Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non dubium autem est omnia, quae in patres aut per patres nostros gesta sunt, formam futuri in his, quae gesta sunt, prsetulisse. et idipsum ita esse, hic quoque psalmorum * liber testis est. namque cum in septuagesimo et septimo psalmo omnia, quae in Aegypto atque in deserto et in ceteris deinceps locis gesta essent, recenserentur, ea ipsa parabolica esse ita demonstrata sunt: adtende, populus meus, in legem meam; inclinate aurem uestram in uerba oris mei. aperiam in parabolam os meum, loquar propositiones ab initio. per id enim, quod et parabolae et propositiones sunt, rerum futurarum effectibus conparantur. apostolus quoque docet ea ipsa, quae gesta sunt, in prsefigurationem gesta esse, dicens: quia lex umbram habet futurorum bonorum et: omnia in prseformationem acciderunt his: scripta sunt autem propter nos, in quos fines [*]( 4 Pe. LXXVIU, 1. 19 Ps. LXXVII, 1 sq. 95 Hebr. X, 1. 261 Cor. 10,11. ) [*]( 2 populi GRT populo P 3 abaolutae R gentia hoins G gentii istius RPTE adque GR orbiB G 6 uelud R oustodiarium GRT custodiarum P custodiam E cf. Abh. IV, 78 7 et GR om. PT 10 hebreis ba G haebraeis R senioribus om. PT 11 inscribtio*## G 18 in patris T 14 formam — gesta eunt um. GtPT (in T lacuna relicta est) formam futuri R futuri formam E 17 omnia G omnia ea RPT egypto G 18 esse GRT esset P 19 adtende GRPe attendite Tb 90 inclinatae R 21 in parabolam G in parabola R in parabolis PTE propositione G 22 quod GRT om. P 24 in praefigurationem GRP in praefiguratione T. )

725
saeulorum deuenerunt. gesta igitur ipsa illa in exemplum et scripta in doctrinam sunt.

Itaque et hanc corporalem populi captiuitatem referri in exemplum spiritalis captiuitatis oportet. captae enim mentes nostrae sunt corporum saeculique dominatu, captae a daemonibus sunt iure uitiorum, quae imperium in nos suum per diuersa ministeriorum genera exercent, dum nos ebrietas possidet, dum luxus subigit, dum auaritia deuincit, dum ambitio occupat, dum maliuolentia obtinet, dum ira usurpat, dum omnia in nobis regnant haec incentiua uitiorum. uenit enim dominus secundum prophetam captiuitatem auertere, cum dicitur: praedicare captiuis remissiones. uenit ligatos soluere, cum ait: hanc filiam Abrahae, quam ligauerat satanas decem et octo annis, nonne oportuit solui in die sabbati? uenit seruientes in libertatem reducere dicens: amen dico uobis, quoniam omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati. seruus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. si ergo uos filius liberauerit, uere liberi eritis. capimur ergo et ligamur et seruimus, non tam corpore, quam et mente. et mihi in praesenti psalmo omnis uirtus et ratio uerborum non tam corporalem captiuitatem tractare, quam spiritalem uidetur. ea enim et in querellis et in locis et in rebus et in nominibus momenta sunt, ut spiritalem potius captiuitatem haec lamentabilis prophetae querella significet [*]( 11 Esai. LXI, 1. 18 Luc. XIII, 16. 15 Ioh. VIII, 84 sq. ) [*]( 1 ipsa illa Re ipsa PTb 2 in doctrina P 6 uitiorom quae Tb potiorum quae Re potiorilque P 7 ministeriorum ex misteriorum P 9 maliuolentia RITa maleuolentia. ira ex ara m. 1 R 11 auertere (JPT euertere R 12 remissionis G remissionem RPT legatta G 13 hanc if**** G hanc enim filiam RPT ligauerat C: Rl"T legauerat Pl 15 reduoere Re deducere PTb 17 in domo GPTE om. R 18 filiua autem ***** G filius manet PTE filius - in aeternum om. R ai ergo uoa filius R ai ergo filius uos PT si uero filius uos E 28 quaerellie R in loci. Re in inoolis PTb et in nominibus TE et in omnibus R = = ~ — omnibus P 24 lamentabilis RE om. P7' 25 quael = ella R (lie).. )

726

Super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur Sion. in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. affectus humani sensus iste est, ut inter iniurias praesentium calamitatum ad praeteritorum bonorum recordationem ingemescat. contemplemur enim animo captam Hierusalem, seruientes dominis uictoribus reges, subditos antistitibus gentilium impietatum sacerdotes, ereptum omnibus ius matrimonii, substratum libidini Babyloniorum captae uirginitatis pudorem, et ex gemitu eorum, qui perpessuri ista erant, proclamasse digne prophetam existimabimus: super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur Sion.

Sed quia Sion illa aeternae beatitudinis sedis est, et mater caelestis nobis Hierusalem est, frequentium angelorum et primitiuorum in caelis conscriptorum ciuitas sancta, et illa Babylon ciuitas confusionis et inrationabili motu turbulenta, quae, at Genesis docet, a confusarum linguarum hominibus nuncupata Babylon est — illic enim loqui uniuersarum gentium linguis. cum unus omnium esset sermo, coeperunt, et ipsum illud Babylonis uocabulum interpretationem habet confusionis — quisquis ergo in crimine primi parentis Adae exulem se factum illius Sion recordabitur, in qua sine cupiditate, sine dolore, sine metu, sine crimine uita est, et traditum se saeculo confusionis huius tamquam Babyloni, traditum corpori, quod uitiorum et adpetitionum et cupiditatum perturbatione confusum est, recte et ipse spiritaliter captiuus proclamabit: super flumina [*](1 fleuimue ex flebimus P 2 dum Re cf. Sabatier 11, 263 adn. et Ziti. 1Q cum PTb 5 recordatione G ingemescat GRP* ingemiscat PrTE 6 captam GPe capta RTb seruientiB (?) G 7 antistitibus GPT antistihus R 8 sacerdotes, ereptum GRTE om. P substratum RPlTE subetratae (?) P* 9 babylloniortl P 10 dignae R 11 babyllonis G a babilonis T sedims G 12 dum G cum RTPE 18 sedis Rl aedes R" PТ 14 hierusalem (ierusalem R) est (5 P) RP hieruulein et e ierusalem Tb 15 ciuitaa sancta et illa R ciuitas sancta est et illa PTE 16 ciuitas confusionis et e ciuitas ciuitas confusionis et R ciuitaa est PTb 19 esset sermo RE sermo esset PT ipsum = (eras. d ?) R 81 fa ^ tam (eras. c) R 24 babyloni Rb babylon PT babylonico e. )

727
Babylonis illic sedimus et fleuimus, cum recordaremur Sion. in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra.

Eos, qui secundum litteram intellegenda omnia existimant, interrogare uellem, quae flumina Babyloniam prsetermeant, ut illic captus populus consederit et non potius aut in plateis aut in portis aut in turribus aut in domibus captiuitatem suam fleuerit? deinde cum quibus tympanis aut citharis aut organis captus sit, quae historia istud locuta sit, cum omni musico apparatu Israhelem uictoribus seruisse? postremo quae umquam salices in media urbe fronduerint, ut illic tamquam in publica musicorum apotheca organa suspensa penderent ? quae si omnia gestis negotiorum corporalium inania sunt, sequenda ea ratio est, quae ex propheticis auctoritatibus ad spiritalem nos scientiam cohortatur. flent omnes, qui se captos in Babylonia sentiunt. et sedent super flumina. omnia enim saeculi et corporum opera modo fluminum sine aliqua cursus sui statione praeterfluunt; currunt namque et elabuntur et transeunt. quae enim corporalis uoluptas non praesentis iam nulla est? quod terrenum gaudium non cum ipso fugitiuo sensu praesentis fructus sui transit? super haec igitur saecularium captiuitatum flumina sedentes et flentes ad recordationem Sion amissorum desiderio et praesentium calamitate ingemescunt.

Neque solum sedent atque flent, sed etiam in medio eius organa sua in salicibus susp.endunt. lignorum salicum natura ea est, ut arefacta licet, si modo aquis adluantur, uirescant, deinde excisa atque in humido fixa radicibus sese ipsa demergant. et sub huius arboris natura sanctos et fideles significari prophetica auctoritas est Esaia dicente: exorientur, inquit, [*](29 Esai. XLIV, 4. ) [*]( 1 illic RE ibi PT fleuimua ex flebimus P 6 consederit RE Sstiterit PT 8 fleuerint P cytharis R 9 ietud R ista PTb ista illud e 10 apparatus P 12 penderent RТP'E penderint P1 15 cobortant' P in babyloniam T 19 uoluptas RTE uoluntas P praeterit aut iam coni. Bened. 20 fugitiuo PTE furtiuo R 21 igitur om. R 23 ingemeecunt R ingemiscunt PTE 26 ea om. R adluantur Rb ablnantur PT (cf. DraJcenborch ad LiuJCXVI, 44,11) alluSdo alantur e 27 umido R 29 eseia G igaia T exorient R. )

728
tamquam in medio aquae faenum et tamquam salix super defluentem aquam. oritur enim ex mortuo, quisquis antea peccatis aridus et ab anterioris uitae radice decisus nunc eloquio dei et sacramento baptismi aquis uitalibus reuiuescit. sed et cum festiuitas scenopegiorum Iudaeis corporaliter traderetur, quod tabernaculum frondeum cum ad futurae laetitia. et tabernaculi exemplum ex electarum arborum ramis pararetur, etiam ex ramis fluuialis salicis effici iussum est, quia ex conuentu sanctorum uirorum caelestis tabernaculi futura esset laetitia perfecta. organa autem scriptura humana corpora. quorum honestis motibus et concinentibus operationibus, quae deo placita sunt, psallimus, esse significat in media igitur harum saecularium confusionum captiuitate hi, qui amissam Sion recordantur, qui in Adam extorres se factos esse caelestis Hierusales meminerunt, qui et captos se esse in Babylonia sentiunt, hi sedentes et flentes corpora sua in formam sanctorum uirorum habitumque suspendunt ab terrenis se desideriis erigentes.-

Sed licet per continentiae studium in salices illas suspensa nostra sint corpora, tamen ea, quae captiuos nos efficiunt, non quiescunt. sequitur enim: quia illic interrogauerunt nos, qui captiuos duxerunt nos, uerba cantionum: et qui abduxerunt nos: hymnum cantate nobis de canticis Sion. si quis humanae naturae consuetudinem recolit, sensum omnem absolutum habebit, namque qui laborant a uitiis desinere et eorum, quae impie gesserint, obliuisci uolunt. [*]( 1 aquae om. R 2 quisquis GR quisque PT E 4 nunc aeloquio R «oncelo quia G reuiuescit RPl reuiuiscit JdT E (cf. Neue Formenl. II, 505, Orelli ad Cic. Fam. VI, 10,5) 5 scaenophegiorum RP scenophegiorum T iudeis G 6 frondium ex frondeum P frondium T 10 scribtora G om. T 11 concinentibus R continentibus G foentientibua PT 12 peaImus PTe 13 captiuitatem R (e in ras.) 14 caelestis — captos se 8118 otn. R 15 hierusales G hierusalem PT qf. Acad. p. 28 babyllonia G 16 et flentes orn. R 17 ab scripsi ut (?) G a RPTE 19 in salioes illaa GR in salioes T in salicibus PE 28 ymnum GT 94 cantiau sion GPT cantioision R 515 recolit G reoolat R (at i. ras. 3f) PT 26 impiae R gesserunt ex gesserint m. 3 R. )

729
incentiuo tamen consuetudinis aegre desinentis agitantur; et ea, quae occulta sunt uitia in nobis, admiscere se fidei sacramentis et inserere pertemptant, ut inter diuinos hymnos et sacras lectiones harum inimicarum captiuantium nos cupiditatum cogitatio subrepat. nec sane deest hoc absolutum in plurimis exemplum. multos enim, quos uidemus legere atque disserere. hos rursum accidit deuersatos esse semper in stupris et in impietatibus deprehendi. sanctus uero quisque est, qui organum suum in salice suspenderit, istis, qui se captiuos duxerant, consortium Sion cantici negat neque inimicis sibi uirtutibus sanctarum cantionum uerba communicat.