Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et quomodo salus regibus detur, ostendit: qui, inquit, liberas Dauid seruum tuum: eum nempe Dauid, de quo hic idem liber ex persona dei patris alio psalmo prophetat: posui adiutorium super potentem, exaltaui. electum de plebe mea. inueni Dauid seruum meum. oleo sancto meo unxi eum. manus enim mea auxiliabitur illi. ipse inuocauit me: pater [*](7 I Cor. 6, 2. 21 Matth. XXV, 34. 28 Ps. LXXXVIII, 20 sq. ) [*]( 18 in psalterio ex in psalteria m. 3 R 15 in decacordo (ca in ras.) R cordarum R 18 extentuR (ex in ras. 1) R perfectus (ec in ras. 1) R 19 psallet R 20 hanc nonam R nouam hanc E 28 exaltaai R cf. LXX ed. 7'isl'llendorf II, 81 et Sabatier 11. 177 et exaltaui E 31 illi R ei E inuocauit me R inuocabit (om. me) E. )

826
meus es tu, deus meus, susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. et sedes eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in cselo fidelis. et rursum in psalmo eodem ex persona eius ad patrem: sicut iurasti Dauid in ueritate tua, memor esto, domine, obprobrii serui tui, quod continui in sinu meo multarum gentium: quod exprobra uerunt inimici tui, domine, quod exprobrauerunt commutationem Christi tui. obprobria multarum gentium in sinum suum Dauid hic unus excepit. ipse enim peccata nostra suscepit et infirmitates nostras portauit: liuore eius nos sanati sumus. itaque dum hic Dauid liberatur et legi mortis eximitur, salus quoque regibus datur. ipse est enim primogenitus ex mortuis. et ut in Adam omnes morimur, ita et in Christo omnes resurgemus. liberatio ergo eius salus regum est. regnabunt enim conformes gloriae suse, per adsumptam ab eo naturse nostrae coniunctionem rursum omnes in naturae eius communione mansuri.

Eripitur ergo hic Dauid de gladio malignorum. spiritum enim Iesus posuit, cum uoluit; nec expectauit, ut animam inpressum uulnus emitteret. ius animae eius manus inreligiosa non habuit. ait enim: de gladio maligno erue me. quamquam enim exanimis iam corporis latus miles transfoderit, usus est ministerio sseuitise: ceterum potestas spiritus emittendi causam uiolandse in se animae non reliquit.

. 23. Consummat deinde cantionem nouam nouae confessionis hymno, terrena iudicia et saecularium bonorum gaudia falsa [*]( 6 Ps. LXXXVllI, 50, sq. 11 Esai. LIII, 4 sq. 15 I Cor. 15, 22. ) [*]( 2 super reges R qf. p. 342, 2 et Sabatier l- c. super omnes reges E 6 tua om. R 11 excaepit R 18 itaq R cf. Acad. p. 29 ita E 16 resur- & gimus R 17 salus regum est (& s. s. m. 3) R 22 ieaus RE dominus t noster ieaus r 28 inpraessum R 25 iam om. r 27 reliqd G reliquid R 28 noua (antelin. m. 1) nouae R nouae nouae G 29 ymno 0 gaudiA. GE ex miudia corr. m. 1 R. )

827
condemnans. cum ait: quorum os locutum est uanitatem. etdextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii sicut nouella plantatio stabilita a iuuentute sua. filiae eorum conpositae, circumornatae quomodo similitudo templi. et promptuaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. oues eorum fetosae, abundantes in egressionibus suis: boues eorum crassi. non est ruina macerise neque transitus neque clamor in plateis eorum. beatum dixe'runt populum, cui haec sunt: beatus populus, cuius dominus deus eius. et haec sunt, quantum arbitror, huius saeculi bona communi uniuersorum beata iudicio, res saeculi loqui atque agere, rapere aut emere honores, ui, pretio falso ditescere, gloriari in adultse aetatis liberis, quorum exflorescentes anni nouellse exultationis firmitate confidant, optare speciosi corporis filias atque eas in modum templi damno inutili pecuniae ingentis ornare, multiplicatis horrea fructibus rumpere, quae congestas opes in promptuaria alia angusta his, quse in se conduntur, eructuent, geminare quoque oues fetibus uelle, quas egressas nullus ferse occursus inminuat, delectari boum suorum sagina, circumseptu etiam domorum firma praebere, ne transeundi per eum cuiquam sit potestas; non flere, non lugere, non gemere, sed prospero felicitatis suse cursu nulla aduersse calamitatis molestia inpediri. beatum hunc populum. cui hsec essent, dixerunt: se'd propheta scit falsam esse huius beatitudinis opinionem. quid haec enim, hsec tot et tanta saeculi bona ad [*]( 3 a G in (n ex cnrr. 1 R) RrE cf. Sabatier II, 278 5 promptuaria Gr P ) [*]( promtuaria corr. m. 1 R 6 eructuantia Gr cf. Pancker suppl. lex. l, 243 eructantia RE 7 egressionibus GR egressibus E itineribus r 1 8 crassi G crassae RrE macheriae G maceriae 0 fsicj supr.scr.m. 1) R neque transitus om. G 13 loqui adagere (?) G aut temere G honore sui praetio GR honores sub pretio E honores precio r 14 exflorescente* G efflorescentes RE 15 confidant RE confidunt G cf. Acad. p. 14 et lin. 19 19 eructuent GRa eructent e geminare G geminatis RrE 20 feruae G boum GE bonum R 21 circumseptu G circumsepta RrE 22 per eum G per ea Rr E 23 felicitatis G E felicitis R 24 haec cessent G 26 quid haec enim, haec tot G quid enim haec tot RE quid enim tot r. )
828
uitam, qua' morte intercipienda esset, adquirent? et ideo, qui populus beatus esset. ostendit dicens: beatus popu 1 us. cuius dominus deus eius. deus ille dominus. qui. cum superiora haec et terrena praestiterit, aeternitatem tamen illis. qui his recte utentur, inpertiet; qui coheredes nos filii sui in ipso ante constitutionem saeculi elegit, qui erit deus omnia in omnibus: ipsi gloria, laus, honor, uirtus, imperium. patri in filio. filio in patre et in sancto spiritu et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.