Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non est otiosus propheticus sermo neque ex inanibus ac superfluis causis spiritalis loquela est. si enim in uiris prudentibus expectari id maxime solet, ut ea, quae loquuntur, grauitate eorum doctrinaque digna sint omnisque sermo non sit fortuitus et uagus, sed ex rationabilibus causis profectus et expectationi audientium utilis et auctoritati congruus disserentium, quanto magis id in caelestibus eloquiis opinandum est, ut. quidquid in his est, excelsum, diuinum, rationabile et perfectum esse existimetur. sed plerumque, immo semper, uitio nostro accidit, ut, quae legi in ecclesia audiamus, auribus atque animis nostris longe ab his peregrinantibus neglegamus, ut per audiendi incuriam uilescat apud nos dictorum caelestium dignitas. cum in lectionis tempore rationes supputamus, iras concipimus, iniurias cogitamus, luxus recolimus, stupra meditamur, tunc ad haec occupatis nobis surdae aures sunt et hebes mens est; et si quid forte in aures nostras eorum, quae leguntur, inciderit, uirtutem tamen dictorum obrutus saeculi curis animus non sentit; et quorum intellegentiam non consequitur. leuem existimabit auctoritatem.

Omnia autem, quae in libris propheticis sunt, maximum humanitati et salutis et doctrinae profectum in se habent, [*](2 FinitpsaBS (sic) CXXXnn incpt lt psal. CXXXV P Expl. CXXXIHI inc. CXXXV T 5 in saeculum R in sacoula E cf. Sabatier II, 263 7 profetioua G 10 dootrinaquae P 12 expetitioni PT 13 id in P'Тe id b 16 eoleria G audiamus G audimua PTE adque G 19 rationes GPT ratione e iras concipimuB GT in marg. inf. add. P 20 etupra meditamur G om. PTEcf. Acad.p..'16 29 ai om. P leguntur • ex legentur P 24 lenem GRT ex legem corr. P 27 humanitati et G humanae et RTE humane = ^ (et eras.) P. )

714
nostrique causa uniuersa scripta sunt, ut nunc nobis institu. tionem uitae innocentis adferrent, nunc scientiam dei intimarent, nunc originis naturaeque nostrae cognitionem tribuerent, nunc futurorum intellegentiam non spe tantum, sed ratione praestarent, nunc causae uniuersitatis huius ortusque proferrent et humanum sensum tantarum rerum intellegentise incapacem ad capiendam horum cognitionem uariis doctrinae generibus distenderent. partibus enim quibusdam et diuisionibus opus fuit, per quas sensim sub usu exercitationis adsiduo opinio saltem inconprehensibilis nobis huius intellegetise posset inrepere. plures prophetae sunt, et ingentia eorum copiosaque dicta sunt plures etiam psalmi sunt, et singulis multa et uaria congesta sunt. et quamquam omnes unam atque eandem in se doctrinae formam conplectantur, diuersis tamen institutis in eandem nos scientiae uiam dirigunt, non omnia in unum congerentes — incapaces enim omnium sumus —, sed partes partibus explicantes, ut per id, quod singula cognoscuntur, proficiatur ad multa. in hoc autem psalmo, quia singulis eiusdem rei argumenta diuersa sunt, id continetur, ut causam uniuersitatis huius, id est, cur caelum, cur terra, cur homines, cur cetera sint, ex bonitate ac misericordia dei profectam intellegamus per id, quod dicitur: confitemini domino: quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

Ac primum in eo, quod ita' coeptum est: confitemini domino, duplicis intellegentise significatio adfertur: ut aut deum in confessione laudemus, quia bonus, quia misericordia [*]( 1 nniaersa ea R scribta G 2 in P quae posl adferrent teamtwr, ila leguntur: nunc scientiam di intimarent nunc futurorum intellegentiam dl intimarent nunc originis naturaeque n?ae cognitionem tribaerent nunc futurorum intellegentiS non spe cet. 5 hortusque R rpferreot ex rpferent P 6 tantfL P intellegentia P 8 per quas GR in quas PT 9 saltem (JPT saltim R inconpraehenBibilis GR 10 posait G inripere P 11 ingentia GRE intellegentia PT copiosaque dicta sunt M GR copioBaquae dicta sunt P copiosa q dicta g T copiosaque dicta (om. sunt) E 12 et singnlis GT et singulis ex et singulas P et in singulis Re 18 adque G 19 qur R 20 ac ex hac R 91 profecta R 22 in saeculum Ge in saecula RPT 24 ac ex hac R confitemur <> 25 dupliois GPT ex duplices corr. m. 3 R. )

715
eius in saecula sit, aut peccata nostra confiteamur ei ab eo indulgenda, quia bonus et cuius indeficiens misericordia sit. utrumque naturae nostrae conueniens, ut et eum, ad cuius cognitionem nascimur, laudemus, et ei, qui bonus et misericors in saecula ait, confiteamur peccata sub agnitione peccati. non enim confessio eat, deo, qui nihil ignoret, ea, quae gesseris, confiteri, quia professione ista deus non eget, cuius cognitioni nihil occultum est, cuius aditui nihil inuium est, cuius uirtuti nihil relicum est, extra quem locus nullus est; sed confessio est rei scilicet eius, quae ignorabatur, professa cognitio, ex alterius iudicii opinione in alterius intellegentiae proficiens sententiam. utile enim sibi ac iucundum quisquam esse antea existimauerat rapere, caedere, furari, superbire, potare, scortari; sed ubi haec omnia aeternae damnationi obnoxia esse cognouit, cognitis his confitetur errorem. confessio autem erroris professio est desinendi. desinendum ergo a peccato est, ob quod peccati coepta confessio est. ceterum extra ueniam est, qui peccatum cognouit nec cognitum confitetur.

Confitendum autem semper est, non quod peccandum semper sit, ut semper sit confitendum, sed quia peccati ueteris et antiqui utilis sit indefessa confessio. docet autem spiritus sanctus semper confitendum, cum ait per prophetam: iustus ipse sibi accusator est in primo sermone suo. iustus non se ex praesentibus, sed ex praeteritis accusat; cui enim adest praesentium accusatio, iusti nomen aufertur. et audiamus se apostolum Paulum ex praeteritis arguentem, cum [*]( 22 Prov. XVIII, 17. ) [*]( 1 ab eo indulgenda GRE om. PT 2 quia bonus G quia bonus est RPTE et in cuius G 8 utrumque GR utrumque enim PTe conueniens GR conueniens est PT eum om. G 4 cognitione G et si qui G 5 peccata confiteamur R 6 a deo P ignoret RP ignorat T inter ignoret et ea PT add.: sed proprie hominis est gesseris ex gesseri(T I 7 prof**** G rPfessioDe R confessione PTE 8 aditu P aditu R 9 relioum G reliqum R inreliqutl P locum R 10 ei scilioet P ignoratur RPT 11 iudicio P 19 sententia G iocundum R quiaquam GR quisque PTE 18 potare ex putare m.1 R soortari ex sortari R 16 confitetur GPT confeseione confitetur R 21 utilis sit R utilis sit et G tuta sibi sit P tuta tibi sit T 22 confitendum GRT confitendo P. )

716
ait: quia non sum dignus uocari apostolus, propter quod persecutus sum ecclesiam dei. gratia autem dei sum, quod sum. haec est illa iusti uiri uera confessio, quae iustitiam praesentem ex praeteritorum conscientia et confessione commendat. ad quam et alibi per prophetam monemur: confitere, inquit, peccata prior, ut iustificeris. ad hanc ergo confessionem in psalmo uocamur: quoniam deus bonus est, quoniam in saecula misericordia eius, confessionis nostrae hinc inpensiore maxime fide, quia, cui confitemur, et bonus est et nescit misericors esse desinere.

Confitemini deo deorum; quoniam in saecula misericordia eius. utin euangeliis responsione domini ad Sadducseos docemur, non est deus mortuorum, sed uiuorum, per quem et dictum est: ego dixi. dii estis et filii excelsi omnes. non dignatur deus corruptibilium et mortuorum deus esse, sed eorum, qui in caelestem gloriam transformandi, exuti uetere homine terreno nouum eum, qui in caelis est, induerunt, qui conformes erunt corpori gloriae dei. et deos hos effici, licet et fidei eorum meritum exigat. tamen ea maxima causa est, quoniam in saecula misericordia eius. non ille eguit deorum deus nuncupari, sed bonitatis et misericordiae suse est, ut deos faciat honorem nominis sui ex adfectu misericordiae et bonitatis inpertiens.

Confitemini domino dominorum: quoniam in saecula misericordia eius. deos plures nuncupari siue in caelo, siue in terra apostolus docuit. ut non solum humanae [*]( 1 I Cor. 15,9. 6 Eaai. XLIII, 26. 13 Matth. XXU, 82. 14PsLXXXI,6. ) [*]( 1 qui ex quia R 2 dei post eoclesiam om. PT 3 quod GPTe id quod Rb ueri uera PT 6 inquid G peccata G peccata tua RPTE 7 quoniam dš bonus est GRe quoniam bonus est P quoniam bonus Tb 8 saecula Ge saeculum RPT 9 sic R, hinc inpensiorem maxime fidem quia cui G hunc inpensiore maxime fide inuocantes quia cui P, T inter eius — conStemur habet lacunam, sed in tnarg. add.: confessionis nostrae buno impensiore maxime fide inuocantes cf. Acad. p. 43 18 sadaceos P sed uiuorum in marg. habuisse uidetur T 17 nouum qui PTb 18 est om. Rb erunt om. R 19 et deos hos effici RPE et ut deos hoe efficiat T lioet et scripsi licet et ut Ph lioet RTe 20 maxima RPb maxime Te in eaeoulum PTE 24 quoniam — eius om. PT. )

717
naturae istud, sed spiritali conpetere uideretur, cum ait: sed etsi sunt dii, qui nominantur, in caelo et in terra, per caeli et terrae significationem utrique naturae nomen hoc conpetens esse demonstrans. idem quoque apostolus deum dominum dominorum significat, cum ait: rex regum et dominus dominantium; dominatus in uiles et in degeneres indignus deo est. rex ille regum est et dominus dominorum, ut est deus deorum. et deos quidem quos significet, non ambiguum est; de quibus dixit: deus stetit in synagoga deorum. reges autem idem apostolus absolute ostendit dicens: iam sine nobis regnatis, et utinam regnaretis. reges sunt, in quos non regnat peccatum, qui dominantur corporis sui, quibus est iam huius subditae et subiectae sibi carnis imperium. hi ergo reges sunt, et horum deus rex est. hi etiam domini sunt, qui non erunt serui peccati: quia qui facit peccatum, seruus est peccati. dominandum ergo peccato est, non seruiendum. domini autem sunt, qui haec peccati corpora dominationi suae per subiectionem uitiorum suorum peccatorumque subdunt. nouit se esse apostolus corporis sui dominum, cum ait: subicio enim mihi corpus meum et in seruitutem redigo. qui in seruitutem redigit, domini necesse est iure in seruitutem eum, qui seruiturus est, redigit. horum ergo talium dominorum deus dominus est, uocans eos per spem aeternitatis, ut domini sint, ut his dominis deus dominus sit: et hoc non ob aliam causam nisi [*]( 1 I Cor. 8, 5. 5 1 Tim. 6, 16. 9 Pe. LXXXI, 1. 11 I Cor. 4, 8. 15 Ioh. VIII, 84. 20 I Cor. 9, 27. ) [*]( 4 diJi dominum dominorum significat cum R deum dominum dominorum esBe significat cum e dominum dominorum esse significat oum Tb dfio dfiorum esse significatum P 6 dominantium PTE dominorum R cf. Sabatier lII, 879 in niles et in degeneres Rb in uiles et degeneres e in illis et indegeneris P in uilib: et in degenerib: T 8 et — deos = qui- dem R 10 absolutae R 12 in quos RPE in 1qb: T 18 corporis sui. R corporibus Buis PTE cf. p. 258, 2 et Draeger Synt. 7, 494 iam huius scripsi in huius Ra huius Eraam., ed. Basil. 1560, in 1 ns P in ias Tb 19 nouit RE nouit autem PT 20 dommfl ex dum P 28 redigit R cf. Arch. 1885 p. 318 et Stud. 1889 p. 322 redigat PTE 94 ut his R ut i his PTE. )
718
ob id, quia in saecula misericordia eius: donans nobis per aeternae misericordiae suae benignitatem, ut, effectis nobis dominis, digni simus, quorum ipse sit dominus.

Qui fecit mirabilia magna solus. in plurimis quidem humanorum operum gestis multa magna et mirabilia extiterunt, sed quidquid in his gestum est, ad eum refertur. cuius uirtus illa gessit. multa mirabilia Moyses in Aegypto egit; sed testimonium magi incantatoresque perhibent, quia in operibus illis digitus dei est, sicut scriptum est: dixerunt ergo incantatores Pharaoni: digitus dei est hoc. ex quo ostenditur uirtutem dei per Moysen operatam fuisse. cuius tum illa ministerio gerebantur. magni quoque miraculi illud fuit tum, cum dicente Iesu Naue sol stetit contra Gabaon. et luna contra uallem Elom. nescio, quid hoc mirabilius effici possit, cum in uerbo hominis sol et luna in diei unius moram ex cursus sui lege detenti sunt. sed uirtutis huius auctorem scriptura mox addidit dicens: non fuit dies talis neque prius neque postea, ut sic exaudir et deus hominem hominem: quia dominus expugnauit in Israhel. in eo enim. quod Iesus exauditus est et pugnabat deus in Israhel, uirtus eius in gestis, qui et pugnabat et exaudiuit, ostenditur.