Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Verum cum in omni psalmo simplex dei et absoluta laudatio est, meminisse debemus patrem in filio et filium in patre laudari et, cum ex substantiae similitudine ac proprietate naturse alter in altero sit et ambo unum sint et. qui uidet patrem, uideat et filium, non differre, quis ex duobus laudari existimetur, cum utrumque sibi inuicem et uirtutis atque operum similitudo et indifferentis naturae ex patre deo genita et filio deo nata diuinitas unum eos esse testetur.

Coeptus ergo ita psalmus est: exaltabo te, deus meus etrexmeus, et benedicam nomen tuum in saeculum et in sseculum saeculi. per singulos dies benedicam te et laudabo nomen tuum in saeculum et. in s ae c ulum saeculi. ratio et uirtus prophetica; magniloquentiae per intentam audiendi diligentiam noscenda est. ait enim: exaltabo te, deus meus et rex meus. multi deum per ea. quse in operibus mundi ab eo instituti cognitioni nostrae sunt subiecta, magnificant: sed pauci sunt. qui regem sibi futurum uolunt credere, dum aut curam negant humanorum operum deo esse aut ad consolandam eorum, quae impie egerunt. conscientiam praesumpta animae et corporis abolitione nolunt diuinum in bonos et malos constitutum esse iudicium. sed propheta hinc praedicandi dei sumit exordium, quod sibi rex sit. sed et nunc quidem nomen eius, qui sibi rex atque deus sit, ob expectationem regni benedicit, cum ait: benedicam nomen tuum in sseculum. sed quia scit se gratiam deo atque regi suo etiam tum, cum in regno eius -maneat, debere. quia demutata caduci corporis sui infirmitate depulsoque inimicae mortis imperio regi suo conformis et coseternus adsistat. adiecit: et in sseculum s ae c u li, id est in illo sseculo. quo habitu saeculi huius exempto iam ut saeculum saeculi seternitatis successione renouabitur. [*]( 2 quantu R 5 post substantiae 2-:1 liti. eras. R G qui uidet Re qui uidit b 7 uideat et E uidet R differri Ra 20 uolunt R uelint E 25 nunc supr. scr. m. 1 R 27 quia om. R 32 iam ut Rh iam in e. )

831