Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Post quse potenter a domino gesta atque perfecta nouo nobis gloriosse uictoriae erit cantico concinendum. ait enim: deus, cantionem nouam cantabo tibi, psalterio decachordo psallam tibi. et quod hoc nouum canticum sit, contuendum est. plures autem nouum canticum cantantes psalmi reperiuntur. nonagesimus enim et quintus psalmus ita c“pit: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra et rursum: adnuntiate inter gentesgloriameius, inomni populo mirabilia eius et rursum: commoueatur a facie eius omnis terra, dicite in nationibus: dominus regnabit. hoc canticum nouum, quod omnis terra cantat, quod iam non intra Iudsese? libros atque fines cognitio eius, qui omnia creauit, esse celebratur; quod iam inter gentes gloria dei inuisibilis nuntiatur. quod omnes patriae gentium laudationem honoris debiti confitentur, quod in nationibus deus regnaturus ostenditur. nouum hoc inter tot errores sseculi canticum est et errantibus antea gentibus inopinatus hic hymnus est, per quem deus inuisibilis, incorporeus, aeternus et iusti iudicii iudex et beatae seternitatis rex esse cantatur. [*](4 Ioh. XIX, 15. 17 Ps. XCV, 1. 18 Ps. IX, 12. 20 Ps. XCV, 9. ) [*]( u u 2 sequitr G 4 est om. G* 6 elects G 7 uerba cum uirgis - conlirlit om. G cf. Acad. p. 32 sq. 9 admiscit R iniquitatum R iniquitatis E 13 cantionem nouam R cj: Sabatier II, 278 canticum nouum E uerba psalterio — tibi, quorum uestigia in G extant, om. R n 16 repperiuntur GR enim his scr. G 19 eis G '22 iudeae R 23 lihros GR limbos E 24 quod iam non R 25 omnes ex omnis m. 1 R. )

824

Est et nonagesimus septimus psalmus canticum nouum cantans: cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit dominus. sed nescio, an idcirco sit cantico nouo cantandum, quia mirabilia fecit deus, quae fecerit. olim caelum pulcherrimum atque mirabile manet, olim in eo astra indefessis officiorum suorum cursibus perseuerant, olim tempora alterno et indemutabili recursu temperantur, olim terra annuis fructibus diues est, olim homo maxime mirabile opus dei nascitur: et si nihil postea deus mirabile, cum haec creauit. adiecit, quaero, quod nouum canticum ob mirabilia facta cantandum sit? et non diu nos psalmus patitur errare. ob quae enim mirabilia nouum canticum cantaret. ostendit dicens: liberauit eum dextera eius et brachium sanctum eius. notum fecit dominus salutare suum ante conspectum gentium. hoc nouum canticum est. hoc mirabile dei est: quod liberauit eum dextera eius. quod sibi ipsi salutem uirtus sua tribuit. potestatem enim, inquit, habeo animam meam ponendi et potestatem habeo animam meam resumendi. non externo eguit unigenitus dei filius ad saluandum hominem, in quo nasci uoluit. auxilio et in gloria paternse maiestatis manens sua in se usus est potestate: per quam resurrectionis gloriam salutare suum notum gentibus fecit. cum in eo naturae suae carnem in a?t.eraa, salutis substantiam transformatam esse cognoscunt.