Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Cantat et centesimus quadragesimus et nonus psalmus canticum nouum. et cur sit hoc canticum nouum, mox propheta subiecit dicens: exaltabit mansuetos in salutem. exultabunt sancti in gloria et laetabuntur in cubilibus suis. et exultationes dei in gutture eorum [*]( 18 Ps. XCVII, 1 sq. 17 Ioh. X, 18. 27 Ps. CXLIX, 4 sq. ) [*]( 4 quia mirabilia fecit dS quae fecerit R et ita etiam in G fuiste flit/elur, ubi post cantandum quinquc fere uerba euanuerunt et postea fecerit . etiam nunc lejii potest quia mirabilia deus fecerit e quia mirabilia deus fecit b 5 mirabile G immobile 11E 7 inde mirabili (??) G 8 maIimae R 11 ob h. I. om. R 19 ante resumendi 4-.5 litt. erO$. R 21 sed in gloria coni. Bened.fort. recte 25 cantate et R & nonus R nODUS E cf. praef. 26 et qur R 28 & laetabuntur R laetabuntur E 29 dni R sed cf. infr. p. 868, 18 et Sabatier II, 282 in gutturae R. )
Quod etiam in huius psalmi nouo cantico simile cantatur: deus, cantionem nouam cantabo tibi. in psalterio decachordo psallam tibi, qui das salutem regibus. in decachordo igitur psalterio, id est, uel quod dccem chordarum illud psalterium sit, uel quod decem uerborum organo atque gestis cantio noua ista cantatur, uel quod homo ipse decem quibusdam chordis, manibus ac pedibus extentus, perfectus spiritalium operum suorum gestu motuque sic psallat, ut cantionem hanc nouam cantet. qui das salutem regibus: regibus, quibus dictum est: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. qui nobiles ligabunt, qui reges manicis et conpedibus constringent, qui iudicabunt. arguent, uindicabunt.