporum passiones
[*]( 9 cf. I Cor. 4,13. 12 Apoc. XIX, 15. 13 Matth. X, 84. 15 I Cor. 6,3. 18 Ps. XLIX, 21. 22 Matth. XXII, 13. ) [*](1 plurimia R pluribus nb 8 cum scripsi dum En terre R 11 quia Rb qui n 12 apocalipsi R 18 potestatis ex potestates m. 3 R exercens R exerens Bened. in adn. 19 argutionis R arguitionia b 95 fuerat R erat b 28 uinci R 30 deseuierint R 31 passionis R sed cf. Acad. p. 18. ) 870
egerant potestatem. sic cantici noui hymnus impletur, cum post gentium obprobrium regumque cruciatus iudicium conscriptum in gentes regesque decernant, quibus dominus Iesus Christus et unigenitus deus et dominus et rex est, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.