Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sequitur enim: eripe me de aquis multis. aquas populos dici, usitata cognitio est — ut etiam per Esaiam dicentem docemur: propter hoc ecce dominus inducet super uos aquam fluuii ualidam et multam et regem Assyriorum —, quorum uirtus atque uita in abolendum finem exemplo aquae transfluentis elabitur. ut hic idem propheta ait: perierunt sicut aqua prseter fluens: quia natura earum cessante incremento maris, in quod feruntur, eximitur. et de manu iniqua filiorum alienorum. dei enim esse destiterunt, de quibus dictum est: filii alieni inueterauerunt et quibus dictum est: uos de diabolo patre estis. [*]( 15 Ps. LXXXVIII, 22. 20 Esai. VIII, 7. 24 Ps. LVII, 8. 27 Ps. XVII, 46. 28 Ioh. VIII, 44. ) [*]( doctiinft 8 contempnatur R 14 non obscura psoua corr. m. 111 15 manus inquid R manus enim inquit E 16 et aiudicio ex et iniudicio R et a iudicio a 17 iniq dapnationis R 19 usitatae R 24 eorum R* cf. praef. 26 destiterunt G destiterant RE 28 de diabolo GRs (ej. Sabatier III, 431 et Dlcif. ed. Hartel p. 148. 4'1) e diabolo e. )

823

Sed non solum filii alieni sunt dominum suum non recipiendo, sed etiam id, quod sequitur: quorum os locutum est uanitatem. uanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: nos non habemus regem, nisi Caesarem. regem enim sseculi, id est uanitatis populus in regnum aeternum electus elegit. et dextera eorum dextera iniquitatis. iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum uirgis laniat, cum calamo conlidit, cum coronam spineam coaptat, cum clauo manus ac pedes figit. cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatum opera consummat.