Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

De numero uero caelorum nihil sibi humanae doctrinae temeritas prsesumat. apostolus usque ad tertium tantum caelum sese raptum intellegit. plures quidem thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat, quibus necesse est proprias sedes habitationis congruae deputari. sed et alia, quorum cognitionem futuris temporibus promittit, esse significat, cum ait: et super omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. sed de numero apostolus nihil docuit; et nescio an tacuerit, an [*](23 Ephes. I, 21. ) [*]( 1 cognitionis suae RTe cognitioni suae bP 2 eadem cum ratione temptavi (if. p. 718, 26 et ibi adn. Bened. "ratione moderante ordinatol") eademque ratione R eodemque in orbem PTE collooato PTE collecta R 3 primae Rb primll PTe 7 ipsam illam RTE ipatl illS P 8 supni Re circumfnsi PTb ab inferioris P 10 uniformae R 13 solidauid R 21 sedes habitationis congruae deputari RTE aedea habitationes congrue 0 demntari P sic RPb; sed et aliqrfl cognitionem futuris temporibus •t promittit esse significat cum ait T sed et aliquorum cognitionem futuria temporibus ,.pmittit esse, qd signifioat, cum ait e 28 nomen RE om. PT 24 sed de RTE sed etiam de P. )

720
ignorauerit. nunc enim et professus est se ex parte cognoscere, et tamen, cum raptus ad cselos est, audisse se, quae non sint loquenda, testatur. nobis sufficit plures caelos scire esse, quippe cum et caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent dominum.

Sub inferiore autem superioris circuli cselo, quod firmamentum nuncupauit, terram inferius collocauit; quam mediam suspendens et confirmans ita manendi sede moderatus est, at paribus undique mensuris ponderibusque librata et substrata consisteret, ut is, qui infinitus est deus, primo illi superioris caeli circulo supereminens aequalibus ex omni transfusione sua spatiis omnia, uirtutis suae spiritu in usum ac naturam animantium temperato ea, quae crearentur, attingeret. apostolus enim ait: quia in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus; per quod ostenditur, terram in spiritu eius, tamquam in transfusi spiritus ambitu, constitisse, cum in deo omnes et uiuamus et moueamur et simus. quod autem in omnia temperationis spiritu transfusus et penetrans sit, docet propheta dicens: spiritus dei repleuit orbem terrarum; itaque intus atque extra, ambitu atque aditu et circumfusus et transfusus ostenditur.

Quod autem terra non sit in unam demersa regionem, consequenter spiritus sanctus ostendit dicens: qui firmauit t [*](4 PB. CXLVffi, 4. 14 Aot. ap. XVII, 28. 19 Sap. I, 7. ) [*]( 1 cognoscere Rb cognosse T cognouis (uis in ras., ae supr. tcr.) P cognouisse e 6 firmamento P 7 mediam RT media P 8 sede Re sedem PTb sic Re (nisi quod in R ut paribus [i in Tal.] — lib = rata — ut is ez ut his —; in e oirculo circumfuse supereminens), tn PTb iatc ita leguntur: ut paribus undique mensuris medietatem circuli, quo CODolusa est, obtineret, ut is, qui infinitus est, primo illi superioris CltJi circulo circumfusus (circumfusos P) aequalibus ex omni circumfoBioDe sua lineis omnia cet. 14 quia in ipso enim R quia in ipso FTE 15 in spu eius Re in medio eius PTb tamquam in transfusi RE tS in circQfuso P tamen circumfuso T 17 in omnia RE omnia FT temperationis Re temperationis suae PTb 18 spiritu RTE gpi P penitrans T 19 spiritus di RTE sps autem di P reple = at P itaque Re per quod PTb 22 demersa ex demersam R. )

721
terram super aquam: quoniam in saeculum misericordia eius. altius nos quaerere ratio tractatus praesentis et loci non sinit. satis sit terram super aquas pendula firmitate consistere, ex prophetica auctoritate didicisse, inumbratam caeli temperatioris obtentu, hoc firmamento, quod extensum tamquam pellis et solidatum tamquam fumus aquas supernas infernasque discernat. certe aquis pendulam contineri et in hoc, sicut in omnibus, ea. causa est, quoniam in saecula misericordia eius.

In eo autem, quod sequitur: qui fecit luminaria magna solus: quoniam in saecula misericordia eius, non id intellegendum est, ut extra sapientiam et uerbum et uirtutem, id est unigenitum deum dominum nostrum Iesum Christum ea fecisse credatur, quippe qui ex persona sapientiae dixerit: ego eram apud eum disponens. sed qui disponebat, ab eo, cum quo disponebat, et genitus et natus est. cum autem opera filii opera patris sint, et pater operetur in filio et per id enim, quod ait: pater, qui in me est, ipse opera sua facit et rursum: ego opera patris facio, solus operatur in eo et per eum operando, quem genuit.

In ceteris uero absoluta ostendendae misericordiae dei doctrina est, ut sciamus omnia non ob aliam causam, nisi quia semper deus misericors sit, esse perfecta. de his autem, quae de Aegypti negotiis intellegi spiritaliter oportent, tractatus psalmi anterioris, in quantum exsequi ualuimus, conplexus est; ad quorum confirmationem etiam hoc, quod in psalmo hoc dictum est, accedit: qui diuisit mare rubrum in diuisiones: quoniam in saecula misericordia eius. unam diuisionem rubri maris liber Exodi docet dicens: et fecit mare [*](14 Prov. VIII, 80. 17 Ioh. XIV, 10. 18 Ioh. X, 87. 28 Exod. XIV, 21 ) [*]( 1 aquam RP aquas TE 4 innmbratam RPTab inumbratum Lips. 5 tSpationis a firmarrfento PlTb firmamentQ pi Re 7 sicut R sicuti PTE 8 saecula Re saecnlum PTb 10 qm in R saecula R saeculum PTE 11 non ad id R 16 operetur RTE operatur P 17 & per id enim quod R (de enim = scilicet cf. Hartel Lucxf. p. 361 et infr. Ps. XXXIX cap. 11) per id enim quod e per id quod PTb 22 semper deus Re deus aemper PTb esse Re fuisse PTb 23 oportent R cf. Georg, Lex. II, 1214 oportet PTE 26 accidit P 27 in saecula R in saeculum PTE 28 docet docens R. ) [*]( XXII. Hllar. Piet. pan I. ) [*]( 46 )

722
siccum, et diuisa est aqua; et quomodo nunc rubrum mare in diuisiones diuiditur? nisi quia existimo sub relatione gestorum spiritalis doctrinae ordinem contineri. euadentes enim Aegyptum, quae saeculi forma est, et ad terram repromissionis. quam secundum euangelium beati hereditabunt, euntes per rubrum mare, id est per eiusdem huius saeculi turbidos aestus et fluctuantes motus transibimus, in quo plures ad iter diuisiones sunt. aliis enim per ieiunia iter est, aliis per pudicitiam. aliis per eleemosynam, per fidem, per spem, per caritatem. et haec omnia diuersas necesse est habeant diuisiones huius maris transeundi, omnibus tamen per has uiarum diuisiones iter saeculi transituris.

Conclusio autem psalmi, ut haec omnia de futuris intellegantur, maiore fide firmat, cum ait: in humilitate nostra memor fuit nostri dominus: quoniam in saecula misericordia eius. et redemitnosde manu inimicorum nostrorum: quoniam in saecula misericordia eius. qui dat escam omni carni: quoniam in saecula misericordia eius. confitemini deo caeli: quoniam in saecula misericordia eius. non enim tantum memor fuit humilitatis humanae deus, cum ad liberandum populum ex Aegypto Moysen ducem legit, sed perfectius memor fuit humilitatis nostrae, cum ipsam humilitatem nostram corporeus natus adsumpsit, cum hoc humile terrenumque corpus gloria in se naturae caelestis absorpsit. neque tunc redemit de manu inimicorum, cum eos a dominatu Aegyptiorum exemit- - nam postea inimicis subditi sunt et hodie iure alieni imperii cohercentur — sed redemit nos, cum se pro peccatis nostris [*](2 relatione ex reuelatione T 3 geBtorum ex gistoram R 4 q neculi T 6 per rubrum mare RPT per mare rubrum E 7 tranaibimus Rb tranaiuimna P transimus Te 9 elemoBjaam Ra elemosinam T aelemosinS P 14 maiore fide firmat RE maiorg firmat fidS PT humilitate ex umilitate m. 1 R 15 in saecula R in saeculam PTE 16 et redemit — omni carni, quoniam in saecula miserioordia eius on. R an de ma P 19 confitemini — misericordia eiuB om. PT (hic uersicuh* extat in R) 21 tantum RPe tupo tantum Tb 22 legit RPT elegit E 26 abeorpait RE absorbsit T in marg. absorbuit P assfipsit T m text. 88 cohercentur RPT nos RTE om. P. )

723
dedit, redemit nos per sanguinem suum, per passionem suam, per mortem suam, per resurrectionem suam. hsec magna uitae nostrae pretia sunt. magno enim, ait apostolus, redempti estis, et redempti ab inimicis, a diabolo, ab angelis eius, a filio perditionis, a principibus aeris, a mundi potentibus, ab inimica morte. et redemit dando escam omni carni: qui dat escam omni carni. omni carni, id est quse redempta est, dat escam incorruptam, aeternam, panis uiui, panis cselestis. et in his singulis, quod humilitatis nostrae memor est, quod redempti sumus, quod omnis redemptorum caro escam accipit, ea causa est: quoniam in saeculum est misericordia eius; ob quod ei confitendum: confitemini deo caeli, quoniam in sseculum misericordia eius. quod caelum, quod terra, quod cetera sunt, et ipsum illud, quod sumus, qui non fuimus, quod erimus, quod non sumus, causam aliam non habet nisi misericordise dei: quia ad consortium bonorum suorum nasci nos uoluit ille, qui bonus est. unus enim bonus est, ait dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXXXVI.

Super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus, cum recordaremur Sion et reliqua.

Captos secundum Hieremiae prophetiam Iudaeos in Babyloniam deductos fuisse, non obscura cognitio est. neque dubium [*]( 8 I Cor. 6, 510. 17 Matth. XIX, 17. ) [*]( 2 per mortem suam Rb per mortem e, om. PT 3 redempti estis RP cf. Sabatier 111, 676 adn. pretio redempti estis TE 4 diabulo P 6 dando esoam RPT escam dando E 7 inter omni carni et omni carni supr. scr. R qm et cr: 9 quod humilitatis nostrae memor est RE om. PT .11 in saeoulam est G in saeculum PT in aaecula R 12 uerba ob quod ei — misericordia eius, quae sic leguntur in GR, om. PT 13 quod oaelum GtRTE et quod caelum P 16 causam aliam RPTE cuius familism (1) G 16 ♦♦♦ericordia G quia RPlTab qui G, pt. 17 unus enim bonus est ait G R unus enim bonus est e, om. PT 19 in saeoula saeculorum amen GPTE in saeoula amen R Explicit psalmus CXXXV incipit psalmas CXXXVI G Finit psSl CXXXV inoipit CXXXVI R • Eip trSct psalmi CXXXV ific trSct psalmi CXXXVI P Expl. de CXXXV inc. de CXXXVI T 29 sion R cf. p. 726, 2 tui Sion E 98 ieremiae Rb ludaeoa in GRP1 Iudaeos et in paTE 84 cognitio est GRE cognitio PT. ) [*]( 46* )

724
est, per hunc eundem psalmorum librum potuisse captiuitatem populi prophetari. nam et in alio psalmo manifestum est absolute euersionem gentis huius atque urbis prophetatam fuisse, cum dicitur: deus, uenerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem uelut pomorum custodiarium. et in hoc quoque praesenti psalmo idipsum significari uidetur, maxime cum quibusdam placuerit eum tamquam Hieremiae titulo inscribi, quia ab ipso sit, antequam accidit, denuntiata captiuitas. certe cum Hebraeis senioribus secundum cognitionem. quam ab his adepti sumus, psalmus hic sine inscriptionis istius titulo est.