Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Absolutus est psalmus, dei tantum laudibus occupatus. sed et titulus ipse solam contineri in psalmo praedicationem dei edocet. adiecto autem secundum gsercitatis consuetudinem nunc quoque, ut in ceteris aliis, pronomine ostendit illum Dauid isto laudante laudari. et quis hic sit, quem psalmus hic laudet. clamant omnium temporum omnes prophetise, ut hic ipse propheta saepe de eo ita contestatus est: sedes tua, deus. in saeculum saeculi: uirga ««quitatis uirga regni tui dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea unxit te deus, deus tuus. et rursum: et adorabunt eum omnes reges, et omnes gentes seruient ei. erit nomen eius bene dictum in saecula, ante solem permanet nomen eius. et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. huius igitur laus cantatur hoc psalmo, ex cuius persona dictum meminimus: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui [*]( 19 Ps. XLIV, 7 sq. 22 Ps. LXXI, 11; 17. SS Ps. II, 6 sq. ) [*]( u 1 essentfV adquirent llb adquirerent (ie qui GRE quia r 2 beate <i 8 cu G 4 haec et terrena G haec terrena lilC 6 qui erit GE quia erit R qui est r 8 in sancto spiritu tow, et) Rr et in spiritu sancto E Explicit psalmus CXLIII inèp CXLIIII R Kxplic lib. ç ylarii. do gras r 16 pronomine E praenomine R 17 loudari ex laudare m. 1 li. )

829
te. posce a me, et dabo tibi gentes heriditatem tuam et possessionem tuam termi nos terrse. reges eos in uirga g a ferrea. cuius regni perennitatem Daniel ita contestatus est dicens: et in diebus regum illorum excitabit deus cse 1 i regnum aliud, quod numquam corrumpetur usque in saecula, et regnum eius alteri populo non relinquetur: comminuet et uentilabit omnia regna, et hoc regnum in aeternum. et rursum: et ecce cum nubibus cseli sicut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit et oblatus est ei; et datus est ei principatus et honor et regnum: et omnes populi, tribus et linguse seruient ei, et potestas eius potestas perpetua, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur. hic igitur rex laudatur per ista, quae psalmo continentur: exaltabo te, deus meus et rex meus, et per illud: sancti tui confitebuntur tibi. gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur. notam faciant filiis hominum potentiam - tuam et gloriam magnificentiae regni tui. regnum tuum regnum omnium saeculorum etdominatio tua in omni generatione et progenie.

Et quamquam hic ob aeterni regni gloriam, qua sanctis conregnantibus ipse regnabit, laus deo prophetae confessione cantetur, tamen ita laudationis ipsius ratio et ordo dispositus est, ut ea, quse de eo dicta sunt, ex sensu communis intellegentise praedicentur: ut, in quantum humani sermonis consuetudo permittit, de inmensa illa et inconprehensibili dei natura, licet non ad perfectam cognitionis ueritatem, tamen ad admirationem nos ingentis illius, quse eius est, uirtutis instituat. possumus [*](4 Dan. II, 44. 9 Dan. VII, 13 sq. ) [*]( 1 posce E postula 7? sed cf. Ps. II et Acad. p. 3 perhennitatem danihel R 6 & regnum R cf. Sabatier II. 858 regnumque E 13 ser- uiebant R eius potestas om. R 14 transibit ex transiuit R 17 sancti ex et sancti R 18 et potestatem tuam h. I. R (sed in textu psalmi tractatui praemisso et ipse habet et potentiam tuam) 19 filii h. l. R sed antea filiis 22 et progenie It. l. om. R sed supr. extat. )

830
enim eum maxime, quantum in nobis est, admirari: cognosci autem a nobis, quantus ipse est, non potest.