Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quae autem sint, quse captiuos ducant, nos apostolus docet dicens: uideo aliam legem in membris meis militantem aduersus legem mentis mese et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. cum igitur inter concupiscentiam carnis et spiritus pugna est, tum ea, quse captiuos nos conantur sibi subdere, pertemptant occupare corpus eiusque dominari seseque doctrinis spiritalibus, ut per consuetudinem his auctoritatem adimant, inserere. sed resistendum est et prophetae uoce respondendum: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? terra nostra retinenda est et in libertatem tuenda. polluta enim terrae corpora audire de Sion canticis nihil possunt, et aliena a deo, licet nostra sint, erunt, si a lege peccati coeperint esse captiua.

Sed memoria semper caelestis illius Hierusalem et sanctae [*](18 Rom. VII, 28. ) [*]( 1 tamen eras. R aegrae R **gre G om. PT desinentes G 5 subrepat R subripat P *obrepat (?) G surrepat T inplnrimoa P 6 enim quos R enim qn** G enim iniquos PTE hos RPTb (G euan.) et hos e 7 accidit Ge audiri R om. PTb deuersatos GPT diuersatos RE et in impietatibus GPTb et impietatibua Re 8 depraehendi G quisque est GP quisquis eat R quisque et Tb quisque e qui organum ex quo organum m. 1 R in salice RTe in salioibus Pb 9 oaptiuos GRPE i captiaos T dixerant (?) G 15 in lege Rb cf. Sabatier Ill, 612 in legS PTe 16 spiritus RTE spm P 18 seseque R seque PTb et sese e 28 pulluta P . aion oanticis RP cantiois sion T E 84 veef ai P. _. )

730
Sion continenda est, uel dum redhiberi optatur, uel dum fletur amissa. id enim sequitur: si oblitus fuero tui, Hierusalem, obliuiscatur me dextera mea. adhsereat lingua mea gutturi meo, si non meminero tui, si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae. cum obliuionis poena recordationis memoria spondetur. sed id, quod ait: obliuiscatur dextera mea, obscurum est per condicionem latinitatis. nam secundum grsecitatis proprietatem, qua ita dictum est: ἐπιλησθείη ἡ δεξία μου, non ut ipsa obliuiscatur, sed ne obliuio eius fiat, ostenditur. et magni periculi res est, si dexterae nostrae fiat obliuio. omnes enim, qui spei bonae pleni sunt, dexterae deputantur, peccatoribus in sinistra collocandis. condicionem ergo obliuiscendae dexterae suae, quam sibi fide et expectatione prsesumit, sub poena non recordatse Hierusalem ipse proposuit, ut a memoria dextera suae, id est qua in dextera locaretur, si ipse memoriam Hierusalem non retinuisset, excideret.

Addit et aliam poenam obliuionis dicens: adhaereat lingua mea gutturi meo, si non meminero tui. scit infelix os dei laudibus mutum. scit beatas illas aeternasque uirtutes throno dei adsistentes continuata uoce in dei laudibus permanere dicentes: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth, pleni sunt caeli et terrae gloriae tuae. [*]( 22 Esai. VI, 3. ) [*]( 1 rediberi P 8 me RE om. PT 6 praeposuero RPTb propoauero e 7 dextera R me dextera PT 9 ET TIAHCOEIN H ACSIA MOY R ei T-AHCOEIH HAEZIA MOY P, in T h. I. pleraque euan. sed legi poiest STTIAHC0EIH epiliathii 10 fiat ante oetenditnr ØfJI. P 18 col- 0 ligandis R 14 expectatine P praesamit R psnmit (?) T psumi P fl 16 hierusalem ipsae P aposuit R .-ppos**» T proposuit e pposuit P praeposuit b a RTE om. P 16 qua E quia RP q{T locaretur Re 1 collocaretur Pb hierusalS P 17 retinuisset ex retenuisset P 18 addit R addidit PE et aliam Rb aliam e AiS P 20 infelix os (ex hoe) dei R infelix esse fieri di P infelix os suum esse a dei E (T hic ubique ob/ilteratus) mutum RE motus P 23 pleni sunt caeli et terrae gloriae tuae R om. Pe.. )

731
scit et de his, qui mortuorum modo taciti in dei laudibus uiuerent, dictum esse: sepulcrum patens est guttur eorum, quia in gutture eorum, tamquam in sepulcro patente, in laudes dei emortua uox sileret. huic igitur sese silentii poense sub obliuionis condicione subiecit, -si memor Hierusalem non fuisset, sed etiam per id, quod sequitur: si non praeposuero Hierusalem in principio iucunditatis meae. unicuique nostrum secundum uoluntatis suae sententiam laetitiae causa subiecta est et ex affectu animi sui initium gaudii sumit, ut potator ex ebrietate, ut gulo ex cibis, ut auarus ex pecunia, ut ambitiosus ex honoribus, ut seditiosus ex turbis, ut libidinosus ex stupris. haec ergo unicuique, prout his delectatur, laetitiae adferunt causam. sed propheta Hierusalem sibi initium laetitiae praeponit., hinc exordium gaudii sumens, quod in Hierusalem receptus immortalis ex mortali erit, quod angelorum frequentium c“tu admiscebitur, quod in regno domini recipietur, quod conformis gloriae ipsius fiet. nescit ergo alia gaudia neque aliud habet, unde laetetur, solam sibi Hierusalem gaudii initium praeponens.

Et quia meminit per multas sibi corporis infirmitates, per multas spiritus angustias, per multa subrepentium uitiorum incentiua eo esse ueniendum, ueretur, ne quid sibi per naturam corporis ex uitiis adhaerescat. post hoc enim ad deum precatur dicens: memento, domine, filiorum Edom in [*]( 2 Pa. V, 11. ) [*]( 2 sepulchrum A.I. R 8 gutturae R 4 in laudes RPE laudes (?) T sileret ex seleret P 6 per om. R praeposuero Pb pposuero Re sed cf. p. 730, j 7 iuounditatis R cf. Sabatier II, 266 adn. laetitiae PE ta m 9 est et ex RE 5 ex P 10 potor corr. m. 1 R gulo R gulo P gulosus E 13 causam RE om. P 14 pponit R proponit PE n . snmes P 15 mortale R 16 coetu RP if. de hoc datiuo Bilcheler — Windekilde Decl. p. 110 coetui E in regno dnf RP in regno dei T in regnum dei E 17 ipsius RE suaePT 18 ierusa lem R 20 et quia RTE quia P sibi Re om. PTb 21 subrepentium RPE surripientifl T 28 hoe R haeo PTE dft Re dominum PTb 34 in diem RPE in die T.. )

732
diem Hierusalem, qui dicunt: exinanite, exinanite quoad usque fundamentum in ea. Edom interpretatur terrenum: uitia itaque terreni corporis nostri, quae, quia ex natura corporis exeunt, Edom filii nuncupantur, his Babyloniis, id est confusionibus et perturbationibus sensus nostri imperant, ut nos ex ea plenitudine, qua repleti sumus, euacuent. scriptum est enim: quoniam de plenitudine eius omnes accepimus. quisque enim capax est domini, ipse et de plenitu. dine eius inpletus est. est autem haec natura turbidi confusi que per uitia corporis sensus, ut, si semel nos in omnem peccati uoluntatem et consuetudinem traxerit, omnibus nos bonarum uirtutum studiis exinaniat haec ergo uitia his sensus nostri turbidis confusionibus imperant, uti nos fundamento ipso exinaniant. quisque enim sanctus est, pro parte Hierusalem ipse est; quia ex conuentu beatorum uirorum et caelesti consortio dignorum Hierusalem uiuorum et pretiosorum lapidum ciuitas erit, quam haec terrena uitia usque ad fundamentum exinanire nituntur. et quod fundamentum in nobis sit, apostolus docet dicens: fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter illud, quod est Christus. omne igitur religionis initium, omne fundamentum spei nostrae euacuare temptant, ne qua in nobis memoria et recordatio dei resideat, ne qua spes boni alicuius relinquatur. fundamento enim fidei, quod est Christus, eruto et euerso ne ipsius quidem aedificandae nobis per psenitentiam ueniae consolatio relinquetur. [*]( 7 Ioh. I, 16. 19 I Cor. 8, 11. ) [*]( 1 cdterum exinanite in ras. P 2 quod ad usque R quousque PT 8 terrenum RPE tren' T quae quia RlPTab quia R'. 4 his RE baee hi = P hii T baby = loniis P 6 ex ea Re ea Pb ex T 7 accepimua e PE aocipimus T acoipiemue R 8 quisque P quisq: T quisq R (tf. Acad. p. 29) quisquie E enim xupr. acr. P capax PTE pax R domini RTE dño P de supr. scr. P 11 uoluntatem RPTlE uoluptatS T* 12 bonorum RP haec ergo RE ergo haec PT 13 uti nos PTb ut in nos R ut nos e 14 quisque Pquisq: Ta quisq JB quisquis t 16 uirorum et praetiosorum P 20 sic RPT, praeter illud (id n) quod positam est quod est Christus E 96 per om. P ueniae om. R relinqueretur P*. )
733

Commemorata autem Hierusalem captiuitate et filiorum Edom in exinaniendis nobis usque ad fundamentum adhortatione consequens est, ut, quatenus aduersus haec nobis prouidendum sit, propheta demonstret. et demonstrat plane. non inopes nos neque inperitos relinquens, cum ait: filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. beatus, qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram. uellem percontari eos, qui otiosas esse spiritales psalmorum intellegentias existimant, quam hic a propheta Babylonis filiam dictam esse intellegant, et, cum superius super Babylonis flumina sessum atque ploratum sit, cur nunc Babylonis filia misera sit? sed quia sensus legentis corporali intellegentia caret, spiritalis ratio tractanda est. ad infelicem enim illam confusionis et perturbationis nostrae carnem sermo omnis reuertitur, quae secundum historiae fidem ex confusionis patribus genita est, quia omnis caro superioris carnis est filia. ex his enim, qui primum confusis linguis confusionis urbem, quae Babylonia est, condiderunt, uniuersarum gentium initia dispersa sunt. haec ergo misera Babylonia est filia, id est caro omnium. cui qui retribuet retributiones suas, beatus est, scilicet qui carnem suam dominatui animae subiecerit, et quisque eam spiritui subdiderit. illa enim omnes eos, qui inperiti de deo et ignari erant, omnibus uoluptatibus et desideriis suis subegerat et captiuae menti dominans imperabat. sed cum per cognitionem dei uitia eius, non dico abolitione, sed morte perimuntur, cum religio, pudicitia, largitio, sobrietas et caritas impietatem, libidinem, auaritiam, ebrietatem, simultatem, odia . [*]( 1 comraemoratautS P captiuitatem P 2 adhortationS P 8 perconctari Pa 10 sic Re (nisi qllod in R qur pro cur), et cfl superius ba sup babyllonis filia misera sit sed quia cet. P et quomodo cum superius superba filia babylonis nunc miaera sit sed quia cet. Tb cf. Addenda 15 con- 1 fusionis (s in ras. 2-a litt.) R 20 cui qui retribuet RE cui q retribuerit T cuique retribuere P 21 scilicet qui RTb scilicet quia P ai quia e et quisq R quique PTb quisquis e. 23 erant PTb sunt Re et uoluptatibus desideriis P 25 dei R deitatis PTE uitia eius RE om. PT 27 aimultatem om. R. )

734
consumpsit et omnibus operibus spiritus caro uicta famulatur, tunc beatus est, qui retributionem suam ei retribuet, id est qui . dominatum in eam spiritus, quo uti ipsa in spiritum erat solita, demutat.

N Neque solum retributor retributionis beatus, sed etiam . ille beatus, qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram. uitia corporis non sunt sinenda coalescere, sed in exordiis statim enecanda sunt. periculosae enim sunt iam robustae cupiditates, et difficulter adulta quaeque. perimuntur. leuius autem est prorumpentes auellere, teneras excidere, flexibiles retorquere. beatus itaque est, quisquis in exordio inhonestas quasque omnium cupiditatum adpetitiones, quae ex uoluntate carnis oriuntur, primum intra ius patientiae suae uirtutisque cohibebit, deinde eas ad fidem atque ad metum dei elisas enecabit. omnis enim, qui ex peccatis ad religionem transferetur, peccata omnia in eam, ad quam decedet, religionem elisa comminuet. in eo autem, quod paruulos miserae filiae Babylonis tenet et allidit, et uirtus, qua nascentes cohibet, et fides, qua, ne adolescant, allidit, ostenditur. et allidit ad petram: petra autem secundum apostolum Christus est. in quem beatus est, qui filiae Babylonis paruulos, id est tenera adhuc corporis uitia allidet et conteret. ipsi unigenito deo ac domino nostro gloria et laus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXXXVII.

Psalmus Dauid.

Confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei et reliqua.

Duplicem in confessione significationem esse, in plurimis locis demonstrauimus: aut peccati nostri, aut laudationis dei. [*]( 1 et ante omnib. om. P 2 retribuet R cf. p. 733,6 retribuit PTE id eat RE om. PT 5 etiam RPT et E 6 tuos RPb suos Te 8 enecandae R 9 quae quae R 10 inter est et prorumpentes gpatium l-j liti. uac. R 11 retorquaere R 12 uoluntate PTE uoluptate R 15 transferetur Re transfertur PTb 16 decedet R deoesserit PTE 17 comminuit P* 18 et «allidit R et allidit (&Uida P) ad petram PTE et uirtus, qua — allidit ad petram om. PT iustus?uirtus R 91 teberatreni T 22 ao ex hac R Finit pail. CXXXVI inoipit CXXXVII R Explicit pttlm CXXXVI incipit psalA CXXXVIIP Expl. de CXXXVI incip. de CXXXVfl T. )

735
et hoc ita esse, ex euangelicis dictis promptum est noscere. nam cum ait dominus: confiteor tibi, pater, domine cse 1 i et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus saeculi et reuelasti ea paruulis, laudem dei patris ob reuelata paruulis, quae ignorata essent prudentibus, confitetur, docens ideo absconsa ea esse his, qui prudentes uiderentur, quia non secundum innocentiam paruulorum praeceptis euangelicis credidissent. at uero, ubi in isdem euangeliis dicitur: et baptizabantur omnes in Iordane confitentes peccata sua, illic confessio peccatorum sine ambiguitate significationis alterius continetur.