Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et in hoc quidem sseculo quisquam benedicens deum potest non semper in benedictionis officio permanere, dum aut luctu impeditur aut metu occupatur aut aegritudine anxius detinetur et aut torpescente animo aut ingrato in benedictionibus dei mutus est, sed perfectio prophetalis fidei ab istius modi infirmitatum demutationibus libera est dicens: per singulos dies benedicam te. nullum uacuum habet tempus et dies ei nulla est otiosa. quin semper in benedictionum confessione uersetur. accidit autem frequenter, ut de quibus loqui bene possimus, laudare eos non possimus. abstinere a malo benedictione dignum est. sed solum malum non admittere non habet laudem, nisi mali abstinentiam etiam gloria boni operis consequatur. et beneficum quidem in nos benedicere possumus, quia natura. exigit, non obtrectare nos illis, quorum beniuolentia confouemur; sed si et aliis uitiis aspersi sunt, nostro quidem commodo benedicuntur, sed ueri iudicio non praedicantur. perfectio autem dei nihil in se esse patitur pro parte. nam ut benedictus, ita et laudabilis est habens et ex his, quibus beneficentia in nos sua utimur, benedictionis nostrae confessionem et ex perfectarum in se uirtutum admiratione praeconium. ob quod benedicturus per dies singulos propheta etiam id adiecit: et laudabo nomen tuum in sseculum et in saeculum saeculi. cum benedicit, cum' laudat in saeculum saeculi, in nullo prophetae officium infirmum est nec benedictione nec laude nec tempore.

Dehinc sequitur: magnus dominus et laudabilis ualde, et magnitudinis eius non est finis. hsec dei prima et praecipua laudatio est, quod nihil in se mediocre, nihil circumscriptum, nihil emensum et magnitudinis suse habeat et laudis. uirtus eius opinione non clauditur, locis non continetur, nominibus non enuntiatur, temporibus non subditur: artus ad id sensus noster est, ingenium hebes est, sermo mutus est. [*](1 quisquam II quisquis a quisque e 3 loco ex lucu m. H R 10 bene loqui E 12 etiam om. R 13 gloria R beneficum R beneficium E 15 beniuolentia Ra cf. Acad. p. 11 beneuolentia e 23 cum benedicit cum laudat 11 cum benedictum laudat et laudat E 27 ualde 11 (tfqpoMpa LXX) cf. Sabatier 11, 278 odn. nimis E. )

832
finem magnificentia. ipsius nescit, et aliquam emetiendi se opinionem inmensa magnitudo non patitur. extenta ubique. extenta semper est, hanc habens infinitatis suse laudem. ceterum omnem intellegentiam infinitae huius in se qualitatis excedens.